De medicina Aegyptiorum libri quatuor & Iacobi Bontii in Indiis archiatri, de medicina Indorum

발행: 1646년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ii quid, quod tantundem valet, agendum. Sane tantundem possuntis haec quibus haemorrhoides sunt retentae si has aperueris, simulieri menstrua consuetudo cessauit: hanc si prouoces: si horum is nihil est, malleolos scalpello incidas. Qiram scarificationem ple-

, , nitudinem quocumq; modo obortam tollere posse Gai.'ut nuper dictu est, multis prodidit in locis, quae iam a nobis antea conamonstrata sunt, in quibus ait, hanc ad minuendam sanguinis G uperantiam proxime accedere ad vente sectionem; neque ut de cucurbitulis saepe ab ipso dictum est, ipsam egere alia vacuatione, vel post

totius corporis factam euacuationem esse administrandam voluit: ex quibus quanto in errore versentur cucurbitulas scarificatas veriae sectionis vicarias facientes,satis cuiq, manifestum erit,cum has semper post vacuationem totius locum habere ipse in lib. decur. rat. per sang. missi aperte prodiderit. GUILAND. Ita probe aduersus scarificationis calumniatores rationibus te erexisti, ut non dissicile sit, me in tuam venisse sen tentia1n. Hoc tamen Verum est, perpetuo huius scarificationis proprium esse, simul vacuando ad crura etiam attrahere, quod certe ab ea separari non potest; nequit enim haec scarificatio sanguinem vacuare, SI ad inferas partes

e supernis exinde euocatum etiam non attrahere: non semper vero illa attractione est opus , atque, ut paucis rem nunc colligam, malleolorum hanc appellatam scarificationem euacuans est, reuulsorium, atque etiam simplex reuulsorium,ubi scilicet non multus ea sanguis vacuatur; vacuatorium atque reuulsorium simul,

Vbi plurimus. A L p I N. Verum praedicas,sed quid, quaeso, mali est, scarificatione hac euacuando, etiam a nobilioribus partibus ad ignobiliores humorem auellere, praesertimque in febrib. putridis, malignis, pestilentibus, in quibus plerumque superiora membra noxiis succis infestantur,caputq; potissimum, vigiliis assiduis,diuturnis somnis, deliriis, & doloribus, quibus quanti adiumenti auxilium futurum sit, quod pledi iudi nem vacuando simul ad crura partes ignobiles etiam attrahat veneficos succos,aliis iudicandum libenter relinquo t Quinimo tantae esse in his morbis tollendis, utilitatis iudico, ut omnium ad id praestandum celeberrimum stremedium,quando ipsum cum evacueteXuperantiam humorum,

turn a supernis nobilibusque partibus ad infernas ignobilesqueno ios humores attrahat Hinc admirari Oribasium tantum medicum non debemus, qui ex seipso ea adhibita scarificatione, ut a

202쪽

peste, qua vexabatur, periculum euitaret, sanguinis vacuatione inpertentasse, hocque auxili multos alios a peste vexatos liberasse, eum illo plenitudinem dempsisset atque ad crura veneficum liuia morem attrahendo sine corporis multa commotione viscera ab infestatione humoris liberaret. Rectissimequε hac ratione arbitror tunc pilos se gerere, qui ad eorum, qui peste infecti sunt curationem, escari ficatis cruribus plurimum sanguinem mittere consueuerint. Sedetempus est, Ut priusquam ad alia transeamus an hae scarificatione constituenda, modum prius observemus, quo crura figypti j scarificant, atque quomodo sanguinem demunt. Hod nihil aliud erit, quam modum ab iis crura scarificandi discere. GVILAND. Probes idque Ut facias, tempus ipsum suadet.

Qomodo I 3ptij cmmm scarificationem exerceatque administrent. Cap.

IT ' Cyptij a cruribus scarificatis sanguinem mittere volentes,

s in primis suras multum perfricant, paululumq; retractant, dc mox in vas aqua dulci calida plenum collocant, easque multum ac saepius calenti ea aqua irrorantes, manibus, atque arundine modice percutiunt, quas perfricatas pertractatasque, ac ita verberatas, calidaque aqua incalefactas sub poplite arcte zonula coriacea ligant, atque a ligatura etiam calida aqua frpe eas calefacientes, manissisque ac arundinis frusto rursum saepe ac valide totam suram verberantes, eam tandem summo rubore afficiunt, quo valde adaucto, partem non parum exinde obstupefaciunt, ne ex scarificationibus aegroti praeualidum dolorem tunc sentiant. Alterius cruris itaque primo suram rubore multo suffusam ac affectam, non minusque cum magnitudinem adeptam, tum fere obstupefactamusque ad medietatem a malleolo incipiendo summam usque eminentiam, Vel crassitiem multis longis ac profundis incisionibus, aequalibus interstitiis ordinatim per musculorum longitudinem non U-i est, per percussiones, sed Uid est, per tractum cultro factis, scarificant, ab illisque scarificationibus sinunt sanguinem exire aquae calentis, qua creberrime Aa '

