Institutiones philosophiae naturalis libri decem. In quibus Theoramata proponuntur, additisque Commentariis prolixis exponuntur

발행: 1670년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

LIBER I. num est, quo 'ecinii mutat. J Adeoque generatur, cum dii e species miscetatur. Tale est multis, hirco, cervus,le ard', burdo,umbriculus.Equidem Bened. Pere1 1' lib. I. Comimentar. in Genesinpag.IN. Eusebius Nirembergius lib. 1.hi sor.natur. cap. ai. Caspar Scottus in P sica curiosa lib. 7. v. l a.probare conantur, quod bruta illa semifera Deus quoque pio luxerit, ob

universi ornatum. Verum refutavimus

hanc opinionem in Libello de operibia Creati is Exercitat. XXIII. dist. a. Scilicet tota Creatio ab altiliore Naturae facta est se cundum naturam , & ordinem illum, quem constituit in ea , conservat dein ceps. At monstrorum illa procreatio est contra naturae seges, ideoque non generant ex se vel sin,ile vel dissimile aliquod, nisi per modum prodigii, unde mulas peperisse olim, Herodotus, Livius, Julius Obsequens narrant, & nostra aetate in urbe Albigens accidiste , refert Petrus Borellus tui . 3. Obserpat.23. Demum etiam prohibetur a Deo lege expressa, XII. O d 'eciem mutatJ Saepius f

eium est, ut homo cum bruto miscere- tur,idque multis exemplis demonstrant portum Vicetias Ab.2. demonstrucap. 18.

HieronymusMagius lib. i. miscelianeorum cap. 2o. Nicolaus Leoniccnus vidisse sequendam as eruit, qui naufragio in quandam Insulam cum devenisset, ubi magna

simiarum copia, unam, cujus amore captus esset, impraegnaveriti. Editam autem filiam aut filium , qui neque hominis esset, nequς simiae specie, verum vinum animans, teste einrichio

bro de monstris pag. 68. Demonstris ejusmodi quaeritur, rad quam corporum naturalium speciein referri debeant pCon bricenses : Oίdinarie & uti plurimum existimandum non est , ea monstra quae semihomines & semibestiae dicuntur, aut homines esse, cum non constet, pro divisse ex commixtione seminis lis mani , nec videatur saltem ut plurimuin,ea permistio ad hoc sufficere aut partim bruta esse, partimhomines, cum impossibile sit, duas naturas completas in ranam speciem coalescere sed revera est e bruta alicujus certae speciei, licet elligie utramque naturam imitentur, lib. 2. vi - art. . Quae partim incerta sunt, partim vana. Si bruta certae speciei sunt, unde species haec'Non a Deo, qui cessavit species novas condere, Non etiam a Natura, quae satis habet, usitatas species, conservare , novas haud addere. Et vero, an homo procreat brutum e Suum generationis actum confert homo,suum brutum. Nunquam inde verus oriri poterit homo , nunquam V rum brutum. Porro , quam non sit impossibile , ut duae naturae incompletae in unam staciem coalescant, ostendulit permixtiones asini& equae, leonis& pardi,canis S lupi, unde procreantur mulus, lebpardus,byena.Dicimus,quod monstra sint &ad nullam corporum naturalium speciem referri queant. XJ II. Refeti Fortunius-Licetus ι.d. ex Saxone Grammatico lib. 1o. histor.&Johanne Magni, quod ursus invaserit virginem pullaherrimamiatque gra-

62쪽

vida illa pepererit filium , qui cognomine Ursus humanam speciem habuit, &ducta conjuge filios ac familiam ex sese propagavit. Verum Saxonem illum

nouindisertum quidem, sed tamen numium fabulosum & esse constat vel Cardano judice lib. 17. desubtilisa- te. Res ita se habet, quod raptor virginis atque insidiator nomenUrsi aut Bior- nonis habuerit,u quo Scaldri sedi Runae

qui antiquorumHeroum in Septentrione gestas res carminibus describebant, occ sionem acoeperunt, ut Bestiam eum facerent, quia authorem facti potentem non audebant reprehendere. Ab eis accepit Saxo Grammaticus, Sad posteritatis notitiam transmisit. Caeterum,

quod Martinus Destio si a disquisitionum magicarum quaest. r censet,qua hunc eventum pronunciari dcbere, quod daemon bestiae habitum assii mendo virginem compresserit, hoc inquam non est verum; quod enim ille paulo ante dicebat,cer sum ex homine 2sera verum hominem nasci hau pose, nos adversius eum urgemus,& certi sumus , ex homine atque daemone verum hominem nasci

haud posse.

