De medicina Aegyptiorum libri quatuor & Iacobi Bontii in Indiis archiatri, de medicina Indorum

발행: 1646년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

lapides exire possunt, atq; eosdem lapides Vento eodem foras educi, an non haec dixit Z ALPIN. Plane eadem, sed quid te dubij coepitZGvILAND. QiPniam ViX credere possum OSVesicae, colis', mea Gm tantum dilatari ac ampliari posse, ut magni lapides investica pontenti, qui magnae nucis instar tape cernuntur, commode exire queant: ex quo dubia fit apud me ea lapidum eductio, quonam p isto ita possit administrari, maxime cum tu etiam assirmaueris, eos vento subrepi forasque educi, quod mihi haud fieri posse videtur.

ALpi N. Vtrumque Verum esse cognosces, nequc omnino a veritate id alienum putaueris, os vesicae, colemque eo modo dilatari posse, quando neruosa,ae pelliculosa substantia illi meatus constent. Admirandum magis existimare debemus. Vteri os an mulieribus neruosum durum, atque ita angustum, tempore partus tantum impliari ac augeri, ut laetus per ipsum exeat, atque foras propellatur. Vnum hoc scio, me colis meatum ita dilatatum inspexisse, ut per eum facile magna avellana transitisset. At utilius erit, ut nunc modum ostendam,quo ad extrahendum lapidem ij vii soleant. G vi L. Hac eadem de causa aperxis auribus tuum hunc sermonem expecto. A L Ρ I N. Eo tempore, quo ego in Hgypto moram faciebam, Arabs quidam Haly vocatus ad extrahendos lapides sine incisione celeberrimus erat, quem ego sane cuidam duci Turcarum, Horam Bel vocato, multos lapides extraxisse vidi. Quo in opere absolue

do ille ligneam cannulam accipiebat ongitudine octo digitorii, δίlatitudine digiti pollicis. QDm colis canali admouebat, fortiteri

insufflabat, atq ; ne flatus ad interiora perueniret, altera manu e tremum pudendi perstringebat, foramen deinde cannulae claudebat , ut virgam canalis intumesceret, & latior fieret, ac appareret.

facto minister digito in ano posito, lapidem paulatim ad canalem virgae, atque in eius extremum deducebat. Qui ubi praepuatio lapidem appro quasse sentiebat, cannulam a virgae canali fortiter impetuq; amouebat, Vt magna dexteritate lapis ad nuclei obviae magnitudinem fuerit extractus ue S ego interfui huic duci Turcarum , & postea duobus item Iudaeis, quorum alter puer erat, cui. octo lapillos extraXit, Malter adultus, cui extraxit twidem ad magna: Quae magnitudinem. Hicque est extrahendi lapidem e vesseca modus, quo Itebatur ille medicus Arabs. Audiui tamen alios etiam ibi esse, qui alio etiam modo lapidem extrahebat, quem modum nunquam ab aliquo, quamdiu Cayrum habitauerim, potui

232쪽

Liber Teum. Ioseognoscere. Cum vero G E N V AE pro Illustriss . ac ExcellentissIban. Andrea Auria Melphorum principe, atque Philippi Hispaniarum Regis, maritimae Classis praefecto medicinam facerem, at que haec mea scripta reuiderem, Octauius Roueretus Medicus do istissimus,mecu multo amore coniunctus, quiq; post me in AEgypso pro natione Veneta, medicinam multa eum lati de faciebat extrahendi lapidem hunc modum a priori satis diuersum mihi litateris significauit, his verbis. Aliud etiam satis scitu dignum , tua Excell. narrare non omittam,estq; modus aliquis e vesica lapidem extrahendi sine incisione, hic a quodam Arabe viro Christiano Satetico ad quendam Christianum Cophium vocatum, ab hinc nonnullos menses operatus. Atque is est huiusmodi. Hic habet quasdam canulas, unam maiorem altera; in modum musici instru- menti Syringae appellati, e substantia Cartilaginea, quae facile dilatatur. Harumque graciliorem in virgae canalem intromittit, figitque quousque ad vesicam peruenerit, moxqtie ore insufflando ipsam instat quantum plus potest, poste inue hac maiorem, vel crassiorem introducit, insufflandoq; instat eodem modo, & post'