203쪽

surae irrorantur , S asperguntur, adiumento; cum Vero voluerine

scarificare suram, inferne trahetes, valide distendut,ut cutis commodius scarificari queat, aliquando etiam difficulter ac in modica quantitate manantem sanguinem adiuuant manibus, arundineq; .s pe eas verberantes, sanguinis'; copia metiuntur expendunt'e, obseruata scilicet aquae cruentatae copia, ut nostri etiam in sectio nibus venarum pedis facere solent, vel accuratius aequalibus temporis interuallis dorso cultri egressem, atque concretum sanguianem abstergentes a sura scarificata: itaque singulis vicibus abstergere unciam sanguinis obseruant. quidem ratione copiam, educti sanguinis rectissime ipsi conjiciunt. Interea alij ambas suras scarificant, atque ab iis sanguinem mittunt,& alij eX uno tantii crure, ubi partem quampiam particularem respiciunt, ubi vero simpliciter pro facienda sanguinis vacuatione , absque alicuius visceris i aes, reuellendi causa, respectu, semper ex Vtroque crurescarificato sanguinis vacuationem comparant , ubi vero vel ex te core, vel ex alia parte inflammata, aut quopiam dolore cruciata, vacuando simul reuellere volunt , ab uno crure solum sanguinem ducere student. Numerus vero scarificationum, atque magnitudo apud varios medieos varia etiam constituitur: siquidem alij usque quadragenas faciunt, alij viginti,alii plures,aliique pauciores. Plerique verb in viris aetatem perfectam.agentibus circiter triginta infligunt, atque in pueris circiter viginti. Qua plures faciunt, eas minores, & qui paucas , maiores4nfligere solent: sunt vero qui in peste infligunt tres, aut ad summum quinque in suris non dicam scarificationes,sed magna vulnera,quae saltem quatuor digitorum

latitudine pensuramextendtintur, eamque ab euacuata sanguinis desiderata copia,apertam,vsq; dum a febribus immunes euaserint, adseruant, illisque quotidie medicamentis attrahentibus medentes, succos veneficos exinde vacuare conantur. Auxilium in iis

morbis summae efficaciae, sed admodum barbarum expertum est.. Incipiunt vero scarificatione ab inferiori parte, ubi tendones mus culorum desierint , quippe in principio malleoli se extendentes, . usque ad cruris maiorem crassitiem,quae paulo supra surarum medietatem terminat. Incisionesque ut etiam dixi,ordinatas, aequalibus spatiis interstinctas,atque cuivi tractu, surae infligunt. Hicque est modus, quo crurum surarum scarificationem iEgyptij moliun . . G y I L A N D. Habeo ἔibi multam gratiam, qui ita clare me

204쪽

modum, quo erura Egyp ij ad missionem sanguinis starificant,

edocueris: is aut e m non Videtur diriersus ab eo, quo prisci medici olim utebantur. d eX AnWllo facile conjici potest qui ita referente Ocibaso, de hac scarificatione olina scribebat:) Et sane pars, quae scarificari debet,prius, si fieri potest auanda est: sin mi nus aqua tepida, rousque rubefiat est perfundenda, aut spongiis siuenda, aut soli ignive eX ponenda, ac postea scarificanda: &paulo post: Magnitudine porro inter sese sint aemiales incisiones,

quae inter eas sunt interualla, inter sese aequalia sint: Scarifica- 'tionisque initium ab infernis partibus sumatur sita enim sanguis ad superficiarias partes decurrens, eam, quae scarificari deinceps debebit, non obscurabit. Incisionum situ per aequales inter se or- dines fiat. Scarificatio autem noti id est, per percussio- 4nes, sed Q, υρμὰ, id est, per tractum est facienda : hoc enim pacto 'citra dolorem fiet. Numerum, magnitudinem, scarificationum, atquς ligaturam, ut quod cuique suis temporibus sit notissimum,omi runt: de vapulatipne vero vel percussione surae scarificandae,

quae apud illos populos arundine fit, quod & apud Hispanos pro

hac facienda scarificatione ad unguem obseruari Amatus Lusitanus in suis Centuriis tradidit, nihil meminerunt, quam cum adtrahendum sanguinem, tum ad stuporem parti scarificandae obducendum, inuentam iugyptios fateri audio r de magnitudine Vero illaruni scarificationum quod ex te relatum est verissimiim sudico: quippe eas esse longas,ac profundas, longas quidem digiti

crassitie,& profundas Vsquequo etiam carnem attingant, ac feriant: paruae enim, quae communiter apud plerosque medicorum in epidermidem vel ad summam cutem,quam nec perforant, quidem, perueniunt, paucissimam euacuationem praestant. Quod ex Galeno co firmari videtur, in lib. Gad Glauc.ita scribente: Tentaui autem lapius plurimas,&valde tenues in superficie scarificatio- Cap. nes: contrario autem his modo allas profundiores magnas: S ter.

tias, quae medium tenebant in longitudine,ac profunditate. Qus igitur in superficie fiebant debile auxilium afferebant ι quae verblon galerant,ac profundae, plurimum quidem sanguinis exhauriebant,adeo,ut fere animi defectum afferrent Rursus vero ipse pro priam curationem veluti vulnera exigebant. Hi ncque mirari non debemus, si illi medici cruribus eo modo scarificatis quantum volunt sanguinis detrahunt, cum ipsi longis, ac profundis utantur

205쪽

scarificationibus. A L PIN. Longas ac profundas crurum esse scarificationes, quas ipsis pro vacuatione infligere solent, verissim una est. Vacuato sanguine, atque recte cruribus abstersis, manuum. votis oleo sesamino, vel sepo inunctis per longum, valide suprascarificationes inferne manum trahendo comprimunt, vulnerum labra probe uniantur, mox gos pio undique aptato, arcte linea fascia totum scarificatum crus ligant, indeque post tres dies ligaturam soluunt, omni inue abigunt. GVILAND. Insigni dolore dum scarificantur homines affligi debent, cum haec scarificatio non nisi multis ac profundis incisionibus conficiatur. Durum, atque perdifficillimum erit, hic ob doloris timorem istud auxiliv. in usum reuocari. A L pi N Suras, dum eae scarificantur, dolere dubium non est, sed praeualido dolore, ut putas, atrociter Vexari nequaquam verum est . Nam dolor multus esse non potest,tum, ut dixerat Antyllus, quia scarificatio tractu fit, tum maxime quod priusquam crura scaris centur,& aquae calidae perfusionibus, δρcrebris factis in illam vapulationibus, ac arundine percussionibus,

stupescit, sensuque illo insigni destituitur. Testes multi mihi es epoterunt multos pueros, quibus sanguinem eo modo Vacuare curauimus, dum scarificarentur , .ullos vel partios ploratus edidisse..Hoc unum .priusquam hinc abeam, monere volui, quippe crura. scarificata arctissime, ac omni sedulitate deuinclanda esse, ut incisiones statim recte coalescant, & sanentur. Aliter enim ni summae

diligentia simul unirentur factae scarificationes periculum esset,ine aegrotus, cui per hunc modum misJus fuerit sanguis, citius cmorbo sanetur, quam eae scarificationes coalescant, atque pristi AR Vnioni restituantur.

207쪽

de Medicina ' prinlini. In auibus morbis usus cmmm scam Pat is apud

Aeremptios fres uetitetur , at tae in quibust Cap. IX. corp

. 7C G Ypetios ad hanc scarificationem pro tollenda sangui nis plenitudine,veluti ad sacrum quoddam auxilium recurrere ex te audio, praesertimque in aegrotis pueris,eunuchis, atque in aliis pinguioribus hominibus. Praecipuos vero morbos, qui illa vacuatione iuuantur, te mihi reserre cupio, expectoque nunc ut de his loquaris. A L p IN. In omnibus febribus putridis in principiis