XIV. Quaeritur: In in plantarum quoque genere dentur monstra ξ Respondeo :Mirmativam defendi Adamus Stevarius Di putat. Ae monstru dist 138.& comprobant cum ratio evidens , tum rerum

experientia. Ratio haec est: Quodcunque habet causam efiicientem, illud etiam habet causam deficientem. Atqui plantae habent causam efficientem. E eo etiam habebunt causam deficientem.

virtutem formatricem, habent excessum &defectum. Experientia hae cest : Duopoma, duae nucessepe in unum

concrescunt, quod non minus in mo stram, quam cum ex utero prodit animal biceps aut bicolpor. Quanquam frequentiora sunt monstra in antia talium genere, tum quod perfectiore modo vivunt , itaque enormius degenerare pinsint; tum quod in animantibus sint miss-tae actiones , qua facile laedi possunt omnes,in plantis sint actiones paucae, quae

laeduntur quidem, sed aegre; tum quod

animalia vago & indeterminato tempore generentur, plantae vero certuinproductionis suae tempus habeant.

XV. Quaeritur porro: Syrenes O

Tritones monstra pocari debeant P Respondeo: De Tritonibus Syrenibus,Nerei dibus non tantum pleni sunt libri Poetarum, sed quoque testantur Historiarum conditores Eos a daemone pno-

duci qui activa passivis applicet, docet

Adamus Stevaritis Dis utat. s. demonstrudist.1 & in monstrorum censu coli cacista daemotium ludibrja. Tritonem in quodam specu auditum , qnod concham in buc cinae modum instaret, Nereidem cum gemitu multo defunctam , narrat Plinius tib..histor. natur. cap. I. Cardanus scribit : Omnium admirabilior monstrorum Triton est : In Bacchi templo vidisse apud Tanagreos Boeotiae

populos Pausanias Tritonem refert,

liumque apud Romanos, cujus haec erat forma r capillos habent Tritones in capite,ranularum instar degentium in paludibus,tum colore tum quia diversi iniet se non sunt, similitudinem referentes.

63쪽

Reliquum corpus in tenuem squamam desinit roboreque illo munitum est,quo ethinas piscis, branchias sub auribus habent , &nasum humanum , os latius, Identes ferinos, oculos glaucos .. Manus itidem habent, digitos & ungues cochlearum acetabulis similes. Sub pectore & ventre caudam habent pro pedibus, ut delphini, lib. lo. de Theodorus Gaza inter alia pi-icium monstra, vidit Nereidem flucti bus expositam , viventem & spirautem

facie homini similem non ii ii emistae specie, corpore squamis hirto ad pubem

usque, reliqua in caudamlocustae desinebant.. Ad hanc videndam cum frequens concursus fieret ipseque & nonnulli evicinis oppidit eo se concillissent,ilsa frequenti turba circumdata,& in sicco constituta prae dolore gemitus di lachrymas:

uberes dedit. . Gara. turbam. recedere

passit dum interim ipsa brachiis de cauda,quo maxime potuit modo, humi repens paulatim ad aquas pervenit.. Cumque se praecipitem magno nixu in mare dedisset, ingenti impetu fluctus secare cepit, momentoque temporis ex Oculis e

lapsa evanuit, ut prodit Mart. metiari- enius liseo de monstrucap. 7. Tritonem in Oceano boreali a navigiatibus captum,. di voces humana; proferentem, deque civitatibus sub aqua conditis multa fabullas agarrientem, describit Thomas Ba thosinus Hieronymus Dominius cum in naves impositam manum, militum jussu patris, duceret sit p. petiasRhodiensibus,per anchorae funem

labeuntem ab se visum, dicere solebat, hominem: marinum. Hoc ego illum. CAPUT VII. Maximiliano Caesari praedicantem audiuvi,ait aulius Scaliger Exercit.

I rito nem inGallia Aremoricavissem, referet Petrus Gassendus , qui naviculanupropius adremigantem una cumVectoribus subverterit, cumque in rupibus pricaretur globo tormentarios etitus inmar; desiliverit, libro . devita. Petres XVI. Locus es Jobi 26. s. quem RG- manus Interpres legit:. Ecce gigantes gemunt sub aquis ct qui habitant cum eis. De Tritonibus exponit Jacobus Iansonius commentariis ad h. l. pag. is q. & pro adstruendis hominibus iis aquaticis adfert testimonia Damiani a Ges, Ferdinandi Alvari, veterumque statutorum Hispaniae, qui commemorant Syrenum capturam in littoribus Hispaniae , &vectigal solutum Regibus. Ego credam, fuisse simios marinos. Certe simia marina ςstilla quae Harlemi in Batavia ostenditur cum exuviis , de qu reserunt. Ludov.. Guicci ardinus in descriptione Belgica , Petrus Bertius lib.I. Tabular contradi.pag. I L.

Marcus Phid. Nendetinus libro de ad iarundis Nili V. I . num. A dc. Si em veram esse credunt. Certant fere de incolarum numero & specie mare ac terra.. Non minus enim malia quam terrae suos, nutriuntursos,canes, apros, lepores, Vulpes,lupos,asinos, equos, vitulos, leones, simios . Quae tamen napustra est e, nemo dixerit, quanquam a terrestribus non parum distent forma.. Si tanta copiaSyrenum erat olim, ut piscationis vectigalia acciperent Lusitaniae Reges,quo

fato aspictae sunt , ut hodie non incidant in retia Z Locus Jobi referri debet ad

64쪽

gi andia cete , divinae potentiae in aquis ipsis testimonium, quod etiam docetur

XVII. Praeterei certum est , quod Diabolus multas variasque species assumendo luserit miseros Gentiles, eosque totis animis ad superstitiones impule it, itaque nunc Satyros & Faunos aspectu horrendos,nunc Trito nes, Syrenas, Nereidas,Nymphasque specie pulcet simas in aquarum gurgitibus, in fontibus, in nemoribus ostendebat, quos omnes illi inter Deos censuerunt, & Diabolo cui tum,quem vero Deo unice ciebebant, impenderunt. Attamen negari haud potest,quod fuerint olim Satyri, de quo- qne hodie sint,in remotis Indiae & Africae regionibus, ubi eos collocant Pimius lib. . historia naturassi cap. . o lib. T. cap.3. Pomponius Mela lib. 3. cap. 0. Ucerque accepit ab Hannone Poeno, qui terras istas navibus ingrcssus olim perti straverat,& prope Viridis Capitis Instulas via

delat per noctem ignes accensos, audiverat voces fistularum, cymbalorum &tympanorum strepitus, a quibus timore correptus rediit ad naves & patriam repetivit. Quod ibi Satyri habitaverint,

non memorat Hanno, tantum quod sceminas caprino more hirsutas abdurit, inde posteri Satyros effecerunt & in regionibus illis incolere docuerunt. Recen tiores navigationes in Angosa, Borneo, Guinea, Java compererunt Satyros mares foeminasque,quadrupedes, in priore corporis parte tives,at pone hirsutos &

rinibus nigris obsitos , ab hominum 'M. PIIIIJ Cayrri commercio profugos. De illis testantur Eusebius Nirembergius lib. s. hosteriae naturalis cap.9.lo. Nicolaus Tuli ius lib.s.observati Medicarum cap.J6. Jacobus Bonti iis lib. s. historia nutarulis o

XVIlI. Et iugiaquam ab ego ta Evangelii luce factum est, ut spectra illa eva-irescerent, de quo copiose egimus. Libro e Scripturasacra Exercitat. 3I. s. 9.IO. cthho r. Distitui: onum Politiorum cap.3.disi. q. J attamen moribus antiquis usus Diabolus nonnunquam,& ad ingenium redeundo , quando est unicum Iudium mendacia cujuscunque generis pro 'eris ingerere,& modis omnisus in holvinum animis illa firmate, hodie quoque Tritonum & Nereidum formas oculis homi

num, Ut hos quocunque modo assigat, obiicit. Monstra ergo non sunt, quia Satanae terriculamenta sunt; ut rectenO. biscum concludit Barthol. Nechermannus in Cursu Philast h. Distulat. 19. qu si XIX. Asseclum quo speciem serpat J

Tales sunt, qui nascuntur cum duobus capitibus, cum oculo uno, cum dubio sexu, ut hermaphroditi, de quibus librum peculiarcna edidit Casipar Bauhinus, &

adde Fortunium Licetuin lib. 2. de monstris cap .s3. Nec non, qui nascuntur absque brachiis, pedibus, capite ; qui sunt

cum labris hiantibus; qui sunt nani, gibbositivari, valgi, repandi. Exempla varia monstrorum adfert Thomas Bartho, Plinus Centur. I. Obseerrationum nam. 6.8IO.nseqq.C--.3. num.

65쪽

Diatriba singularis de Fato.

sUM MARIA. i. Definitio fati.

a. Fatum quadrilis. 3. Fatum Theologic m. q. Providentia Dei in tamanis rebus 's. Praenoti erum tintingentium. s. Fatum astrologicum. . Fatum Physicam.

S. Fatum Stoicum.

9. Maccopius refellirur. Io, Deipaeniten, verrebus.1Ι. Deus non vult peccata.

32. Dei uprohibet quadam fieri. Ἱ3. D in irascitur super peccato.

4. pracepta conditisnata. II. Solytintur objectiones.

I Latum est fieries causari ,ad quas necessari, consequitur essectus J Ac proinde

fatum pertinet tan tum ad causas naturales, non vero liberas.Liberat caula enim

producunt effectus suos ita, ut soli Deo, di non causis aliis subjiciantur. Hinc in eis non est aliqua necessitas , sed mera

contingentia.

cum, vel Physicum, vel Stoicum. J Haec divi sio non tam fati rationem propriam , quam hominum de fato rationes & opiniones varias exprimit. III. Tutum Theologicum est, quo Deus moderatur eventa omnium rerum. J Ita fato fiunt divites & pauperta, pulchri &

deformes, sapientes& mente errantes. Nec enim Deus est ociosus spectator rerum a se productarum, verum adstat iIlis uti Ihector perpetuus , Psalm. 3 6. 7.

3. I. petras. 7. Rationes idem se dent contra Epicuraeos: i Quia constantissimo ordine supra coelestia pariter & sublunaria geruntur: opus ergo est, Rectorem quendam adesse ordinis ejus authorem , qui non sit otiosus, verumdcbitis modis negociosius. a Quia Conscientia penes illos, qui alias hominum potestatem nullam verentur, quod vel scelera eorum occulta sint, vel ipsi apud homines emineant, testaturDeum omnium rectorem,& bonorum quidem rem uia ratorem , malorum vero ultorem esse , Roma r. 2Ia .r .

N. Deus moderatur eventa. Gentilium sapientes multi Epicura i imprimis& Peripatetici, docebant , procurationem Dei non pertingere ad sublunaria, erum contineri intra coelestia, ubi citra laborem in perpetua requiete locatus nec ipse quicqyam negotii habeat,neque alteri exhibeat , nullis occupationibus implicetur,nulla opera moliatur, sapientia& virtute sua gaudeat in securitate&omnium vocatione; humanas res sive fato, sive incerta sorte 'αυ Νεδἰωή, Sapient. a. a.)quod utrumque Deo non sit curae, impelli atquc regi , Aristoteles libro de mundo cap. 3. Neli ejus Epicuraeus apud Ciceronem lib.i.& 3. denat. Deorum, Slib. a. de divinatione.) Plinrus lib.a. historinatura cap. . Averrhoes in Epitoma Ice-raphys rarit. Contra hos est locus manifestusJerem.9. et . Easio misericordiam

66쪽

quam ut illi cura sublunarium rerum imponatur. Reyjondeo: Deus ille qui voluit producere eas,non dedignabitur easdem conservare. a Si Deus curaret haec inferiora , certe meliori ordine procederent omnia. Atqui videmus, tot errores &improbitates committi ubique gentium. M ondeo: Permittit illa mala fieri, quoniae

Creaturae rationales ab eo acceperunt

arbitrii libertatem Ergo quaecunq; bene

fiunt; remuneratur; quae male fiunt, punit.& ubique justitiae ac sapientiae documenta certissima praebet. 3) Sibothines

Vere crederent, nostras res gubernari per Deum, nihil tribuerent fortunae, utpote

quae consilium Dei pariter atque hominum excludit Nobis fortunae appellatio est, quae apud Deum non est. Scilicet ad sensus nostros loquimur,interim divinae procurationi integia omnia conservare debemus. )Eventus subli

narium tribuuntur asstris, ergono reguntur ab astris.Restondeo: Magis confirmatur procuratioDei, quandoquidem consei, taneam vero est, motus astrorrum regi &conservari a Mente quadam excellentiore , praesertim cum influentias suas in haec sublunaria communicent. Attamen

nihil illa agere possunt in hominum animos, quos gubernat ratio.

V. Omnium rerum.J Ne quidem contingentia excipiendo , quae praenovit Deus,& in supremo eventu quodammodo temperat. Falluntur Aristoteles Metaph, cap.9. Cicero lib. 2AEderminione,

abi negant, quod Deus praesciat futura

mingentia. Quaeritur de fundamento

cognitionis ejus in Deo. Causam esse ,

dc terminationem voluntatis divinae, sive decretum voluntatis defutaris,ajum Iolic Scotus lib.I. s49.2 in quodlibeti cunum.1 .Laurentius Vellae libro de libero arbitrio,

far et 216.seqq. Nimirum,quoniaDeus causas libere agentes ab aeterno determinavit, ut ex diversis &contrariis, quae pro Lbertate sua agere poterant, non hoc se Lillud praecise facerent. Verum musto rectius praescientiae ejus ratio ponitur in rebus extri Deum. Praenovit ille, quae naturali aut libero Creaturarum motu suscipienda stant quidque res quae Ise Oper turae, & quas motus quomodo si 't determinaturae ; quosque actus ex liberis causis libere emersuros i pse velit permittere,& ordinationi pro videntiae sitae sub- mi ciere. Adeoque Deus in dispositione cauis pro mixae,id est, liberi arbuetrii in ta libus circumstantiis & cum tal bus causis constituti, pervidit intellect iis sui perspicacia infinita, quo illud inclinaturum se se esset , & quis e strictus consequeretur Rationes hoc probant: Si per concumsum divinum Essicientes liberae it aadu -- num determinantur,ut non possint agere alterum , unum illud agunt necessario ocperit libertas, quod Scri pruris ad Vertum est. 1 Quia sententia illa vitare non pol est, ne faciat Deum peccati authorem di quia enim homo per concursum divinum ad omnia illa quae agit, determinatur , ita ut illa solum& non alia facere

possit,determinatur etiam ad mala, adeo. que non tantum necessario, sed etiam

Dei instinctu de praedeterminatione peccat, quod impl*n est. s Concursus Dei ordii

67쪽

Ordinatius non deteria nat Efficientes liberas, ut eo praesente aliter agere no pos

Quia scientia Dei non solum est rei

ipsius, sed etiam modi rei, oportet omnino ut rem & morima rei lualis es , -- gnoscat, atq; ita si modus rei contingens est,novi icontingentem elle. Hoc autem esse non potest, si modus illo rei vel stola divinae inleslectionis latione in necessa.

VI. Fatum Astrologi n/st, quosidera ἀ- Ιἰnt in lin inferior Sic fato fiunt plu-

cellae. Fiunt anni varietates secundum aestatem,autumnum, themem, er: sunt

dierum & nocti 1 vicissitudines : fiunt Ecclipses atque aliae stellarium oppositiones, conjunctiones, Gene I. Iq. I s. I 6.i7.l8. cap. 8. 22. Psalm I9. Psalm.co Imao 2I. ra. At satum hoc ad voluntatem nostram trahereti rapere, imperiorum ortus & occasus ab eis derivare, eventa singulorum perinde & cietatum

inhumano genere impurare illis, quod hodie faciunt Stelliones Planetarii , est homini liberum athiti tum detrahere, &divina providentia impugnare. De quare luculenter scripsim lib. 2. I si tui. Politi-

farsicap.ὶ O. de repetemus infra lib. .capcio

VII. Fatum P sisum est, quo naturas tundum vires 'as agit. Hoc fato ignis urit

aqua humectat,aer fertur sursum , terra deorsum. Hoc fato lucent stellae, animantia generant, homo loquitur & sublimeos habet, ut coelum tueatur, Deumque laudet universi conditorem, Psam. 8. I. a.

VIII. Fatum Stoicum est, quo causa libera

a Deo firmi cribuntur, mi necessario aga qua agunt. J Fatum hoc omnes rerdimΟ-mnium, cumprimis liberarum incientu, actiones ex necessitate quada inevitabili, authore Deo fieri contedit. Stoicos quos. lam olim ita docuisse, reserunt Cicero li-hro defuto Laertius an vita Zenonis. Plutarchus libro adversus Stoicos, Aulus Gelbus lib. s. Nodliam Atticartim cap. I. Non multi tum desentit Laurentius Valla libro delisero arbitrio apertius vero contingentiam e mundo tollunt, & valida rerum omniunecessitatem loco restitutini Scholae Re formatae Doctores. Huld. uinglius libro de providentia , Joh. Calvinus id . s. lnstitui. Reh. Christ. cap. a 3. Dan. Cham ierus 7 moi. Panstratia Cathol. lib. 2. cap. I. seqq. Johan. Scarpius in Cursu Theol'g pag. 2ΟΙ. 2o 2 ' Vendetinus lib. i. Theolog. Christ. capc. theor. Is . Exemtat. Theolog. O. 3I.

Francistus Gomarus libro de providentia cap. i ta Joh.Maccovi us in Locis Communi-bM 'art. 2. Di seu rat. Is .ct in Theo gia Pole

rum Porsit cap. tr. Nos pro asserendar rum contingentia istas proserimus rationes. Prima est: si propter immutabilem Dei providentiam omnia eveniunt necessario, ollatur contingentia & liberios rerum At falsum est consequens, quo Omnis humanae conversataonis dele s vertitur, & rationales actus Creaturarum abrogantur. Dicit .ndefinis Minnus idemque actus est necessarius & coi tingens,sed respectu diverso, nimirum

Dei respectu nihil contingens est, sed G 1 neceL

68쪽

necessaria omnia sunt; respeictu hominum contingentia sunt,quorum operationes subordinantur causae primae. Sic etiam

Mart Scogkius in physica generasi Disput. 6.17. Respondeo: Atqui de contingentia respectu hominum quaeritur, an illi velut ca usae proximae actionum suarum agant necessario λ Quod Deus. praesciat omnia , verum est; quod Deus praesciendo actus nostros determinat, falsum est.. Hoc modo necessarium &eontingens non differunt respectibus meris, sede natura rei, id est, tota essentia, adeoque Entis latitudinem perfecte dividunt, nec magis respectu aliquo conciliari possunt, quam sinit ni Sinfinitu. IX. Regerunt: Quamvis essentia tota differant, conciliari tame inun&osubjecto esse possunt.Filis & pater essentia tota differunt,&tame diverso respectu potest aliquis pater atque filius esse, Maccovius. En lacis communibus Atqui hoe ineptum est,. quia non agitur de Relatis, consentata eis quodammodo ; sed de Contradita oriis& in summo gradu dis

sentaneis, uti siuntnecessaritam & contingens. Instat Maccovius i. Continsens ae necessarium non sunt contraria es verum disparata. Respondeo : Disparatae sint, quorum unum multi βopponitur, uti definit Petrus Ramus lib. I. Diais.cap. 13. Atqui hic unum uni opponitur,itaq; contraria sunt,imis eontradictoria quae

totam Entis latitudinem dividunt. Neque lassicit est agium. : Est tantingens 9 necesserium diperbo respectu Necessitatis& contingentiae ratici sumi debet paribus omnibus nimirum, ut conjungatur habitudo Efficientium duarum, quae enfectum unum producitat, altera quidem

remote,altera proxime. Et vero quan-

quam dicant Adversarii,causassecunda,li bere ager dicunt verbis, quod assertione

sua negant. Scilicet causae secundae per motum cauta primae reguntur irresisti- biliter,ut non possint agere aliter, quam

-gunt. Ita contingentia tollitur, libeta tas est titulus sinere, frustra Natura est, frustra Ratio est , frustra de Libero arbi-

trio cogitatur, excellenteRationi Sparte.

X. Sccunda: Si omnia quae fiunt, necesserib& immutabiliter fiunt secundum

praenotionem Dei, omnia eveniunt ipso. Volente nec procurante. Atqui multa. eveniunt nec volente nec procurante Deo. Exgd non est immutabilitas ais ctuum nostrorum. Minor constat ex saccis literis, Gene s. s. Mai. s. I .r. S. Adtorum 7. Π. Ratio consequentiae est: Qui

procurat, ut ita &non aliter fiat, quomodo poenitet eam, cum ita & non aliter fit Z Dicit Maccovius: compaenitentia Deombuitur , est dicti m ad hominis cmptum. Quod non negamus. Vocabi tum petitum est de hominum medio res: significata refertur ad Deum; ut confice inde, musta ab hominibus inter homines fieri, quae aliter fieri potuisse iat, utque alis. ter fierent,in votis Deum habuisse. Qua propter is leges dederit. Prophetas mites

sis. Porro: . procurat, ut ita &non aliter fiat, quomodd exspectat, ut aliter fiat ρ Dicit Mactarius: Sequeretur, eXpe ctationis & voluntatis frustrationem in Deo esse,quod absurdum est. Respρη-

eo: Frusiatio ista in homine est , qui

69쪽

LIBER Jest tibebat & poterat bene agere penes

vires a Deo datas, viribus illis non recte utitur,& male agit. Nec tamen iniis excidit fine sito, qui hominem contumacem & ex se degenerem punit.: Denique : Qui procurat ut ita & non aliter fiat,qua veritate queritur , consilio suo resisti Temere & inconsulto queritur, si voluit spse& procuravit XI. Tertia est: Si nihil evenit, quod

Deus non decrevitimmutabiliter, sane Deus vult & facit omnia, quae eveniunt. Atqui multa eveniunt , quae Deus non vult. Ergo non om nia evelatum imma-

tabili cer & propter decretum Dei Mianor probatur 2 Peccatae, eveniunt, peccata non vult Deus,Psaltu. s. s. Ergo quaedam sunt, quae Deus non decrevit fieri quaeque improbat. Dicit Maccopisci : Ne gatur minor & probatio ejus,vult Deus peccatum vollantate beneplatici,sed no a vult illad voluntate ligni. Resipondeo: Si Deus vult peccatae quacunque volunt te,&illa efficit, causa erit principalis omnium peccatorum, & non tam homo, peccans in culpa est, quam Deus ad peccatum ordinans. At vult beneplaciti νο--ase . Negatur verbis expressis ,

non es Deus qui improbitate delectatis, Psalm. I. 3. Ergo quod n5placetDeo,illud non potest voluntate beneplaeiti velle XII. Quarta est: Si nihil evenit quo dDeus non decrevit , ergo voluntas Dei cum praeceptis pugnat.: Absurdum hoc est, igitur & jam illud. - Ratio consequentiae est 2 Velle ut eveniat,& prohibere ne eveniat, contradicentia sunt. Di cit Maccovius: Prohibitio in talibus fit, vel ud convincantur improbi,vel ut ex-

CAPUT VIII

plorentur boni. Resipontio: Neutri locus est,ubi fatum adstruitur. Et convuctio ista iniquissima est, quia citra meritum de culpam obtruditur. Non enim culpae ratio est,ubi meliora sequendi Magendi licentia erepta est

XIIl. Quinta est: Si Deus omnia illae

decrevit, quae eveniunt,eri non est causa justa,ob quam peccatis irascatur. R tio consequentiae est: Quia etiamsi peccata eveniant,ipso volent eveniunt, &quae secundum voluntatem ejus fiunt, non debebant voluntatem ejus alterare,

id est, provocare iram. Dicit Macco-vius: Voluntas Dei non est regula actionum nostrarum, sed Lex divina. Respondeo : Utraque est regula,uti constat, de voluntate quidem, Lepit.II. .de lege promulgata,fa odi 2o.2.2. seqq. Sin aliter vultialiter jubet , dissentit secum, atque a seipso dissidet. A gumentamnr: Natura Dei. est regula actuum nostrorum. Ergo etiam voluntas. Antecedens est

XIV Sexta est: Si providentia Dei immutabilis est, nulla Dei promissa aut

praecepta fuerint conditionata. Atqui falsiim est consequens.. Ergo & antecedens .. Ratio Consequentiae: Quia conditio infert & arguit possibilitatem mutationis ast oppositum, cum poni vel aia rimari potest.. Dicit Uendetinus: Sunt praecepta conditionatae apud homines, quanquam condisio apud Deum certis. sime in partem alterutram determinata siti Re pondeo : De eventu futuro praevidet quidemDeus,nectamen in hominis actione illum pra determinati. Aliter cum statuis, hominem libertate spolias,.

70쪽

Dei praecepta cum conditione posita enervas, causis secundis omnesogendi vires eripi S. XV. eniali de Brochem: 1) Omnes caula secundae agunt per &propter causam primam. Atqui Deus fedecreta ejus sunt causa prima. Ergo perde propter ista agunt causae secundae. Resipondeo: Qualis causae es, talis influxus. Atqui causa prima est causa remota. Ergo quoque est influxus remotus. Proinde

causas proximas non determinat, ut agant necessario, quomodo agunt, neque aliter agere possint. Manet eis principium agendi integrum , quod in se habent, ut illud motu proprio & libero timclinent, quo volunt. a PrudentisRectoris est,omnia essicaci er ordinare, ut fiant quomodo volet ipse. Atqui Deus est prudensi ector univcrsi Trgo omnia essica citer ordinat, ut fiant, quomodo volet ipse. νβoni leo: Fiunt omnia, quomodo Deus e scientes rationales disposuit, sed non eodem modo. Bona fiant, quia sic vult, jubet, juvat, praemiis asscit ; mala fiunt, quia non impedit causas liberas , cum praeter voluntatem & praecepta ejus male agunt. Assistit quidem eis per influxum remotum, quo Naturam sustentat, ut in agendo perduret: non vero impellit per concursum irrefragabilem, ut agant hoc, agant illud. Et tamen actiones malas regit quoque, ut non evagentur latius

cum insigni damno hiorum. s)Si quae

fiunt in mundo, non fiunt effcaci decreto Dei, sane Deus cerium finem in crea-vione reru non potuit habere propositu,

sin si propositum habuit, non potest eum assequi, quandoquidem mutabitur finis

pro ratione actionium humanarum. Hoc

vero absurdum est, ergo etiam illud, On Negatur consequentia. Finis non mutatUr, quia Deus voluit ut arbitrium liberum Natura tia esset. EtDeus id e pro- lvidentia sua administrat omnia, ut cum visum est ipsi Creaturis suis uti ad judicia& decreta sua exseque uda, Datura & proprietates naturales eis non auferat, secus Conservatio, quae Creationi accommodata esse debet, ei adversabitur. Aut

ab uolutum Dei deeretum est causa rerum omilium, aut res futurae sunt causa decreti Dei. Posterius est absurdum. Ergo prius est vel una Lestondeo: Negatur consequentia. Quaecunque fiunt illa decrevit fieri Deus cum edidenti conotatione causarusecundarum.Neq; enim inter Dei providentiam & res gerendas in mundo est relatio absolute necessaria, qualis est inter causam & cffectu iri, sed quodammodo necessaria, qualis est uater prius&post rius. Namq; causae secundae in providentia divina praenoscuntur secundum acta existentiar, quamobrcm providentia est

quoque rerum natura lua contingentila,

quae licet hoc vel isto modo facta fuerint, tamen aliter feri potuerunt, servata libertate cauis proximae, in qua effectus veram originem habet. s) Praescientia Dei non potest certa csse de futuris contingentibus, quoniam rerum contingentium nulla potest seientia esse illis, quibus contingentes sunt. Ero si Deus babebit

certam, contingentium notitiam necessariae illae fuerint. Reston m Quoniam comtingentium notitiam certam habetDeus, ite cessariae illi sunt a priori, quod eventus horum cer id praevideat 3 non vero sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION