Institutiones philosophiae naturalis libri decem. In quibus Theoramata proponuntur, additisque Commentariis prolixis exponuntur

발행: 1670년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

firma cassum esset. Nec tamen h1c cor-Pus penetrat corpus aliud, vertim cprpo-za cedunt corporibus, rara solidis,& illa vel absorbentur vel distrahuntur ab hisce. Consimiliter bibula charta notabilem superfusi atramenti multitudinem recipit,non quia corpus in corpus indistanter subeundo dimensiones penetret, sed quoniam corpus rarum inundetur

ab eo quod est liquidum , & ubi antea erat aer,ibi pulso isto deinceps succedat

aqua,

a. De inrtio Loci. a. Locus s attum. 3. Locatio interna ct externa.

q. Partium in toto tuario. s. Locus commmis. s. Locmpropriin.

. Locus non est reperficies. 8. Iocus agrealis locato. 9. Iocus immobilis. Io. Toletus refellitur. II. Locus perdurat sublato secato. n. Vnius Iocatis locus unu .

I 3. Locus coeli.

I . Locae non est basisfustinens. 13. Daciam recipit omnes Locuondisio m. 26. Solvuntur objecti es. 37. Olemones Iopa. 8. Datur pactum. ap. Scaller notatsi

2I. Luculum oppilatum in olo frigida.

aa. Eefellitur Morisanus. 23. Cucurbitula Medico ma . Fracastoris 3norarerias. Refellitum Scaliger. 26. Locru naturalis. 27. Locus conserrat Iocat .a8. Locus τiuentus.

I. T Dcus est assectio corporis naturalis, istud occupat pactum suunt.J Non

eodem modo res dicuntur esse inloco ,

uti declarant Franciscus Murcia in coirsis Phil ophis part a. pag. 223. seqq. JacobuS

Martini lib. i. deLoco ct Locato cap. 18. I9. Bernhardus Mori sanus Commentariis ad libros Physicos aristotelispag qaI. aa. q*3. 2 . Repletive est in loco, quod ob immensitatem suam certo loco non alliga-etur, adeoque ubique est. Ita selus Deus est ubique in coelo & terris, fer .23.2q. tibi II. 8. cap.22.1a. Dcfinitive est in loco, quod equidem certum spacium occupat, interim versatur in eo, ut quantitate sua partesioci non repleat. Ita Angeli sunt in hoc spacto , ut eodem tempore non

sint in spacio alio , & solidis corporibus indiviso modo inesse possunt, quia non habent materiam in se,a qua proxime oritur quantitas. circumscriptive est in loco, quod secundum partes suas dloco concluditur,utfaciat di st antiam.Ita corpora naturalia sunt in loco propteruantitatem, aqua est partium exten

II.' illud occu par spacigm suum JQuod praescindit a spatio illo communi,

in quo mundus conlidetur. Tanrellas

I scribit:

82쪽

scribit: Totum mundum animo concipe, spacium quo dilani est , ubi similiter

totum mundum mente removeris, inane. Quod utique fuit,priusquam mundus conderetur. Hoc spacium locus est totius mundi. Quemadmodum igitur t o-tus mundus in toto hoc spadio est, sic &unaquaeque mundi pars oecupat spacii hujus partem aliquam , quae nullo mo do est mobilis, lib. . Alpium Caesarum pag. soI. ct libro de mundo pag. 126. ct in Syti si Metapb . pag. I. s. o pari. 2.

de rerum cicinitate pag. N . Quem se-uuntur David Derodon pari. 2. P' caecontracta cap. i. dist. David Gota latus in vito ne Physica cap. s.dist. s. Petrus Gassenduo t. i.Institutionum Physicarumhb.7. cap 7. Haec ille, bonis mala permuscens,videlicet,)pacusn illa fuisse, ant

quam mundis conderetur. Quin vero, cum

Deus mundum creavit , spacium illud concreavit. Et sic spacium quidem fuit ante corpora omnia mundana ad loca propria distributa , non tamen fuit ante ipsum mundum,id est , mundo ruditer producto est ortu par sed artificiose elaborato est ortu prior. Locus enim est mundi assectio, neque antevertit Iubjectum proprium. Spacium illud mundo aequale est,& in diuisis partibus diversa recipit corpora.Spacium illud immobile

est, itaq; corpus unum in corporis alteri' locum translatum,idem occupat spactu, quod antea corpus illud, in cujus locumvenit, occupaverat. It cum vitrum repletur aqua, aqua idem occupat actu, quod

antea occupaverat aer vitro comprehensus.

III. Bartho ΚeckermanuuSM. I. flem. Physici cap. 6.9 lib. i. Contemptationis de Loco cap.a.duplicem facit locationem,

unam internam , quae conveniat corpori qua corpus est,aliam externam, quae conveniat corpori qua pars est mundi, aliis ejusdem partibus contigua. Illam definit per mensurationem partium quantarum ad sese invicem certa dispositione& ordine determinatarum penes certam distantiam,extra quam se non extendendo terminis scis collocentur S situentur. Hanc describit per corporis naturalis jam antea in se certo partium situ mensurati ac determinati sit uationem & commes surationem ad aliud corpus contiguum, ortam ex applicata utriusque ad te invicem dispositi one, partiumque dimentarum mutua determinatione. Probat dupliciter. Primo, quod Deus Omnia crea vit in pondere & mensura , Sapaeui. U.2I, id est, corpola naturalia sic constituit, ut primo in seipsa ternamentur certa clispo starum partium suis quantitatibus dumens arum distantia, ultra quam se non extendunt,post eadent corpora tanquam mundi partes ita ad se ordinavit.ut unum aliud contiguo ambitu deinceps terminet. Sciundo, quod sensus humanus mundi partes concipit, tum quomodo corpus in se per tres dimensiones ad certam distantiam mensuratum est,utestra illas statum non habeat, tum quomodo ad alte rius corporis partes secundum certae positionis differentias contiguo ambitu e tensum est. Haci Le.

IV. Quae Κeckermanni placita non sunt abs tute requdianda , quoad res L psas,quamvis multa in eis reprehedat Ja cobus Martini lib. i. de Loco cap. l. I. seqq. Datur

83쪽

Datur enim partium situs in oto , datur situs totius in loco alle dicitur locatio tu . trinseca, hic vero extrinsec , uti dudum' etiam monuit Franciscus Toletus lib. q. Comnemar.ph sic. p. F. 8. Pergit

Keche annius M. I. Contemplar. de Loco

cap. 9. & duplicem inducit Locum, inter-xuva, qui est stus partium corporis natu talis certa dimensione comprehensarumne extra seipsas distantiam suam extendant, , qui est certa partium ad Pries applicatio per quam corpus aliud mensuratur.Verum male ille partium in toto certo ordine siluationem vocat Locum. Rationes sunt is te: 0Quia locus est affectio corporis totius, non partium Atqui situs ille primo convenit partibus, non toti .Quomodo igitur erit locus cor poris 3 1 Quia omne locatum recte dicitur existere in loco suo. Atqui non recte dicitur corpus raturale existere in situ partium suarum. Ergo partium situs

non est locus. so Quia nihil est sibi ipsi

locus. Atqui si partium situs proprie locus esset idem tibi ipsilocus es Iet. Nam

. partes siluatae dc partium sit uatio tantum ratione differunt. ) Quia aete num veritatis principium esse , ait M-c ei mannus , ut neces Iarib quidem corpus unum sit in loco uno , lib. i. fontempus.de Loco capcii. Atqui si interior pamtium dispositio est proprie locus, quod' vis corpus narurale in duobus foret locis, interno di externo. Aut igitur locus internus non erillocus proprie dictus, aut externus non erit. Verum hic est locus

proprie diistus, ergb ille non est locus Unu enim corpus in duobus locis esse non potest quod urget ipseΚeckermannus,&veriun est de viribus Naturae sibi relictae. I. CAPUT III. V. Esque vel commmu , I proprius. Communis est, qui multa corpora simulha--.JLocus vocatur ad vulgi sensum magis , quam accurata notione. Perdit eni in notam , quae jubet, ut locus sit aequalis locato suo. Sic aer communis locus est hominum, aqua piscium, Schola docentium & discentium , Oceanus Oa

vium.

VI. Proprius est, qui unum corpus habet.JItas pactum quod occupat Petrus , est

proprius locus Petri. Ad hunc locu congruunt omites veri loci noue , quas enumerat Benedictus Pererius lib. D. Phil sephiae naturalis cap. 1. Prima est: Locru est aequalis locato. Ut neque major sit neque minor. Cum rogatur,in quo loco sit Pstrus,ineptum est responsum,quod sit in aere.Secunda est : Loom est immobilis. Obmotum localem necesse est, ut locus sit immobilis. Id enim quod moveturdocuunum deserit & ad aliutransit,quod fieri non posset, si unamoveretur locus. Cum Petrus progred itur ocus simul non movetur,alias Petrus nec alium locum acquirere, nec loci saccessorem habere possit. Tertia est Locae perdurat, quamvis locatam abotiatur. Sic interire queunt pisces in aqua volucres in aere, nec tamen perita- 'da,perit aer.

VII Corpus habet.J Locus nec materia, nec forma,nec pars est, nec accidens inhaerens, sed tantum continens eaeternum. Rejecto igitur loco interno , pronunciamus omnem locum esse externum, cujus naturam gravissimis litibus intricaverunt Doctores. Aristoteles lib. t ficor. cap. q. rext. I. definit locum, quod sit πιριέχοζος 'ακίνηlον, superscin corporis continentis immobilis.

84쪽

Ejus authoritate adducti magis , quam

rerum veritatem sequuti Peripateticae Scholae Magistri, acriter atque alacriter pugnant, locum recte definiri persuper Sicterrae locum dicunt superficiem concavam actis ambientis terram; aeris locum,superficiem concavam ignis aere circumdantis; ignis Iochi, superficiec5cava aura coelestis, quae igne circumit; coelum non esse in loco, quia nullum supra se corpus habet, a quo circumscribitur,Franciscus Toletus, Conimbricenses, ri. GelliusJacobus Schegkius,Antonius Ruvio Commentariis ad M. quaesta. p. g. Peremis lib.Π.phil . tur.

Hultadus Mendoeta in fusis Philosopho Distret. Joh. Poncius Legionensis in Cu=μ philosepst. Dillatat.

ilhelmus Chabronus in Cursu Philoseph.Tomo a. pag.28 .seqq, Jacobus Martim lib. Ade Lm ct Locato cap 17. I 8 fieri. Glib. Iacchaeus Γλ4. In stitutiphnicaricap. . Ariusiaeus in Epirome Phis p ga. s.feqq. Iacobus Auberti art. I. Institui physicarumcap. 0. Georgius Libi erus in Epitome Philosoph. naturalla pag. 8 . Bruno Seidelius lib. I. Ρbscae pag. iss Andreas Caesal pinus lib. 3 qua M. Peria patet .et Samuel deLublino Commen- rariis ad libros Physii rem p g, zr 7. ρ Philippus deTrinitate in Summa Philosophicalib. .. Physica pag. 6 3 seqq. Didacus Masius Commentariis ad lib. physicorami g. Iaci seqq. Nostrum est,authoritatibus sepositis ad rationes provocare , quas, veris veri soci notisdesumptas ad superficiem applicabimus,&aac sientiant,

eum Berni ardo Tilesio fib. r. Ae rerum natura cap. 2J.26. 27.28. Nico Taurelio D putat. deLoco dist. 7sqq. o lib.3. Alpiun Casinum qu .ae Petro Ramo lib. . Schos P sicarumpagaos seqq. Julio Scaligero exercitat. siecta AE aniό de Sennerto ib. Io Epitom. Pl; s.c. p. g. Ottone Casinianno iuP sica generali pag. Uy. seqq. deci arabi mus , locum minus bene per superficiendi definiri. VIII. Primὁ : Locus est aequat is locato. Atqui superficies continentis nota est aequalis locato. Ergo superficies

non est locus verus. Minor constat :CorpusIocatum habet tres dimensiones, adeoque nune excedit superficiem, quar caret profunditate,nunc deficit qualongitudinem & latitadinem, quia corpus ambiens est majus corporejllo , quod ambitur,aiunt Scaliger Exercitat. s. seci.y.& Taurelius I. Lnum.7. 8.Dicit Pererius et Locus est aequalis locato, quia stuperficies concava & concava locantis sint aequa-Ies. Et quamvis corpus locans secun-dsim dimensiones sit majus, quam loc tum, tamen secundum continentiam &capacitatem, ut ait Averrho es lib. . physicor est aequalis ipsi, locatum enim scitra pleratque occupat totam contin entia & capacitatem loci,ut nullum aliud corpus simul continere possit locus , lib. I cap.7. Respondeo: non est quaestio de aequalitate superficierum locantis & so-cati, sed de loco ipso & corpore locato,

cantur enim corpora, non vero eor

porum sisperficies. Ac proinde moes.sum est,ut Iocus non tantum superficierlacati , sed toti dimensioni ejus aequalis

85쪽

, alias lacus non erit aequalis locato. Q uod profunditas exacte speetari dein beat ita loco , monstrat exemplum se vens, uti Sennertus proponit : Sint duo, vasa aequalis secundum superficiem concavam magnitudinis & capacitatis , atque alteri aqua infundatur, quae postea in alterum transferatur, in cujus medio lapidem de filo suspendas, & non poteridcapere,licet sit aequalis sit perficiei. Quae causa ' Hie eadem superficies , ergordem locus , sed non tamen idem suscipi . Nimirum, quia locus non tantum ex superficie, sed ex toto sipacio de pro funditate , secundum quam locatio sit, censeri debet, Adeoque pertinet ad locum non sola continentiae, sed inprimis dimensionis aequalitas. IX. Secundo: Locus est immobilis. Atqui superficies interior continentis non 'est immobisis. Ergo superficies

non est locus. Minor constat, quia moto corpore movetur etiam superficies

Projectis quaquaversum brachiis aer

undique movetur, turbatur, cedit, mi- feetur.Superficies aeris turrim vel monte ambientis movetur cum aere ipso ventis

percuIna. Superfic ies aquae arborem vel scopulum circumfluentis movetur singu- Iis pene momentis ad motum fluminis currentis. Iacchaus non leviter sudat, ut argumentum solvat. Dicit,Ioci imm obilitatem debere intelligi ratione Elementorum , nec similites corpori omni accommodari, nec enim animalia obtinere locum immobilem,Lae cap.s. Atqui

lacus est affectio corporum omnium , D Artantum Elementorum. &Proinde

ratio loci constitui debet ista, quae competat in Corpora naturalia omnia , non quae tantum Elementis congruata Nec

video, quamobrem animalibus detur Iocus mobilis , & Iocus immobilis tribuatur Elemcntis. Aquae superficies circumfusa arbori in ripa stanti movetur ad fluvii decurrentis motum. In superficie

terrae exoritur agitatio aeris, itaque mutatur Iocus terrae qua alias atque alias su perficiei partes. I. Toleti Iulio est: Superficies ulta. sis est, mutatur ad subjecti mutationem, at cuna distantia & siit is, qui ad Ioci naturam requiritur , sit idem & non varie tur , locus immobilis est. Non enim essem loco est contineri tantum , sed contineri per distantiam & situm determinatum , lib. . Commentar. ρ si coroca p. s. quae β.3. Verum haec non sussicere ad nodum solvendum, bene vidit Per ritus lib. u. Philiosophinatur.cap. 2. Certe nihil ad loci rationem facit situs determinatus , nihil conseri distantia. Accidit corpori distare ab alio, quamobrem absque successu distantia interponitur,ut Ioci ratio in superficie posita defendatur. Sussicit adversus sententiam communem,quod Toletus largitur, superficiem

qua talis est,mutari& moveri ad subjecti

mutationem & commotionem , uti xempla confirmant.

XL Tertio ἰ Locus perdurat, quamvis Iocatum abolaatur. Atqui locato abolito pariter aboletur superficies. EGgo superficies non est locus. Minor constat : Post discessum hominis conquie Monssuit aqua, & superficies desinit

86쪽

ei se ambiens. Ita nunquain dabit locorum successio , verum corpus quodlibet novum sibi finget semper locum, quod intolerabile est, atque loci ratio

nem evertit.

XII. Quarto : Unius locati est unus

xant ina locus. Atqui unius locati non est semper una superficies continens. Ergo superficies non est locus. Minor probatur, quia homo consistens partim in aere, partim in aqua, porrigitur stando ita diversis superficiebu aaamque alia est su perficies aquae alia vero aeris. Dicit Fereritu: N G n est absurdiam, ut idem cor pus sit in duobus locis partialibus secundum diversas paries, d. p.7. Respondeo : Locus partialis est merum commentum Proinde merito quaeritur, a qua parte corporis ambientis denominari circumfusus locus debeat ξ Ab aqua 3 igitur pectus ccaput, quoniam super aquis exstant,& ab aqui s non ambiuntur, in loco non sunt. Ab aere Θ igitur venter& pedes, qui aquis merguntur,& ab aere

non ambiuntur, in loco non erunt. Nusquam tuta fides in istis ineptiis, quae solis confictarum distinctiuncularum sulcris

nutantur.

Atqui locatum non est in superficie. Ergbsuperficies non est locus. Minor confimmatur: Superficies corporis continentis est extra corpus contentum, quomodo ergo in ipsa superficie, qua est superficies , existere possunt locata ' Sexto: Quod si locus est superficies , nec mundus, nec coelum supremiam essent in loco,quoniam a nullo corpore extrinsecus ambiente continentur. Neq; enim ultra coelum supremum est aliquod corpus naturale, a quo coelum & mundus ambiantur. At falsum est prius. Negant equitidem Peripatetici communiter, quod coelum sit in loco, Piccolo mineus libro de rerum definit ep. g.3s7. Jacobus Martini

rus in Epito nephysicapag. 88. Arnisaeus iu itomeph cap. g. 16o. Ast male hoc negant,& postulatis falsis constricti, uti dicemus infra lib. 3 .cap. ..di .is. Quod vero Barthol. Kecher mannus lib. I. Con -- plat.deLoco cap. I 2. Fortunatus Crellius'

commentario adlib. .pb r. pag. aio Arsebunt, coelum ellatum habere seupra se caelum beatorum , a cujuου ambitu undique timcumdetur, id partim falsum est , partim

non pertinet ad rem. Falsum est,quia cc tam beatorum non est pars mundi integralis. Impertinens, quia tenaan et quaestio, an coelum beatorum sit in locos Nul- .lum enim corpus excogitari potest, a quo illud ambiatur. XIV. Porr5Κecker mannus contendit, Locum non esie superficiem , este veta suppositam basin a qua locatum sustine tiar, b.I. S m p0 cap. 6. O lib. I Contern plat. eLoco P. 2.3.7. 8. Sequitur Timple rus in Physicagnierali cap. v. qua . s. & d fendere conatur Marcus Fridericus enis deluius in Contemplationibus Psysicis semiapart. I. cap. 8.dist. 9. Nove pariter ac falso, uti ostendunt rationes sequentes. i)Quia hoc modo unum idemque corpus uno eodemque tempore in duobus pluribusque locis esset, quando constat, illud este in pluribus basibus sustinentibus. Cogitataominem sedentem. At

non hic est in locis diversis, cum locus fuerit

87쪽

LIBER In Cae UT HI rsuerit basis illa, quae molem corporis locati sustinet, super qua quiescit& movetur, a qua procedit, &ad quam pertendit, quae fiunt verba Κeckermanni b. 2Ae Loco cap.8. Ab alia enim basi pedes, ab alia reliquae sorporis partessiustinentur. a Quia basis debet semper firmioreste atque Alictor locato suo, ut illud sustinere posistit, neque illi cedat, dicente

Κeckermanno lib. a.deLoco sit λ. . An vero aer , in quo volant aves, an aquae,in

quibus natant pisces,sunt firmiore, bases prae avibus Se piscibus ' Nequaquam l 3 Quia sequeretur, terram non esse in loco. Est enim illanusi ubcimine nixa, dicente Ovidio. Nullam habet basim, a qua sustineatur. Arripit quidem Keckermannus uti. r. e Loco cap. I .dc 13. alfirmativam quaestionis hujus , verum conatu irrito defen

dit.

XV. yrgo reje cta superficie ambiente, rejecta basi sustinente,ad spacium nos

convertimus , atque in eo veram Loci rationem consistere putamus. Ita docuerunt olim Leucippus, Democritus,

TLales Milesius, Plato in Timaeo , Philoponus digress . ad lib. . physicor. &sequuntur Franciscus Patricius libro debla cio Physico. Julius Scaliger Exercitat. S.

ph pag. 6. Dat Seianerius lib. I. Epitoni.

padia pari. l. V.H. Petrus Caslendus 1. P0sicis lib. z.cap. a. . . se Franco Bu

ili. . Io. I 2. Ita omnes dissicultates, quibus sententiae praemissae obnoxiae sunt,evitabuntur, magno documento, quod Loci ratio consistat inspacio. Arguinentamur: Quodcunque omnes Veri Loci conditiones recipit, illud pro loco haberi debet. Atqui spacium omnes veri Loci conditiones recipit. Ergo locus est spacium. Minor probatur: Spacium est aequale locato , quia cipacitas est, tribusque constat dimensioniabus: est immobile,quia sive agitetur aer,

sive non, spacium tamen nunquam mo velut,& semper remanet: est immutabile, quia non interit nec aboletur, quamvis res locata: aboleantur. Nec etiam feci materia, seu forma, seu pars, scii accidens inhaerens est , verum continens externum. Unum corpus uno tempore in uno

loco erit, quoniam est in uno spacio. In motu locali totus mutabitur locus, quia jacium totum deseritur. Corpora vere in loco suo erunt, quia acta sua replendo occupant. Coelum erit inspacio suo, quod obtinet par extensioni suae.

XVI. Contra spacium decertant Lib-lerus in Epitome P sica pag. 1o6. Arnissaeus in Epitome P0sica pag. iὶ p. seqq. Michael Walsionus in ostilegio Physico Disputat. 3. di R. 3. 4. dus lib. i. Institui. Physicar. se,. 3. dist. 63 seqq. Gilbert. Jacchaeus lib. 4. Insti

mandus

88쪽

mannus lib. et e Loco. cap. 3. Sed infirmis usi argumentis. DicitJacchaeus : Opinio ista nulla vel probabili ratione risendi potest. Atqui suppetunt nobis rationes plurimae, quas posuimus. Pergit: Dacium , quomoA ab illis explicatur, nihil est. Nec enim est substantia, quia tum corpore aliquod esset; nec est accide is, quia omne accidens inhaeret subjecto alicui, quodsic demeratur. Respondeo: Imbjacium, quomod5 a nobis proponitur, aliquid est .Est

inquan cavum intra corpus, menti potius quam sensibus expositum. Fiat ini. pressio stativae ferreae ad massam cerae ,&mox auferatur, eritque spacium expressum, quod erat locus statuae. Est accidens, nempe quantitas longa, lata& profunda. Et si hocnon suffcit, dicant adversarii, ala superficies vel substantia vel accidens sit ξ an tempus substancia vel accidens sit Θ Fatentur de materia prima, de sormatum eductione e potentia materiae, de privatione, quod non intelligant quid sint, esse tamen illa & principia

esse, docent constanter. XVII. Addit: Accedit quo uium , cum sit magnitudo,autph ca erit, aut mathematica. Non haec, quiasiosim non exi sit. Ergophyrsica. Sed tunc inte)νassumeris corpin, quod est contra vemitatem. Respondeo: Jam diximus,quod sit quantitas, quod sit accidens, quidem naturale ; corpus vero non est quia corpori naturali adhaerpt. Dicant quid velint spactiosores,ut rem pei se obscuram magis

onerent etiam , attamen omnia illa adversus superficiem retorqueri possunt. Vexat Iacchaeum objectio: Superficies non habet prosunditatem. Ergo non est aequalis locato. Solvere cona.

tur : Equalitas non est aequalis respectu profunditatis, quas locus debeat penetrare contentum corpus ed respectu sic perficiei tum contenti & locati corporis, tum loci continentis. Nimirium , quia superficies convexa locati, & concava locantis, sunt aequales, quomodo ulna diu

citur aequalis panno, non quoad latitudinem, sed longitudinem solam. Respon- deo: Effugii ejus vanitatem ostendimus supra dist.8. XVIII. Quod spacium detur, probat motus localis. Argumentum est tale :Ubi in localis motus, ibi est spacium. Ab

qui dum corpus naturale mutatiocum, est motus localis. Ergo dum corpus na- rurale mutat locum, est spacium. Major

probatur: Si illud, in quo movetur ali,

quid, est repletum corpore, aut alterum illud, quod movetur non movebitur re vera, aut corpus subibit in corp'. Lapiscit movetur per aerem cum per aquas tendit

ad imum fundum,omnin5 per spacium

descendit non per aquam vel a erem, quia alias corpus unum subiret in alterum. Rcine Scaliger : In natura vacuum dari necesse est. Nempe si non daretur, aut non esset motus, aut subiret corpus iacorpus. Caeterhm non sicut antiqui. illi enim ponebant vacuum sine coi ore, at nos illud profitemur vacuum,in quo corpus est, idemque esse vacuum & lo. cum, neque differre nisi nomine. Sa ne si non esset vacuum , non esset locus. Est enim vacuum spacium, in quo ei corpus. Cujus natura per se talis est, scedente corpore corpori, fiat vacuum simplaatur,Exercit. s. sui. a.

89쪽

XIX. Cum vero Scaliger addit, pare in non; ut antiqui,divortium ab Antiquorum jacio facere conatur, eisque admetitur opinioneria hanc. tquod pon bant vacuunt sine corpore , Aristoteli nimium confisus,qui Pythagorae, Melis , Democrito,Leucippo tribuit;qiuod docuerint, vacuum dari in natura lib. ..p0suoricap.3. Et hanc adferebant rationem:

Motus localis non potest estici nisi per

acuum,namque per plenum , hoc est, per ipsa corpora solida, non potest fieri motus, cum proprium corporis sit obstare , nec loco cedere corpori alii,nisi majore ab eo vi expulsum ; nisi forte quis velit, unum corpus penetrare in aliud, &Corpora multa simul esse, quod sane ab- sardum est, quare ut motus constet, opus est inani, ait ad Veterum mentem Pererius lib. philosoph. narum .ip.9. Eadem cum Veteribus docet Scaliger, easdem adfert rationes. Negat Aristoteles consequentiam : Non in necesse, ait, Vacuum propter motum localem ponere, quando possunt corpora sibi mutuo cedere , & alia aliis recedentibus novum locum acquirere sine vacuo. Verum consequentia patet. Cum sibi mutuo cedunt corpora in loci mutatione, quodnam subjectum illud est, a quo recipitur

novum coisus λ Non corpus aliud, id enim cedit,iuoque recessu nihil ad se recipit. Non nihil,quo daaec agit nec patitur,qKod neque dat neque accipit. Adsit ergo necesse est vacuum, qum datur nobis non cogitantibus, sicut motus,sic

ut tempus,sicut corpus.

X X. Hoc modo Veteres dixerunt, . CAPUT III.

vacuum, id est,spacium esse in rerum natura. Spaciunia vero omne repletum est. Ualarian' Magnus peculiari libro de fendere conatur, vacuum esse in natura, ejus tamen rationes, quaspetita The mometro, id est, vitreo luso argenti vi-

vj pleno , intra quem illud admota extrinsecus candela sursum deorsum scandat, obseurae sunt , quanquam variis experimentis illustrentur a MarinoMe sciano , Victorio Torricello , Roberto Boi leo, Johanne Pecqueto , &wprobet Isaacus Vossius tabro de natura Lucis cap.9. Io. Adedque in ista argenti vivi' extensione haud est opus, ut novum corpus succedat, quod aes in vitro reliqm contentus nunc sese misceat argento spirituo , nunc illi de loco suo aliquid concedat , prout nunc eL servescit , nun subsidit. Eos contra riis experimentis obruunt , de diligenter refellunt Antonius Deusngius tibello de Vacuo , Honoratus Fabricius libro de Racuo Melchior Cornatus pari.

trus Gassendus in InstitutionibM P0 ι sect. lib. a. cap. a. Joachimus Jungius in Doxosiopia P0sica pari. a. se l. I. cap. S. dist. 6. David Derodon in Physica contracta pari. i. cap. 7. ubi argumentum proferunt et Atomi sunt, &quocunque modo cohaerent lilae , faciunt invicem spacium vel intervallum. Grana granis conjunguntur , lapides lapidibus aggregantur , contiguo situ

& cum spaciis interpositis. Mpondeo:

90쪽

Atomorum conjunctio pro vacuo non est. Minutissima corpuscula, possitiat optime uniri, ut nihil intercedat spacii

aut vacui. Gutrudae aliarum in decu super canalem ngyntur inter sesci abs, que vacuo,Particulae auri in auro, particula: a retussaria: ex quibus terrae globus coharescit. Negamus ergd, quod va

euum sit .. Amat natura unionem es re

fugit corporum divulsionem & interruptionem. Ut finem hunc assequatur, multae solerter agit. Fistulis. & tubulis.

in aquam: protensis,cum aeremdiatus lae tentem sortit attrahis , aqua propter metum vacui adscendit contra natura gravium, quoniam aer novus succedere

trohibetur, tecto orificio. Aspersisti uini quoi hortulani; areolas, perfunderer so . lent, etiamsi aqua fuerir plenum, tamen efbraminibus. in . fundo pertu sis nihil aquae pr sint, cum aer prohibetur supra inredi per orificium. Latera follium diducere friistiae laboras, orificio. obstru cto. Cum a ei in cucurbitulis scarifica toriis admota candela minuitur, statimissae in cutim scalpto caesam de pactae, Me

vas utim diditur,sanguinem attrahunt, vacuum exple ut

XXI. Vasculum, aqua plenum, & fir

miter undique oppillatum , cum in coelo, frigido exponitur,aqua congelascente &minus spacium occupante, quia non datur aeris copia , quo vacuum expletur ,,

vasculum rumpitur.. Haec ista& plbra e xempla reserunt Philippus. dae Trinitate in Summa Philo hici tib . 4. . Physicors :pag. 876 seqq.. Benedi etias Pererius lib. II. . Philosophia natural pari Io. Toletus lib.q.. mentari. P scor. -st'. Berntiaridus Mori sanus sitammentariis ad sibi Osre

licos 3 E. 26, 27. 28. Nec tantum ficti-bbus&vitreis vasculis hoc accidit, sed quoq; lagena: stanneae ac cupreae in ter ris polo Letico vicinis in casu tali coi stinguntur , quod navigationum. Gron-landicarum testimonio confirmat Jaco

bus Finxius di ambί de Therinosivio dist.

9o seqqi De quo ultimo exemplo quandam in mentem nobis revocat subtilita tem Scaliger: Multa rumpi, ait, ne de ut vacuum, in vulgare es , eg0 vero scire: aveo, quamobrem rumpatur hoc de non hoc. Dicam, quia caret tenacitate, co-- haesione; durit1e.. Sed quare ea quae his, omnibus praeditasunt, valentius agens nacta rumpuntur , si in contrarias partes

trahantur. . ia,inquiunt, fit violentia. Audio , sed quamobrem per vio-- lentiam dissipentur,. nondum percipio. Una ratio es subtilitatis, quia unum compus naturale non potest esse in duobus locis. Non enim extendi potest id quo dirumpitui , ut extremis suis loca duo ulte. riora occupet, in quibus agens est apsum: utrinque. Ergo rumpitur, ut fiant duo corpora, Exercitat. 3 M. 6

XXII. Morifanu, scribit Quo casti

frangitur in parte debiliore, vel in ea cita cIqueiam urgevnecessitas, si a qWalitas uia dique sit in condensiatione, &aequalis omnino, vasis fragilitas , ex omni parte , tunc, a Deoi determinari debet pars effringi da, Commentariis ad libros Physicos .isi utilistag: rc Respondeoci Non est eadhini densitas in partibus omnibus,.srangimusque baculum inflexum ubi pardes ejus cohaerescunt minus. Quod Deus, natura: author partem fraailem

SEARCH

MENU NAVIGATION