uberiorem sanguinem hac via demunt.In puerisque nullum rem dium apud eos est, eo usitatius, atque magis expertum, ut paulo post dicam. uius itaque praesidij usim frequentissimus es , ad omnes putridas febres, quibus sanguinis pervenam sectam conuenisset euacuatio, quandoquidem vires prae debilitate minime patiuntur , potissimumque in continuis, acutis, malignis, atque pestiferis. Hoc enim auxilium parum vires labefactando maximam aegrotis adfert utilitatem , quoniam simul euacuando, plenitudinem a nobilibus partibus, ad ignobiles noxios humores au esk,caputque ex hac scarificatione maxime iuuatur, ita, ut non facile sit vel in vehementes, assiduosque dolores, vel diuturnas vigilias, vel deliria, vel phrenitides, vel in alia symptomata ab huiusmodi vacuatione ipsum incidere , neque eo modo vacuatis, ita facile hypochondria tenduntur ac inflammantur, neque ita sunt obnoxij inquietudinibus, cordisque angoribus, respirandi difficul talibus, aliisque viscerum laesionibus, quae in febribus acutis, malignis, pestiferisque. Mirifice igitur in his febribus id auxilij prodest, quando liberet internas partes, noXios succos ad crura trahendo. Quid quaeris ρ noxium humorem a nobilibus partibus, ad ignobiles protrudere , motus est similis ei, quem saepe naturam critice facere obseruamus, dum a visceribus detrudit hu-imores ad partes ignobiles ; perpetuo etenim ipsa non potest humores vel consumere resoluendo per halitus , vel foras rejicere : interim sat ei est, humorem a visceribus ad quasdam

ignobiles partes detrudere , veluti ijs contingit, quibus post

208쪽

Ibngas febres tumores in cute fiunt. In omnibus verb internis in flammationibus frequentissima ac tutissima isthaec scarificatio est. Certis anni temporibus puerorum multitudo epide mice glandularum fauciumq; inflammationibus VeXatur: pro quo expellendo malo in omnibus pueris , infantibusque etiam istud auxilij genus exercent: etsi infantibus multi huius vice aures, ut lapstrius dictu est, scarificent. In pestς ad hanc sanguinis vacuationem tanquam ad sacrum, & diuinum auxilium confugiunt : neque immerito, cum ut nuperrime dictum est: , hac scarificatione tum plenitudo minuatur , tum ad ignobiles partes a nobilibus noxij humores a trahantur. Qirare quid dicam, de frequentissimo usu huius se rificationis , quae tribus vel ad summum quinque scarificationibus, longis tamen ac profundis, speciem vulnerum prae se ferentibus in peste administratur, quaeque non solum in principio copiam sanguinis tolli , sed toto morbi tempore, cum hae apertae reseruentur, perpetuo noxios succos ad eam partem accersit , atquc Vacuat, quod in curanda peste nihil utilius, desiderabiliusque esse putarim i G v 1 L AND. Remedium prae dolore barbarum, atque Iortasse hinc abhorrendum; neque iniuria, tamen in peste ipsum laudandum censeo , quando ipso venenum a visceribus euocetur ad ignobiles partes , atque per eas perpetuo evacuetur. Quemadmodum illi, qui in peste, pes fiserisque febribus,vesicantibus uti

Consuescunt, ut excrementa per eas partes viceratas effluant, ita, non esset improbanda illarum scarificationum vel melius vulnerum euacuatio. Sed perge dicere in quibus corporibus utantur hac crurum scarificatione. A L p I N. Vsum huiusce scarificationis ouariant corporum aetas, seXus, habitus, atque temperies . . Etas

enim huic auxilio accommodata est infantia, pueritia, inuentus atque aetas senilis. Infantes vix annum nati ad hoc auxilium ab iis admittuntur: usque adeo pueris familiaris es , crurum scarificatio, ut i lieres, pueros a ploratu firmare volentes, eos deterreant, dicentes se velle accersire scarificatorem, quem illi Meraim appellant . Quo audito pueri subito silent. Eo autem auxilio n e dici non nisi in pueris magno morbo correptis Vti deberent, quia eorum praemollia, humida, ac summe calida corpora non sunt ita temere vacuanda, quando ipsa suapte natura siue ex se continue Vacuentur. Quae noxam etsi non cito, tamen post longum tempus senti t. Hinc plerosque illiusce gentis crura ac pedes habere