tertiam, vel etiam quartam omnium maximam. Et cum sic iis vir-' gam dilatauerit, ut putet viam canalis fuisse si1fficieter dilatatam, per eamq; lapidem exire posse, AEgroto in primis commode cola 'o locato, digitoq; in ano posito, lapidem ad collum vesicae ubi maioris cannulae extremitas peruenit, deducit, in cannulana lapidem

conducere conatur. facto altero cannulae. meatu Ore excepto

conatur spiritum ad se trahendo, lapide simul trahere, qui si ni- ας mis crassus sit saepe rumpitur, atque ita frusta attrahitur, veluti contigit supra dicto viro Cophto. Cui frustum, S reliquum lapidis admodum crassum, & durum, intus remansit, non eductum Hic modus scitu est facilis, atqς ab alio fortassis medico exercitatiori, M acutiori multo plus facilitari poterit, ac in meliorem atque ut c liorem usum reduci, quod multorum abeo malo hominuminseria cetunatorum auxilio summae efflagitandum ac expectandum esset Hactenus Roueretus. Ex his igitur cogito te recte audiuis e binosi s modos quibus Egyptij ad extrahendos lapides e vesca utuntur. Addo aliam operationem, quam pro secretP in dysentericis conficiunt; quae res cum ratione, Vt arbitror, demonstrari non possit tibi, qui omnia ex suis causis spetiare soles,haud facile suadebitaint: sed cum ego una cum aliis si pe Viderim ex illa operatione ei

233쪽

.pirica suxus dysentericos interdum curatos fuisse, non sinam te hinc aures ad alia retrahere, priusquam hanc quoque audieris. Illi siquidem empirici hoc pacto fluxus dysentericos sanant , illosque praesertim, qui diuturniores facti sunt, minimeque aliis remediis cesserunt.Quod ut efficiant,primo hypochondria manibus mollia ter fricant , atque mox sesamino oleo , vel amygdalino dulci ea inungunt, digitoq; postea intra umbilicum possito, ipsum pluries circumuertunt, terq; mane ieiunis ea re repetita, aliquos dysentericos sanitati fluisse restitutos memini; hocq; genus remedij familiarissimum apud mustos existit qui variis aliis remediis ad dysenteriam inutiliter tentatis,ad hoc veluti ad sacru confugiunt. Pauci tamen existunt, qui recte hanc molliri circumuolutionem umbilicisciant. G VIL A N D. Secretum, teque una ridendum censeo, qui iptam non modo verum credideris , verumetiam aliis confirmes. Casu siquidem arbitror si aliquis tamen unquam eo modo si sanatus) accidisse, ut inde aliquis a dysenteria sanatus fuerit; veluti accidit,ut Socrate ambulante tonaret; hocq; experimentum ex iis est, quae cum nullam inse rationem habeant, nullo pacto sunt credenda. Ni dixeris, eos defendendo, frictione hypochondriorum, atque inunctione iuuari hepar , vel aliquod aliud membruna sub ipso locatum, quod biliosum humorem tenuissimu atque acrem, acrimonia vel salsedine intestina abradentem,vel exedentem fiu xum gigneret, ad intes inaq; ipsa demandaret,vel humorem illum tenuissimum ea frictione,&inunti ione digestum resolui, vel eius fluxionem ad intestina diuerti vel umbilici illa praestita digito circumuolutione motioneve, intestina mota in meliorem situm mutari, ex quo non sint fluxioni ita obnoxia. Sed de aliis loquamur. A L p 1 N. Melicerides, Stheatomata,atheromatri; Vocatos tumores, atque etiam strumas optime secant, radicem auellentes. Carnem etiam, quae palpebris adnascitur, maxima elegantia abigunt, palpebras in primis secando, & postea sectionem consuentes, &conglutinantes. Sed postquam de his a nobis satis ductum est 'de dulcium balneorum usu,quo non secus quam priscis sectilis utuntur, atque defrictionibus, SI vomitibus,qui in balneis fiunt dicendum est. G v 1 L A N D. De his quoque libentissime nunc te audiam, horumque sermo mihi erit gratissimus, neque minorem nobis afferre posse utilitate arbitror, quod hoc genus remedij apud nos minime nunc sit in usu, atque etiam quia ipso pluribus morbis mederi

234쪽

Liber Tertius. Iosdesi ab antiquis proditum sit: proinde ut de eo loquaris nunc a te .

vehementer peto.

QV ε M A o M o D v M populi frigidarum regionum multa habent, quibus ad calorem conciliandum familiarissime, uti solent, ita calidarum,ad refrigeranda corpora multis itidem utuntur. Ex quibus AEgypti j inter multa ad id excogitata, qualia sunt fontes multi, domorum tubae superius recitatae, ad ipsarum refrigerationem inuente, terrenaeque habitationes, balnea quoque ex dulci aqua parata, in usu habent frequentissinio, tum ad refrigeranda corpora, tum ad varium illorum ornatum. GUILAND. Arte illa ibi parari existimo, quando Egyptus ut audio)sponte nytis balneis ni c plane careat. Proinde si ita est ea mihi sedulona ra- to. Atque an ex aqua simplici, qualia priscis antiquis medicis in usu fuerant, an potius m icata illa parentur. ALPIN. Arte sane ab illis parantur, ex dulcique aqua Nili fluminis clarefacta, eaque simplici , minimeque medicamentis alterata. Sed in primis

balneorum loca tibi in memoriam reuocanda censeo,siquidem te. olim Cayri,ac Alexandri vin tu ea loca inuisisses multas,fei eq; innumeras aedes magi aifice pro balneorum usu constructas, inspexisse intellexerim. Dicam praeterea quot, ac qualibus cameris siue cellis eae constent, atq; aerem in singulis quomodo illi calefaciant, qualisque calor eo in aere sentiatur. GVI LAND. Domus eae bal-neorum, si recte memini, multis cellis inter se distinctis constructae erant, in quibus homines sudabant,fricabantur,atque lauabatur. Permagnaque in ipsarum medio tanquam in domus centro cella extabat,in qua homines lauandi nudanantilr,vestesque omnes reponebant: quam spoliarium vel Apodyterium nostri appellant. Aliae vero cellae omnes eacausa constructae erant,ut in iis lauarenture spoliarij que aer temperate calidus est, atque humidus, ipseque aliarum cellarum calidior ita, Vt variae camerae variu aerem quoad calorem haberent. AI I I N. Recte meministi, innumeras perma-

235쪽

gnas . edes ibi pro balneis paratas spectari,multis variisque cameris ' inter se distinctis, praeditas eodemq; modo,ut tu dixisti, c5structas

atque ordinatas,ut in qualibet camera idoneus, quoad caliditatem, aer esset pro variorum corporum Usu Vario paratus. Namque varia hypocaulla, siue camerae varium, quoad caliditatem, actem habent, Vt variis corporum temperameti' auxilio sint. Nam factae sunt pauimentis marmoreis, emblemate constructis ; duoq; labra marmorea, quilibet illorum locorum obtinet, in quae aqua ex alto decidit. Tectum siue culmen illa habent orbiculari forma, ex vitreis laminibus perbelle laboratum, undique conclusum, ne aer aliquis ingrediatur. Hypocausta illa calfaciunt calentis aquae vapore in singularum labra elabentis. Non enim, ut nostri, igne illorum balneorum aerem calfaciunt, sed humidis calidisque aquae calidae vaporibus loca illa complentibus. GUILAND. Cum varia icorpora variis indigeant balneis, quippe ipsorum alia multum calidis , M alia moderase, aliaque tepidis , atque demum alia etiam frigidis, qualia hecticorum esse Gai. in lib. 7.meth. med. scriptum. reliquit, quaeso an non illa omnes has partes obtinent, quippe Vt corpora variis illis modis alterare queant ξ A I p i N. Bathea illa calida , tepida, frigidaque quolibet tempore, quando quis velit ibi reperiet. Sed plerumque ea balnea sunt temperate calida, quandoquidem praecipuus usus sit, apud plerosque ad refrigeranda, humectanda,euacuanda atque mundanda corpora. GUILAND. Recta sane ratione calidarum regionum incolas tepida balnea ex dulci Rqua parata cupere dicendum est, quando ob aeris ambientis insignem caliditatem corpora inflammentur, arescantque, quae Vtique dulci aqua irrigata, ac humectata restigerantur, & humectantur, cutisque eorundem corporum meatus relaxantur, densatique aperiuntur, exindeque naturalis calor per eos dictatur,refrigeriumque capit. Sed his obiter dictis , cupio ex te audire omnes illorum balneorum usus apud eos populos frequentatos. A L p IN. Balneis illis ea gens utitur ad corporis ornatum,atque ad multos morbos ex plenitudine humorum prohibendos, demumq; ad multos variosque obortos etiam morbos abigendos. Hos vero omnes usus tibi ordine libenter narrabo, ab eorundem usu ornatus gratia comparato, exordiens. G V Ι L A N D. Atque ego liben',

hac de re te dicentem audiam.

236쪽

De πιυμ balneoram dulcium pro ornatu corporum atque quid mulieres, ad pinguefacienda

corpora in i is moliantur. Cap. XV.

AP v xve Risus, qui AEgyptiis fere toto anno , Ventorum , terraeque siccitatis occasione perpetuo familiares exi- sunt, atque ab assiduis sudoribus, quibus coeli calore omnia corpora continue abundant, illuvieque quadam immunda redduntur , atque foetentia, ex quo pleraque ipsorum, & foetere & pediculis abundare solent, Balneis omnes hi populi utuntur familiarissime, pro corporum abstersione, maximeque mulieres, quibus curae magis est corpora ipsarum, pulchriora facere ipsorum illuuiem,& foetorem corrigentes ut cariores sint scis viris. Eae etenim saepissime corpora in iis lauant, & mundant ab illuvie, perlotaque variis ornant odoribus, ut recte unguentis oleant. Ac veluti Italae mulieres, atque aliarum multarum etiam nationum ad capillorum , facietque cultum omne adhibent studium; ita Hgyptiae capillorum cultum negligunt, ex consuetudine omnes capillos in bursam serico panno paratam concludentes, ac ad pudendorum, abdita Iumque corporis partium ornatum omnem diligentiam.adhibent. Pudendis igitur tota cura in balneis ab iis adhibestr. Easquidem in primis lauant, pilisque nudant, locinue pudendorum perpetuo glabra gestant, turpe que ibi est mulierem pilis obsitam

vulvam habere. Demum lotas eas partes, glabrasque effectas variis unguentis etiam exornant, Musco, scilicet, Ambra, Aloe, Zebet, sumptum ferre potentes; aliaeq; aliis unguentis recte olentibus, quae ibi viliori pretio ubique venduntur. Copia unguentorum fere incred i hilis in vulvae ornatu, eiusque corrigendo foetore, ac ad coeuntibus oluptatem conciliandam,ibi continue dissipatur. GUILAND. Quueque regio suos mores habet, ibique omnes nimis libere Venere utuntur. Sed quid 3 nonne aliud in balneis iis praeter ornatum moliunturi A L p I N. Multae etiam

237쪽

pinguedinem in iis procurant: gracilesque praesertim,ita ibi carnis

vitium hominum medullas inuasit, quando mulieres, quo carno-iores, dc pinguiores sint, eb libentius a viris expeti putent. Ex quo ibi plurimas pinguissimas reperies: quid turpius corporum obesitate ob scelestissimum carnis vitium, effrenemque libidinem desiderari potest Quod vitium ita ibi frequentatur, ut illarum plurimae perinde ac sues cernantur pinguissimae humi recumbetes maximeque Hebreae, quibus istud viiij aliis familiarius obseruatur. Quod ut obtineant, multis diebus, dulcibus,tepidis balneis indutigent, in iisque diu morates, comedunt, potant, clysteribusq; ibi ex

variis pinguedinibus ac adipibus paratis utuntur, multaque etiam medicamenta per os assumunt. GuILAND. Recte sane videntur pro pinguefaciendis corporibus usum illorum balneorum, a cibo,c-p I asseruare. Q d Gal. in lib. 14. meth. med, his verbis docuit. Caeterum quibus totum corpus extenuatum, iis lauari quoque post cibum est idoneum. d sane etiam nobis ratio persuadet,quando dulci illo balneo a cibo adlaibito; ad cutim plurimum alimenti Teit.eom. trahatur,atque deducatur,ut Hippoc. dc Gal. in lib. de Salub. dista prodidere. A I P 1 N: Verum istud esse stipe experientia didici : plures etenim mulieres illorum balneorum multis diebus a cibo usu frequentato, pingues evasisse vidi. Atque in haec balnea prae cipuam ego causam confero, qua illiusce calidioris coeli corpora pleraque habitum pinguem obtineanti Cum tamen coeli ratione

gracilia potius, quam pinguia esse debuissent. Hinc que Galen. in libro 7. de Compend. med. secundum loc. dixisse, dulcium bal -

neorui' usu corpora reddi effoeminata. At dubium est,quomodo gracilia corpora eorum su balneorum possint pingue fieri, cuin potius contrarium arbitrari quispiam' merito posset, quippe ab illis balneis plurimis largioribusque vacuatis sudoribus potius cor pora vacuata gracilescere, quam crassescere deberent. Pinguia enim a plurima aliqua vacuatione Contabescere, certum est. OvILAND. Balnea, quibus mulieres eae pro impinguefaciendis corporibus, utuntur, tepida existunt : quando calida in triplici sint caloris disserentia, etenim illorum quaedam multum,& quaedam parum calida sunt, haec tepida,atque illa calida medici appellant Tertio sunt alia medM modo se habentiab quae scilicet temperate Cap . calida existunt. Quorum omnium balneorum Galen. in libro 1.

de sanitate tuend. facultates ac viros his prosecto verbis prodidit:

238쪽

Liber Tertiu3. Ior

Duleium calfactarum aquarum si media temperie sint, vis calida, iahumida est: Sin tepidiores sint, humida & frigida; qudd si iusto ealidiores fiant, calida quidem, sed non perinde triamida. Ex qui- bus dixerim, eos, qui pinguefieri volunt, balneo dulci tepido uti

oportere, quali ex te audio mulieres illas uti. Caetera enim sua caliditate vim habente resolutoriam, vel vacuatoriam, potius ad gracilitatem, quam crassitiem comparandam corporibus conducunt. At PIN. An non praecipua causa est, quam naturales proximam appellant, & materialem, ex qua corpora crasse fiunt ac pin gues uiri, copia multa humiditatis ξ G v I L A N D. Facile cognostcitur, cum mulieres viris sine dubio humidiores, etiam ipsis cor- pora pinguiora obtineant, & crapulis ,scioque indulgentes aliis sint pinguiores. Qua enim multum comedunt, atque potant,quod

multum pinguedinis alimentum assidue suppetat,caeteTis pinguiores merito fiunt. Sed qualis sit haec humiditas, ex qua corpora pinguescunt, atque quomodo ipsa in corpore concrescat, Gal. in 1. lib. de temp. hisce verbis prodidit, dicens: Quicquid in sangui- ne pingue, leue & qenue est, id in calidioribus corporibus alimen- cetum quodam calido fit, in frigidioribus seruatur , cumque id venae extra se transmiserind, ubi in frigidas particulas incidit, quod genus membranae sunt, circum eas concrescit; in partibus vero natura calidioribus, cuiusmodi carnosae sunt, a calore ipso absumitur, c ac digeritur, nisi sicubi frigiditati temperamenti etiam ulta indul- egentior accedens ipsis carnosis particulis aliquid adipis allinati . . Causas, quibus corpora pinguia fiunt, probe Gai. attulisse, censeo: etenim ad gignendam pinguedinem, ac adipem, concurrere debent alimentum pingue, leue,& tenue, atque calor remisses, vel

frigiditas partium, in quibRS adeps ac pinguedo concrescunt. H c, inquam, duo, alimentum, atque partium frigiditas, ad impingues . cenda corpora sunt necessaria. Citra pingue alimentum nulla pin guedo fieri potest; ideo ipsum ad id essiciendum necessario, ut ma

teria concurrit. A diminuto Vero calore, quod frigus Iocare possuamus, id stlimentum in adipem ac pinguet dinem concres cere docent

corpora frigidiora, quae facilius calidis impinguescere solent. Ex quo Gai. dixit, corpora latioribus maioribusque venis praedita dis

sicilius pinguefieri, quod ea valde calida sint, frigida siquidem paruis venis gaudent , atque ab eo calore, pinguedinis adipisque alia mentumbsumitur. Eis aruarum, anSustar Lunque Venarum cor

239쪽

, pora ob oppositum temperamentum, quippe frigidum, impin gues.cere quam facillime, quoniam in his multum eiusce adest alimeniti squando parum ex eo consumatur in quod ob frigus non dissoluitur,faciliusque conserescit. ALPIN. Cui mirum,mulierum Egy-tiarum corpora alimento crasso ac pingui referta, balneorum tepidorum usu refrigerata, in balneis ad cutim deducto, & coagulato

alimento, carnem ac adipem acquireret Gy Ι L A ND. QVso,omnia, quae illae in balneis, ut pingue fiant, moliuntur, mihi nunc pa cis narrare non te pigeat. Ea siquidem etiam audiuisse summe iu

cundum erit.

2 3ptis mulieres in balneis factitent, ut i arum

corpora pinguessant..Cap. XV L

ALPINVS. MVα iEREs Egyptiae multa factitant in balneis, ut pingues

evadant, quae omnia Vtramque nuper dictam pinguedinis causam respiciunt , eamque praesertim , quae pinguedinis alimentum suppetit: Multa si quidem agunt, e quibus multum h morem pinguem generent, ex quo multa fiat pinguedo, balneέ-que calida vi ad cutim deducere ipsum student. in qua tepido balneo refrigerata concrescat. Potant itaque ob eam causam iura multa variis ex adipibus, pinguedinibus parata. Bammia me-lochia, & Culcassia alterata; nam his viscositara redduntur, ex quo facile partibus adhaerent. In usu familiarissimo apud multas estius gallinarum pinguium, Maluph ab iis appellatarum, vel nigrarum arte pinguefactarum. Ipsum etenim totum ex unica gallina confectum Vnaquaeque mulier potat, totamque gallinam in balneo comedit. Multae ex pauperculis faecem olei sesamini, quam thaine vocant, vel oleum ex Indicis nucibus expressum, vel chinae radicis decoctum, carne nuper dictarum gallinarum simul cum Indica nuce percoctam epotant, Vel oleum sesaminum , in quQfit dissoluta nux Indica, vel expressum expissis, fructibusque tere-hinthi & amygdalis dulcibus,nucibus auellanis, & pistachiis. Comedunt etiam adhuc multa, gallinas quippe arte pingues factas:

nucemque Indicam in iure dissolutam, ac in massam redact-

240쪽

sed ex omnibus pro secreto habent singillo die, dum eunt dormiώtum , ad decem vulgares bulbos, pro hermodactilis a n6stris pharmacopaeis receptos, quos aliqui potius Colchicum esse autumant, . contostos mandere, eosque pluribus diebus, quindecim scilicet Muiginti ad usque, frequentant. Ex quorum Vsu, quod nostris mirum videbitur, nihil vel per aluum vel Vomitum euacuantem, munusque aliqua molestia mulieres VeXantur. G V I L AND. Hinc nostros falsi s vii hermodactilis cognoscitur, dubitimque etiam sit, eos esse Dioscoridis Colchicum, cum per os sumpti nullam no xiam inferant, minimeque strangulent. Nisi loci diuersitate illi collecti aliam a nostris facultatem obtineant, minimeque veneno iam. Sed haec omittamus, atque tu reliqua dicito. A L p I N. Nul la alia sunt a te hac de re audienda, quam quae a doctissima medica AEgyptia, publice per urbem Cayri mulieres olim artem pinguenciendi profitente , audiui. Ex quibus omnibus aliqua fortasse 'ex artis medicae principiis ad hoc negotium desumpta cognosces.

GVII AND . Gratum erit haec ex te etiam audire. AL p IN. Ali quae in balneo hoc oleum epotant. Accipiunt sarcocollae, olei sesamini an . libram mediam, Mirabolanorum chebul. xiij. Citrinorum xij. omniaque probe contusa cum oleo miscent, sinuntque sic permanere,quousque in ea massa niger color cernitur moxque colant,& reliquari siccari sinunt,oleum hoc totum in balneo unica vi. ce calidum bibunt , reliquaque in puluerem tenuissimum redacta: cum vino dum etint dormitum, assumenda pluribus diebus exhibent. Aliud, quod eodem modo factitant. Accipiunt pisa, amygdalarum dulcium, pulpae nucum avellanarum , pistachiorum an .dra. s. fructuum terebinthi, pulpae nucis Indicae an .dra. 3. omnia simul 'contundunt, ab ipsisque oleum exprimunt. QDd quatuor vicibusn balneo bibunt, Aquae remanent ab expressione, quatuor iisdem diebus euntes dormitum deuorant. Aliud . Accipiunt gallinam nigram probe pinguem ac carnosam , in cuius ventrem injiciunt avellanarum contusarum amygdal. dui c. pistachiorum pineollorum , pisorum an . dra. 3. quam hoc pacto paratam in aqua concoquunt, ipsamque percoctam Vnica die in balneo mulier una totam comedit, eiusque ius, in quo etiam sarcocolla ebulliuit, absorbet, pluribusque diebus hoc mulier pingue fienda factitat. Eodem fere modo aliam concoctamgallinam eandem comedunt, Meius ius bibunt. Sed prius tritici mundi in aqua cum driasmasarb

SEARCH

MENU NAVIGATION