Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

rsis ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAElidarum incuneantur & infiguntur ; si1c fiabrae , ob deperditam substantiana debiles &laxae instaurantur ac in integrum restituun.

tur ; hinc materia insensibilis perorationis genuinum succi nutritii vehiculum censeri

debet. P

A m j0' Si majori quam par est copia haec insensibi

lis perspirationis materia ad cutem irruat sit proventu que guttarum forma te prodat, sudoras nomi ludor. ne insignitur. Est igitur sudor humor conspicuus, aquae fere instar, e poris culaneis ejectus, illaesis cute & epidermide. Sudor Prosecretione naturali haud jure habetur ; cum diu vivere queant homines , citra ullam 1anitatis noxam, absque sudore. Illud tamen non impedit quominus sudor sit quandoque proficuus ue ubi scilicet aliarum se cretionum cohibitarum Vices gerit. Sudor copia duntaxat discrepat a sanctoriana pedi spiratione ; licet in statu morboso varias materias secum rapiat , quarum miscella a genuina indole deflectit; uti patet ex variis historiis quae passim occurrunt in naturae curiosorum Ephemeridibus ue ratione enim diversarum materierum quas penes se

contiuet ue nunc redolet allium , urinam , stercus, &c. Varium colorem praeterea refert , lacteum nempe , caeruleum , Viridem, luteum , croceum , miniatum & sanguineum : quoad substantiam , nunc arenosuS,

Pinguis, melleus , Pediculistis , verminosus,&c. Observatur ; quod sane quidem arguit quod curis, caeterarumque partium portali egressam largiri valeant variis substantiis

crassitoribus, imo & ipsimet sanguini, qui

212쪽

etiam alia incernicula saeptuS Inquinat.

sis sanguineis cum reliqua materia exudantes , causis en narratis carptae & attritae , Ob stupendam tenuitatem summe mobiles, quasvis obvias partes subeunt &trajiciunt ; ni majori copia sibi occurrentes adtinentur & efficiant hanc oleosam aggeriem , quae locis vacuis & liberis coercita, pinguedinis nomine concrescit , quae inibi moratur ; donec materiae similis compedibus soluta , sui juris facta dimetur , vel

exsuccis partibus absorbeatur. Ultra Omne dubium positum est materiam insensibilis perspirationis vehiculum esse variarum substantiarum ; adeo ut materiae pingues &oleosae , una cum hac materia , singulas partes peragrent. Corpus cellulosum quod circa viscera & musculos occurrit, & praecipue cuti substernitur, innumeris folliculis invicem haerentibus summe flexilibus &extensilibus , crebris inosculationibus per-Viis , conflari videtur. Ubi devia sulphvrum ramenta in haec spatia sibi occurrentia , coeunt in crassiores moleculas nunquam Pervadere valent contextum solidorum s cur inibi coacervantur & vacuas illas cellulas replent ue donec levi calore lOci, vel solidorum everberatione soluta reeliquata persp rationis vehiculo iterum ra-Ν atur , vel exhavistis partibus Vasorum b

N iii

213쪽

198 ELEM2NTORUM PHYsio Lo Grausus. neficio abstinantur. Hinc colligere licet guedinem esse reliquias insensibilis perspira

tionis ; nec tamen inutile recrementum

censeri debet ; cum reditu ad sanguinem bilis, aliorumque humorum secretioni fa- veat spicula salina impediendo & intri cando , eorum Vim & actionem placidE compescat 3 mobilissimasque particulas igneas, alteriusve sortis cicuret & coerceat ;ac demum sua mole nimiam vasorum dilata tionem praepediat ; cum neminem ferme fugiat vasa ampliora Observari in macilentis,

quam in obesiis ; hinc copiosiori sanguine turgida. Levi difflatione omnes obvias partes peragrat, & solidis debitam flaccidit,tem conciliat ; eaque oblinit & lubricat,

ut moventium affrictus sine noxa exerceatur, & movendae laevigatae obsequios1ores fiant. Praeterea collecta sub cute injurias externas arcet , & certam pulchritudinem corpori impertitur. Haud in omnibus partibus congregatur adeps s sed in iis durata. Iat quae peculiari fabrica huic excipiendae

aptae natae sunt : luxuriare videtur in odibitis , circa renes , in omento dc mesenterio, &C.

Ossium Nec ex alio ferme fonte ortum ducitn ς ulla, si accus pinguis qui in ossium cavitates colligitur, & medulla audit. Haec spatia nunc ampliora, alias exigua obvestiuntur tenui membrana e qua prodeunt innumerae lammellae, in modum retis expansiae'; quae di veri1modb sese intersecando , cellulas quasi racematim congestas e rinant. Vasa sanguinea Ouium contextum subeuntia, huic

214쪽

SECTIO SECUNDA.corpori membranaceo & celluloso prospiticientia , aliorum more perspisabilia , hanc materiam pinguem & oleos aio suppeditant, quae intra praedicta receptacula. cialigitur , & inibi moraturi; donec calore. & motu arteriarum ad dictationem prpna densisti naum ossium contextum subeat; ipsiisque . inter trajiciendum,rorem. nutritium praebeat.

HUMORES

Oculos irrigantes.

IN superiori palpebra hiant ductus eXin Laerema

les intra conjunctivam & musculum ore rum ortu

bicularem progredientes , qui segrophthali & usus. mici nuncupantur. Glandula quaedam lata , compressa ,se Variis acinis Monstata, lacrγ- malis dicta, e qua oriuntur praedicti tubuli , situm habet versiis angulum externum, vel minorem, ut inquiunt, oculi canthum. intra scilicet orbitam de globum oculi tex arterioso sanguine humorem aquosumi, pellucidum , b andum , lacr)m yνm nomine notum conficit illud incerniculum : hic latex per illos duct is inter oculi bulbum& internam faciem palpebrae superioris jugi fluxu stillat. Hoc irrorata cornea motu incumbenti; in palpebrarum lubricatur, ibiarumque crebra uictatione labstergitur , atque expurgantur sordes quae, ipsi inhabrerent , ni continua illa frictiope abigerentur. In utraque palpebra occurrunt Punc'ta lacrymalia , absorbendo superfluo humori dicata'; ouae sunt orificia tubulorum s iguorum in unum truncum , saccum la-

N iiij

215쪽

stoo ELEMENTORUM PHYs Io Locii acrymalem dictum , coeuntium I qui excipitur ducta nas ali , ossibus unguis dc ma xillaribus utrimque insculpto ue hic in cavum nasi apertus infra ossa turbinata desinit illinc patet cur lacrymantibus fit per nares1tillicidium , & quare sanis hic, humor

evanestat.

Organum Glandula lacum,lis , ratione fabricae, pa- secretO- rum discrepat a glandulis salivalibus; hinc i*m, haud alius est secretionis modus. Ex ultimis finibus arteriarum e carotidibus prognatarum sobolescunt ductus illi exigui, qui quasi fasciculatim collecti intra palpebrarum tunicas obambulant, & conjunctivam superiorem palpebram initis Obducentem perforant. Emissaria illa vix conspicua eglandula lacrymali, vel e vasis quibus ir-xigatur Oriunda certam, non secus ac ducitus salivales , secreti liquidi copiam penesse retinent; quod largiori fluxu evomunt, aliqua causa proritentur vel compriman-aur ; hinc obvium sit cur radii solis, ce- pae Odor , fumus, aut quaeVis materia peregrina , mole Vel indole, Visus organum assiciens & vellicans haec incernicula in consensium trahant , & uberior lacrymarum secretio promoveatur. Inordinatus spirituum motus hunc effectum producere valet 3 uti patet in risu immodico, gaudio, amore,

moerore & tristitia , aliisque animi path matibus , a quibus largis rivulis per genas manant lacrymar. In statu vero naturali tantam duntaxat ad fluunt quantum a

punctis lacrymalibus excipi poteth. In extremis palpebris . circa arcum carib

216쪽

SECTIO SECUNDA. IOIlagineunt, alia patent oscula minora , Ver- Humorsus globum dehiscentia ; e quibus exudat viscidus Ehumor θmphatisus se viscidus, ac quasi ce PR PObr

reus 3 qui , non secuS ac lacrymae, viciniores partes irrigat , & Palpebrarum margi- exudanhnes inungit ; ne collisu assiduo nictantes laedantur. Quandoque copiosior & viscidior in lippitudine circa cilia concrescit, & palpebras agglutinat. E peculiaribus folliculis , quos glandulas sebaceas nuncupavit Meiabomius , intra palpebrarum tunicas absconditis, oriri videntur canales exigui; quorum oscula circa ambitum conjunctivae ver- .sus utrumque tarsuin conspiciuntur.

NUCUS ET CERUM EN

NA R E s , vicinaeque cavernulae inVeo Muci n tiuntur membrana crassa, molli , p, rium sintuitaria a Veteribus vocitata; & innumeris vasis sanguineis reserta, quae peculiaribus emissariis , vel potius propriis porulis excernunt humorem blandum, viscidum, in odorum , & insulsum; qui stagnans com crescit, atque solo motu aeris irruentis in has caVernas, Muci nomine , foras abigitur. Pro mora dilutior , vel Viscidior excernityr : in corysa limpidus & solutior stillat; in statu vero sano tenacior, & quasi per floccos rejicitur. Vulgo existimatur succum illum viscidum separari a sanguine, beneficio variarum glandularum , quibus refertam credunt membranam pituitariam, narium cavitates, non secus ac sinus fronta-ὶςa , sphaenoidales & maxillares cingentem :

217쪽

etor ELEMENTORUM PHYSIOLocrased ex superitis adductis evidens est commentitia esse illa organΤ; etenim nulla arte anatomica demonstrari Valent, quidquid obganniant systematis glandulosi Fautores :. Praeterea prorsuS inutilia censeri debent; cum

illius succi secretio solo pororum beneficio absolvi possit ; quod luculenter probatur

motu sanctorianae perspirationis, quae partes densioris contextus trajicit, haud exceptis ipsismet ossibus : hinc obvium est mucum Per porulos vasorum tunicae pituitariae e primi , & continua transudatione colligi. Varii usus. Licet muci excretio plurimum prosit, prae sertim in aetate senili & puerili; atque caput sublevet, si bene si accedat ; haud tamen aliis defraudatur usibus : Mucus enim sua adhaesione narium tunicam humectat, lubricar & defendito; alias ab indesinenti' aeris motu siccior, aridiorque evaderet haec . narium membrana, & rigidiores nervi huic organo ad olfactum prospicientes suis obeundis muniis impares essent. Nec alium usum praestat mucus haerens faucibus &tracheae; qui ab eodem fonte procedit, &simili modo excernitur. Cerumen In meatu auditorio , qui a concha ad aurium. membranam tympani tortuoso ductu ex

currit , succus quidam flavus & viscidiis

deprehenditur , qui concretus ceream aemu latur consistentiam ; hinc cerumeu nuncu'patur ; licet in nonnullis siccus & furfura' Ceus occurrat. Insensibilis perspirationis esse residuum credere par est cum genuina de siderentur secretionis organa. Hujusce ex cretionis mechanismus eruendus est a situ

218쪽

SECTIO SECUNDA. 2G3dc calore partis, necnon contextu membraianae ductum obVestientis. De certiminis usta haud dum constat; arcere tamen videtur insecta in aurem irruentia , nimirum radiorum sonorum impetum frangere ; &membranae tympani ariditatem praecavere. Si nimia copia colligatur aures obturat,& auditus Organum laedit ; quod nusquam evenit in munditiei studiosis.

HOMINIS GENERATIO. JAM expedit ut intricatissima Veneris myst

ria reseremus, non ad explendam curiosam& libidinosam scortatorum mentem ; sed ut sacrum & stupendum naturae opus castiS Οculis intueamur & utriusque inus organa prolis generationi dicata , innumerisque morbis obnoxia exhibeamus. Facessat igitur Verborum procacitas, & procul absint ii tempestivae scurrilitates ; ne e re seria &Supremi Parentis benedictione veneranda , jocosum & pudibundum emergat opus. Ut igitur abstrus:ssimum generationis negotium aggrediamur scire juvat quid requiratur

eX parte utriusque sexus. Mas circa decimum tertium annum ad generationem aptus , juxta Leges Romanas, & Physicorum ad Versaria , censetur; quo tempore semen proliticum effundere valeti Foemina Verocirca annum duodecimum viro matura existimatur. Illud tamen silentio minime Premere debemus quod varia sint exempla puellarum decem , imo & octo annorum,

praesertim in plagis Orientalibus, quae mu'

nem.

219쪽

2o ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAEliertina munia obierunt succedente felici

impraegnatione, naturali partu soluta. In super requiritur praeter congruam pubertatis aetatem, ut genitalia iitriusque sexus a naturali conformatione minime recedant ;quae ut dilucidius pateant , a praevio horumce organorum conspectu exordium capia

mus.

VIRORUM GENITALIA.

HO c nomine insigniuntur haec organa

quae seminis elaborationi & collectioni dicantur, ac confectum semen in uterum fundunt : prima sunt testes cum suis vasis & involucris, atque vesculales ; secunda diversiae sortis , ea audiunt, Arteria- quae penis compositionem ingrediuntur. Eanteriori aortae , infra scaturiginem

rum Sol arteriarum renalium, aut Vulgo emulgentus. tium , sobolescunt binae arteria exiguae,

spematicae dictae, quae oblique descendendo

coeunt cum venis spermaticis mole majoribus ; sed nulla est inter arteriam & venam inosculatio , uti nonnulli cogitant , & ipsemet aliquandiu credidi. Haec vasa in fasciculum quasi collecta involvit, & excipit substantia cellulosa , quae peculiare involucrum illis praebet, quo fulciuntur &defenduntur haec exilissima vascula ; quae per annulum Obliqui majoris exitum ubi parant, & ad testes sub eadem tunica per gunt. Illud notatu dignum occurrit quod haec. Vaca , quandiu in abdomine latent , ςStra Peritoneum collocentur, & ab Orta

220쪽

SaCTIO SECUNDA. 2 osusque ad exitum perreptent intra hanc membranam & musculos lumbares internos ; hinc luce clarius patet hanc vaginam , quam e corpore celluloso conflari jam notaVimus , falso peritoneo adscribi. Nonnullos emittit surculos arteria spe matica , qui vicinioribus partibus prospiciunt ; Vena cognominis, multiplex e testis dorso emergit ; haec Vasia in varios ramulos dividuntur, qui iterum coalescentes efficiunt corpus pampiniforme , quod tenellos vitis

capreolos, e quibuS nomen mutuatur, remulari videtur : hi ramuli sub eodem involucro cum arteria latitantes facessunt in unum truncum , qui deXtrorSum in venam cavam, sinistrorsum Vero in Venam renalem desinit. Arteria demum spermatica in binos vel plures ramulos diVaricata, testem subiens solitas patitur divisiones ; e quarum extremis surculis prodeunt vasa exilissima , albicantia , quae a testis peripheria quasi ad centrum serpendo excurrunt, & in multiplices gyros flectuntur, atque desinere ubdentur in substantiam quamdam spongio'sam , albicantem, quae a centro ad supremam testis partem protenditur : e corpore illo, ab 'ghmoro detecto prodeunt plures ductus , qui trajiciunt densissimum testis involucrum ; & sensim in unum Vas coeunt, quod in dorso testis efficit suis flexibus &anfractibus epidiomidem , organi involucro firmiter haerentem; e qua emergit VaS cras sitie dc soliditate conspicuum, deferens nun- Cupatum ; quod eadem vagina cellulari ex-ςςPtum , per eumdem obliqui majoris an-

SEARCH

MENU NAVIGATION