209쪽

imbecillos existimo, in pleris Lue enim crura edematosa, ac male affecta spectantur : non immerito, cum AEgypti J ex quacumque

causa, minimeque semper eX magnorum morborum occasione,

in pueris per hanc consuetam scarificationem largius s4nguinem mittere consuescant. In iuuenibus etiam atque senibus scarisi ea etionem hanc exercere cernuntur : iure id quidem, cum in illis eos poribus ob redundantiam sanguinis tenuioris, atque ob vir iuriclesii debilitatem ex Gal. hic modus euacuationis sit opportunissimus in lib. enim de cur. rat. per sang. missati corporibus tenuiori san guine redundantibus magis praestare hanc scarificationem, quam sectionem venae , quae tenuioris sanguinis redundantia, tum in pueris iuuenibus, tum senibus obseruatur, etsi horum sanguis frita 2 7 gidior sit , atque illorum calidior. In his etiam singulis aetatibus virium lapsus pertimescitur, in pueris,& iuuenibus ex multa quae in iis sponte fit vacuatione, cum Galan lib.9. meth. med. docente, eorum corporum substantia omnium facillime digeratur, atque resoluatur, quae est omnium humidissima. In senibus vero vires per se imbecillas esse nemo ignorat. Qinmobrem in ipsis merito scarificatione hac potius quam Venae sectione Vetuntur, qua corpora admodum resolui,&debilitari Gal. in lib. de hirud. reuuls. testatum reliquit. Promptam etiam habent hanc scarificationem ini variis temperamentis, in calidis scilicet, atque humidis,in frigidis

de humidis. Inssiccis vero eam abhorrent. Eodem modo pro ea seligi mi corpora pinguia, mollia, S laxa, mulieresque atque eunuchos exinde ea scarificatione vacuare solent. GVILANDi Recte

sane, cum omnia haec corpora sanguine i uiori scateant , qui facillime, ut docebat Galen. paulo supra citato loco, huiusmodi

scarificatione vacuatur, quoniam ea corpora minimas Venas hahent, quas etiamsi quis recte secet, Galeno docente, iusta sangui-rils copia non profluit. Itaque calidi & humidi, & frigidi ae humidi recte ea via vacuantur, atque quam per Venae sedionem ma- s tuto, quando Vtraque corpora cinguine tenuiori exuperent, qui facile per scarificationem vacuatur : iis adduntur pingues ac molles, ut eunuchi, atque mulieres multae, quae omnia sanguine tenuiori praedi a sunt, Calida Vero&humida, molliaq; corpora

facile ex quacunque Vacuatione resoluuntur, eaque causa non tolerant per venae sectionem praestitam euacuationem, otioniam

nimium ab ea debilitantur, ob idque recte AEgyptios se gerero

210쪽

Liter Tertim

arbitror in his corporibus, dum V sum scarificationis ven. e sectioni praepontini: frigida vero h humida, qtolia sunt mulierum multarum, eunuchorum, & senum si Vacuanda sunt, non nisi hac via, ne immodice refrigerentur docuit Gal. in lib. de hirud. venae sectione corpora multum refrigerari: In siccis vero vel calidis vel frigidis, quando utraque crassaori sanguine abundare solent, idcirco per

scarificationem non recte vacuabuntur, ut dicebat Gal. his verbis: Porro qu. e ex mulieribus albidiores sunt, sanguinem aceruare tenuem solent, quocirca adhibitis malleolorum scarificationibus maxime iuuantur, at quae nigriores sunt, secta vena curato. Cras- siorem enim sanguinem ac magis melancholicum colligunt, magis vero etiam si magnas habere venas appareant, quod illis acci- ας dit, quae graciliores sunt ac nigriores. Carnosis vero & candidisparuae insunt venae, quibus malleolos scarificare, quam venam se- cccare praestiterit. Sed his finem nunc imponamus, cum de ipsis satis superque dictum a nobis fuerit. Verum unum habeo in hac scarificatione apud me valde dubium, de parte scilicet ex Galeni mente scarificand , deque ea quam huiulce temporis medici Hgyptij promissione sanguinis scarificant. Ah p 1 N. Nescio quid in ipsa amplius dubi j habere possis, cum in ea, tum iuxta fgyptiorum usum , tum Galeni sententiam literis proditam manifestissimum Videatur, suras esse scarificandas. Sed ne tibi graue sit, hoc dubium clarius proferre, ut solutionem meditari possimus, cui nobis it auuiescendunt

An cruram scarificatio in Iura I 3piij faciunt,

vellottin in malleolo , StGac docuit, Ait facienda. Cap. X.

CVILANDINUS.

QVisi M o ex Laleno haec dubij occaso ortum habere vi

detur , quando ipse crurum scarificationem particulatim dicat, malleolorum, esse, siue in malleolis feri. Et AEgypth in sura parte cruris carnositori, Gastrocnomia Graecis, ut Ru fus Ephesius tradidit, appellata , eam moliantur. Ex quibus iulam erurum a Galeno celebratam scarificationem, ab ea, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION