Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

secundaria.

sal Gemin

meum. Nitrum.

Numen.

36 P R o L E G o M E N A. cunei vim exercendo glomeramina sulphurea evolvunt, intricant & impediunt ut in lactis coagulatione contingit. Saponis materia oleos a phlegmatis evaporatione, dum conficitur, concrescit , & solo aquearum mo- lecularum accinia potest liquescere ; quod etiam mulierculis notum est.

SAL.

S Τ materia sapida quae in aqua solvituria & ad ignem liquescit. Salia sunt vel Primaria uti fal Gemmae , Nitrum , Alumen & Vitriolum , quae nusquam tamen impermixta & sincera habentur; vel Secundaria quae e praedictis originem mutuari videntur ue & sola variarum materierum

miscella ab illis discrepant, uti borax, salammoniacum , sal acidum fossile ubique in fodinis obvium , & salia vegetabilibus& animalibus extrari, quae Omnia a prioribus scaturire videntur. Sab Gemmeum , quod nil discrepat a sale marino & fontano, e variis fodinis certa copia eruitur : si solutum evaporationi committatur in crystallos cubicas , hexaedras , & pyramidales abit: notissima falsedine ab aliis distinguitur & solvitur in aquae 3 . Nitrum vel falpetrae e terra excrementis animalium impraegnata majori copia educitur; plurima aqua dilutum evaporatione estisrmat crystallos prismaticas & octohedras : vulgatissima deflagratione Omnibus innotescit & solvitur in aqua 6-. Alumen , cujus figura est

tessellata & octobedra , e saxis profunde sub

52쪽

PRO LEGO MENA. 3T terra sitis eruitur , & sapore austero facile disrnoscitur : nonnisi in majori aquae copia dissisivi potesso, scilicet in quaterdecies ejus pondus. Qitriolum est sal acidum , cujus figura est rhombea , dodecahedra , particulis metallicis impregnatum ; sub variis coloribus se praebet ratione diversiarum materierum quibus sociatur: omnes tamen Vitrioli species hinis classibus continentur, quarum prima exhibet vitriola quae ferri particulis scatent;& colore viridi ut plurimum dignoscuntur :secunda sub se habet illa qLvesere impraegnantur , & colore caeruleo plerumque innotes Cunt : vitriola alba & rubra ad primam classem referri queunt. Illud per transennam notare expedit quod haec omnia salia , de quibus hactenus, nusquam impermixta &sincera habentur. Nullum sere occurrit corpus in rerum na- Salis protura quod salinas moleculas non recondat 3 prietates.

Praecipuae enim mixtorum proprietates a sale mi solent. Corpora sapida & odora nus am papillas linguae vellicare , nec nervuli , narium serire valerent, nisi moleculis saliuis cujusvis sortis scaterent : hunc effectum ex re minime valerent praedictae moleculae ,

im Daresque essent promovendae Corporum

solidorum dis lutioni ni certa quadam soliditate & rigiditate gauderent. Ex Variis etiam salis proprietatibus , partes risentiries Figura

oblongas esse facile deducitur, nec non ex partium fasciculorum salinorum pos1tura , quae nunc ramosa , alias echinata , plerumque fusi sor-

nais observatur, quod nusquam fieri posset ni insensibiles salium partes figura oblonga do-

53쪽

38 PRO LEGO MENA . narentur : an Elementistes saliam particula: eamdem formam obtineant dubitare licet.

Salia aqua solvuntur ; & soluta in medio liquido licet ponderosiora suspenduntur particulae enim aqueae oblongae & flexiles facit, lime spiculorum salinorum interstitia subeunt ; proprio motu & elatere illa quatiunt, dissociant & di luunt; soluta irretiunt &intricant, adeo ut ex illorum connubio emergant particulae salino-aqueae quae sola eVapOratione dissociari possi int. Quod libet mixtum suum peculiare praebet sal ; hinc praeter jam adductam divisionem , aliae prodeunt salium differentiae , quae a triplici fonte peti debent, a fa re scilicet, a mobilitate & ab extrahendi modo. Prima IV. Ratione Saporis, alia sunt Acida quae Classis. s1 linguae admoveantur aciditatem praebent salia Athalina quae acrimoniae sensum inducunt ue alia Salsa, ob innatam falsedinem sic nuncupata : praeterea alia sunt perfecte salsa, alia falso acida , vel salso acria , & simili

Sal aci- modo dignoscuntur. bal acidum acetoso dum, sapore dignoscendum ' constat molaculis rigidis , fusi-formibus , utrimque aculeatis , hinc cunei vim exercendo, metalla dissolvere valent r pinguia coagulant, si Penetrent eorum tomenta: si cum athalinis immisceantur fermentationem concipiunt ;9uae tan ii de omni sale acido nusquam sunt intelligenda , cum innumerae sint salium cujuscumque sortis differentiae , quae ratione

aliorum corporum quibus sociantur diver- Athali- sam nanciscuntur indolem. Sesia alhalina,

BRM a planta Nati sic nuncupata, supersicie asse

54쪽

PRO LEGO MENA. 39pera & hispida donantur , ac quasi variis spiculis sunt horrida hinc obvium est cur linguae admota sensum erosionis inducant, cur sulphurum tomenta carpant, & sordes vestium abstergant. Ex salis athalini & acidi connubio emergit, praevia fermentatione , Sal sal- Salsum. sum. Si liquor acidus misceatur cum syrupo violaceo , protiniis syriapi colorem caeruleum in rubicundum mutat ; & quo intensiori gradu sunt salia acida eo magis rubescit syrupus: si liquor sit salso-acidus remisinus rubescit:

eodem colore purpureo tingit chartam caeruleam. Salia alhalina praedicto syrupo immixta colorem viridem ipsi conciliant ; quod certo prodit naturam salis aikalini tam fixi quam volatilis. Salia perfecte salsa nullo modo immutant colorem syrupi violacet. Haec est magis accepta methodus, qua salium

natura investigari valet. 2'. Ratione mobilita- Secundatis, alia dicuntur solatilia si igni subjecta Classis sursum avolent ; a si ejus vim substineant smedia si ad determinatam altitudinem summo igne eleventur, ut spiritus nitri, fatis,

tur salia , distillata audiunt quae distillatione Classis.

educuntur, uti salia volatilia animalium , lixivialia quae lixivio parantur, ut salia absinthii , tamarisci , &c. quae demum exsucco Vel decocto vegetabilium educuntur essentialium nomine insigniuntur , ob essentiam mixti quam penes se retinent. Illud notare liceat , huic articulo colophonem imponendo , quod omnia forte salia mine ratia , vegetabilia & animalia prodeunt a

duplici fonte, nimirum a sale gemmeo, α

55쪽

4o PRO LEGO MENA . sale acido fossili; quod postremum , si bitumini societur in sulphur nativum facessit 3

si cretae haereat in alumen abit ; si cum marte coeat vitrioli viridis faciem prae se fert ; si cupro misceatur vitriolum caeruleum

praebet : sed jam indicatam salium genesim admittere, dilucidioris doctrinae gratia nil

vetat.

nullo liquido solvenda, nec igne fluenS , cujus particulae essentiales, ex elementalibus scilicet conflatae, sunt crassiores, rigidae Obtuso angulos se : nullum saporis sensium inferunt organo admotae , nisi ariditatis Terra du- asperitatis. Terra in genere duplex est , arenas lex. scilicet & terra proprie dicta : prima soli dior, ob intimiorem particularum essentialium adhaesionem constituit gemmas, cryctallos & lapides ; altera Vero, quam pede

Calcamus, aliorum corporum compositionem ingreditur, illisque certam consistentiam conciliat ; repagulique vices gerens alias τε ρω pro. substantias coercet. Vegetabilia & animalia prietates. certam terrae Copiam recondunt; nullS, vel minori copia, occurrit in metallis. Antimansetibus ergo & vegetabilibus, atque quibusdam fossilibus firmam basim praebet terrarsubstantiarum mobiliorum & volatilium dissipationem praepedit. Corpora , exceptis metallis , eb longaeviora sunt quo majorem terrae copiam continentis uti patet ex dimriirnitate & perennitate fossilium , lignorum, Ossium , &c. dum fructus , flores, sali ic rues cito pereunt.

56쪽

PROLE G o MENA. AIEx quibus liquet terrae moleculas crasssores , solidas & rigidas esse : ex terrae friabilitate inferimus praedictas partes invicem male cohaerere ; quod arguere videtur earum figuram esse irregularem & angulosam; qua posita facile intelligitur quomodo narum congeries constituat corpus

porosum, quod plerumque levi c6mpres sione minutim atteritur. Haec friabilitas non impedit quominus corpora solidiora constituat, ubi aliis substantiis sociatur ; ororum enim amplitudine & multitudine majorem alienae quam propriae materiae copiam continere potest : Terrae levitas minime repeti debet ex moleculis insensibilibus seorsim sumptis, sed ex peculiari earumdem partium congerie quae aliis materiebus destituta perampla habet interstitia , hinc terra facillime absorbere potest affusa liquida cujuscumque sortis & varias

materies intra sinum recondere, quod experientia probatur. Si terra dem im linguae admoveatur nullam fere sensationem inseri praeter quamdam asperitatem quod a crassitie obtusiarum terrae partium facile deducitur.

datur materiam elementalem tantae tenuitatis esse , ut nulla arte in conspectum Venire queat , nec alios sensus asticere ;hanc variae esse sortis cum diverso nisu in contactum ; quo fit ut diversimode coeat,

Terra

porosa..Circa

elementa

les & eL sentiales Particulas opinio nostra contracta.

57쪽

x PRO LEGO MENA.& hinc emergant corpuscula composita , mole figura & vi magnetica discrepantia, raro tamen sensibus obvia, quae audiunt molemia essentiries corporum , quorum attributa & proprietates pendent praecipue a praedictis particulis secundariis ;9uae si naturae vi dissocientur , a priori indole quas1 degeneres nullis vel minimis

viribus gaudent. Particulae elementales *neae nullius ferme sunt efficacite & quasi sopitae jacent in corporibus, etiam combustibilibus : moleculae aereae ab omni elatere orbantur , aqueae non madent; s inae nullum saporem excitant ; μphureae haud flammam concipiunt ; terreae & me litie nulla gravitate gaudent ; & non secus ac leviores substantiae per acta volitant. Nullum demum mixti construendi characterem Praebent =mle ae elementistes, nisi sibi occurrentes coeant, & certo ordine, ratione peculiaris electricitatis , colligantur & concrescant in particulas quae mixti essentiam produnt; licet alias materies diverta naturae penes se recondant praedictae particulae : adeo ut nullum occurrat corpus sensibile constans ex solis partibus homogeneis 3

quidquid obganniant Chymici , qui mixta

in s1mpliciores & sinceras materies resolvi falso sim persuaserunt.

58쪽

E LEMENTORUM

PHYSIOLOGIAE, SECTIO PRIMA

FU NC T I ONE S VITALES , cum subjectis. IVR Hum M , circa quam Physioloversiatur Phet ologi , nihil aliud giae proseest quam reciproca, vel sibi succedens actio utriusque generis partium quibus exsurgit corpus humanum. Haec num in dispositio solidorum & fluidorum , qua vitales navariae actiones in corpore exercentur, Funditio turales, audit ; haec pendet ab ictu fluidorum insolida & renixu solidorum in fluida ; vel a quodam equilibrio inter utrasque partes, quod exhibet normam Omnium functionum, e quibus prodit oeconomia animalis. Tunctiones aliae sunt Vitales , aliae Naturales , aliae Animales vitales audiunt quae sanguinis circulum promOVcnt, e quo Vita pendere

59쪽

Constat

mente 8e corpore.

ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE. videtur ; haec sunt actio cordis dc arteriarum , respiratio , &C. Citta quas caeterae nusquam peragi valent. Functiones Naturales, hae dicuntur quibus assumpta mutantur, ut in nostri alimonium facessant, Vel ut ad speciei propagationem inserviant ; quales sunt chylosis, nutritio, variorum humorum secretio, & hominis generatio ; quae depravari, imo & aboleri queunt, vita super Otite. Functiones Animeses sic nuncupantur ab anima immortali, ad quam referri solent ; licet materia quaedam aetherea , in cerebro & nervis hospitans, ad illas exercendas suum symbolum conferat: hanc classem subeunt imaginatio , memoria , jud, Cium , voluntas, & sensationes externae , tactus scilicet, gustus , olfactus , auditus &visus, quibus addere lubet appetitum cibi& Veneris. Has functiones sub totidem sectionibus breviori & pro viribus concin niori methodo lustrabimus; nonnullis praelibatis circa generalem hominis conspectum,& diversum corporis statum ratione aetatis ,

sexus dc temperamenti.

HOMINIS CONSPECTUS.Homm . est animal multiplici partium

organicarum contextu confiatum, cui

sociatur Mens rationis particeps: hinc patet duplici parte constare hominem anima scilicet intelligente & corpore archisn me inter se devinctis ; e quo duplici principio prodeunt Variae operationes, quae vel soli menti referri debent, ut intellectus ; vel a mera partium fabrica pendent, ut motus autom

60쪽

S E C T I o P R. I M A. ymatici cordis & pectoris 3 vel ab utroque

principio oriuntur, uti Variae actiones provoluntatis nutu exerceri solitae. Mens Humana e Divino amatu oriunda . Anim

est substantia immaterialis , intelligens &immortalis, corpori viventi haerens, atque variarum cognitionum , quae caetera figiunt animalia , capax. Mentem unam & eam

dem esse ratione indolis in variis subjectis credere par est ue licet diversi sint modi quibus sua obit munia ; quod pendet a mechanico organorum apparatu , quae sunt totidem instrumenta quae suis exercendis functionibus adhiber. Dubitare licet an Mentis natura in cogitatione posita sitis

non secus ac essentia corporis in extensione: cum cogitatio pendere Videatur a memoria , quam motu mechanico exerceri uno fatentur ore sanioris notae Physico-Medici:

sed illud dubium in medio relinquimus. . Quibus vinculis mens humana corpori societur ue res sane altioris indaginis : illud dixisse sussiciat quin timia & corporis conjunctione diviis facta versetur

Naturae Humana essentia ; & ania an tan, diu morari , quandiu corporis motus protrahetur ue quo sumaminato ematur spiritus. Mens Humana multum discrepat Anima ab anima sensitiva brutorum , qu/m vel corpo- in sola spirituum animalium , Vel mae rea. teriae aethereae mobilissimae systasi versari asserere haud dubitamus : hanc materiam minime denegavit hominibus Supremus Conditor ; adeo ut in homine non secus' ac in brutis suos cffcctus Praestet, quorum

SEARCH

MENU NAVIGATION