Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

18 , ELEMENTORUM PHYsi OLOGIAE sum largitur & lotium instar aquae pellucidae , saporis fere & odoris expers, emin-gitur ; quod praesiertim evenit in hypochon driacis , hystericis , epilepticis, &c. Si remittatur incernicusti tonus, particulae cras siores & terrere exitum sibi parant ; ideo

viscidior, faturatiorque excernitur urina. Renes, Renes quorum situs & figura neminem ureteres fugiunt, ex vasculis utriusque sortis , nem-N Vςsica. pe sanguineis urinariis conflari videntur.

Arteriae renates ex a orta oriundae eorum

cavam partem subeunt 3 & solitis divisio nibus renum substantiae corticali prospiciunt:

ex ultimis harum arteriarum finibus late-rales emergunt tubuli exigui, membranacei , a Bellino accurate descripti , angustissimis orificiis hiantes ; qui ex ambitu renum' Versus centrum adducti , & fasciculatim congesti, constituunt interiorem , &fistulosam renum substantiam , quae abit in decem aut duodecim papillas , e quibus indesinenter stillat serum : quod excipiunt fistulae membranaceae infundibuli-formes , quae illud fundunt in cavitatem amplam qu' pelvis audit : haec desinit in tubum cilindraceum ureterem dicturn ; qui utrimque posticae vesicae parti oblique inseritur. Vesica summo elatere donata excipit stillans per ureteres lotium, quod litic colligitur & coacervatur ue donec motrices Ve ficae fibrae ob urinae acredinem stimulatae , vel ob copiam elongatae & distractae, adnisum contractilem cogantur, quo supera'

tur sphincteris obex ue & lotium per ure

thram fotas prosilit.

202쪽

SEc Tio SECUNDA. 187Sanguis majori vi detrusus Per aortam ad breviores & ampliores arterias renates,

totum renum' corticem penetrat; moleculae illius laticis tenuiorcs & graViores, se-

rosae nempe ramentis terreis junctae , admotum magiS aptae, Prae summa cruoris

velocitate primae & validiori nisu appellunt ad fistularum lateralium Ostiola; quae jam repleta particulis ejusdem molis vel exilioribus ingressum denegant. Hinc minime mirum si lympha , saliva , succus

pancreaticus, &c. minime subeant praedicta incernicula ; quae , natione situs & fabricae densioris , ponderosiores duntaxat massae sanguineae moleculas admittere Valent. Hae fistulae in fasciculos collectae, pluribus apicibus conicis , fluidum secretum in pelvim evomunt; a qua per uret res ad

Vesicam urinae nomine amandatur. Dς secretione urinae nil addimus , ne recoctam crambem apponamus. An omnis urina secernatur per renes

nonnulli dabitant. Vix concipere licet quomodo corpora crassiora deglutita, per uri, nas emincta , trajicere valeant solita urinae incernicula: etenim variis observationibus Medicis compertum habemus acuS , ClaVum ferreum , frustula radicum apii, fungorum ramenta , semina anisi & foeniculi , aliaque sexcenta per urinas fuisse excreta. Illis Observationibus alia opponuntur experimenta quae arguere videntur omnem urinam si Cexni per renes : ligatis enim arteriis renalibus in cane vivo , ne minima urinae guttula excernitur : idem evenit si obstruam

nis moduAn omnis

urina re

nes subeati

203쪽

Organasicretoria Conjectu

rae circa

illius laticis usum.

188 ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE tur renes lapidibus, arenulis, Vel alia qua vis materie viscida. Serum stagnans in as cite funditus evertit sententiam eorum qui peculiares in ventriculo & Vesica excogitatarunt porulos, quorum ope stillans e venatriculo serum vesica absumeret. Sed de ge nuinis viis per quas haec corpora crassiora ad vesicam detrus a fuere anxii haeremus ;donec accuratiori autopsia pateant.

s CCUS ATRA BIL ARIUS.IN superiori abdominis regione infra dia-

phragma occurrunt gl-duia a maia laaxioris contextus , ut plurimhm triangulares , compressae, superiori renum parti incumbentes , quae cavitate vix conspicua gaudent ue ac capsuia atrabium , vel renes succenturiati nominantur. Haec organa quOrum diameter vix ad binos pollices accedit , beneficio corporis cellulosi copia pinguedinis reserti, renibus , vicinioribusque partibus haerent. Arteriae hisce prospiciente sex aorta, ejusque ramis prodeunt ; venae vero desinunt in venam renalem & venam cavam. Nullo ductu secretorio donantur hae glandulae ; licet in earum cavo observetur succus quidam atro-luteus, secretus trans

quos iam folliculos subluteos quibus refer-Ρ est: horum incerniculorum massa. Deusu illius laticis haud dum constat; licet varii Auctores diversias in medium adduxerint opiniones 3 quae, ut Verum fatear , nullam veri speciem prae se ferunt. Si tamen attendamus ad naturam hu-

204쪽

SΕcTIO SECUNDA. iiuste humoris subacris & amari, qui revera parciori proventu huc colligitur; ad defectum ductuum secretoriorum quibus instruuntur caetera incernicula ; ad amplitudinem Venarum quae reducem sanguinem in venam cavam evomunt ; facile conjiciemus haec organa , ratione usus, a glandulis lymphaticis vix disicrepare. Sanguinem quo turget Vena cava , Vas amplissimum, tardiori

gressu ferri ad cor ex notis hydraulicis legibus perspicuum fit : sanguis Venae caVae, ratione copiae & molis , actioni solidorum subducitur ; hinc ad concretionem pronum esse facile colligitur : scitur enim a sanioris notae Physicis fluiditatem sanguinis deberi ejus motui progressivo & intestino, causae communi fluiditatis & caloris, quae brevi deficiunt, si cruor extra vasa emis sus quieti tradatur. Hinc sat elucescit usus glandularum Hir Pergit in

bilariar- , circa ampliorem corporiS Ve- eadem. nam situm habentium. Latexactis & penetrans, qui inibi praeparatur, hiantibus venulis excipitur ; cum, uti jam notaVimus, deficiant alia emissaria. Refluus sanguis hocce liquido impraegnatus congener fluentum assicit. De vi dissolvendi hujusce laticis vix dubitare licet : notum est enim Variis

experimentis bilem maximam opem conferre ad dissolvendas & diluendas varias materies e diversis substantiis conflatas, & ab artificibus , praesertim Pictoribus, saepius

tanquam praestantissimum menstruum in usum vocari. Hac vi demum pollere praedictum succum suadet ratio ue docet glam

205쪽

Varii Auctores qui perspira

tionis mO dum reserarunt. Illius eva Cuationis

stupenda

copia.

19o ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAEdularum fabrica & situs : hinc summam opem praestare ad praecavendam sanguinis Concretionem , & molecularum essentialium adhaesionem conjicere licet.

PER SPIRATIO SANCTORIANAO Sudor. NE M 1N E M latet perpetuum illud effu-

vium, quod per cutis spiracula , pulmonumque porulos in auras abit, in sensibilis aut Sanctoriana perorationis nomine innotescere. Illius reconditae.evacuationis modum antea inauditum , post multos exantlatos labores & sinime taediosa repetita experimenta , primus in Italia in medium adduxit, anno 161 . Sanctorius Academiae Patavinae Pro Gr clarissimus , in Opus culo de Medicina Statica, Fruditorum en comio late celebrato ; ejus doctrinam instauravit , & innumeris Observationibus illustravit in Britannia Iacobus Keil , in Perscrutandis oeconomiae animalis legibus indagator eximius : hanc postremo omnibus fere numeris absolutam publici Juris fecit in Batavia Joannes Gorterus , accum ratissimisque Scholiis exornavit, quae , tes te Boe Uuis , Medicinae staticae leges due lucidiori methodo exhibent. Mirum profectb tantam materiae copiam per inconspicua cutis & pulmonum fora' minuta, sub halituum forma, exitum sibi Parare : omnemque ferme fidem superaret quidquid de occulta perspiratione protule

runt laudati Auctores ue m consultissimis, si-

206쪽

s E C τ 1 o S E C U N D A. ,si dissimisque experimentis suffultum prodiis

set. De stupendae illius evacuationis quantitate haud dum constat , cum juxta ip- summet Sanctorium varia sit resipectu regionis , anni tempestatis , aetatis , status sani vel morbosi , assumptorum , aliarumque rerum, ut inquiunt, non naturalium. In Italia perspiratio ν alimentorum aequat sadeo ut ab 8. libris assumptorum haec imconspicua evacuatio 3. libras vel uncias 6α assequatur. In Batavia a 46. unciis ad 16. accedit. In Britannia parcior Observatur ,

cum intra 3I. & 2. uncias contineatur.

In Italia per i iratio nocturma superat diu nam ; secus Vero evenit in Britannia &Batavia r quandoque tamen in hisce postremis regionibus, ardente syrio, nocturna aequat diurnaim ; fid raro superat. Fatiscerent vas a cruori excipiendo dicata, vario& copioso latice ab appellente chylo

obruerentur 3 ni solitis evacuationibus a su- perflua materia liberarentur : nec vigeret

sanitas ue ni ingesta & egestorum summa in eadem essent ratione, haud posthabitis incrementi & decrementi legibus. Pro vario attritu & velocitate fluidorum , vique systallica solidorum , augetur vel imminuitur sanctoriana per atratio ; quae a maiori

corporis aestu uberior emergit, uti observatur in iis qui febre laborant ; aut motu , vehementiorique labore exercentur. Quo mitior est calor , & cruoris motuS Placi'

dior ; eti parcior ess --: quod patet Ox illis qui otio & desidiae plus aequo indulgent , quorum pulsitis debilis & languidus ut plurimum observatur.

207쪽

192 ELEMENTORUM PHYsIOLoci κIIane pro . Perspirationem promoVent aestus aeris ani moventia. bientis, sub c aelo calidiore , quo reserantur cutis spiracula. Fumdem effectum ex e

runt paululum laxando balnea calida. In somno largior excitatur perspiratio , ob pla. cidiorem spirituum motum qui certam flac ciditatem fibris conciliat : hinc patet ratio cur sedativa & optata , spasmos placando,

perspirationem restituant. Motus musicula ris quo everberantur cujusvis sortis fluida uberiorem perspirationem excitat; a Vehementiori enim sanguinis & humorum mo. tu intensior emergit calor, 'uo ampliantur poruli appellentibus succis magis pervii. In gaudio partes solidae spiritim in motu actuatae, magis renitentes huic secretioni plurimum faVent. Quibus Inclementior aer & frigus constringunt impeditur cutem & coarctant ; occlusi poruli impediunt quominus haec materia perspirationis solita copia foras erumpat. Si plus aequo laxantur partes solidae, ita ut in sese comcidant, materiae secernendae exitum deneganti: hujus veritatis exemplum praebent

miselli hydropici: aer humidus & coenosus haud alium effectum praestat. In senibus arescit cutis; haec corrugata sistit per ira

tionis materiam, quae intus reflexa in partes internas irruit, pulmones nempe, stomachum & intestina ; hinc tussis , sput copiosiora , diarrhinae , dcc. in timore &tristitia, partes debiles & laxae ob torpescentes spiritus animales minori vi detru-gunt, & propellunt contenta liquida ; cur

debitum volatilitatis & tenuitatis statum

adipisci

208쪽

adipisci nequeunt. Adauctae demum aliae seia cretiones imminuunt sanctorianam perspirationem, cujus ratio in promptu est. Partes nostras solidas innumeris porulis pervias esse docet ratio & experientia. Om. nia corpora solida licet densissima perspirabilia esse apud omnes Physicos in confesso est. Simplicissima stamina quibus constant solidae animantium partes laxiori haerent

compage, quam ut valeant coercere mobilissimas & attritas humorum moleculaS; hinc minime mirari subit si vasorum parietes, partesque ambientes , & communia corporis involucra illud fluentum tanta copia elabi sinant. Hinc patet cur partes internae, Viscera nempE , musculi, dcc. sint perspirabilia ue quod sane ex apertura animalium viventium, imb& cadaverum sat cuivis obvium est. Cutis poruli praeter omnem expectationem angusti, quorum 123OOp. tegitarenulae granum, s1 Lee enhoelii experimentis sit fides , non solum praedictis materiebus exitum concedunt; sed etiam nonnullis particulis corporum ambientium Viimmediate applicatis ingressum largiuntur ;quod de mercurio , terebinthin1, cantharidibus , aliisque topicis cuivis notum est.

Illud addere lubet quod haec cutis oraculis

occludantur ab adipe, cera, oleΟsIS, Om

nibusque pinguibus , quas substantias nus quam trajicere valet materia insensibilis persi pirationiS.Cutis praecipuum perspirationis se judoris emunctoriam , pro illius secretionis organo baud jure habita, est contextus fibrarum

partes permeabl.

les subit. Cutis

209쪽

et ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE tendinearum , vasorum sanguineorum &lymphaticorum : nec deficiunt nervi qui

majori proventu per totam cutem disseminantur ; e quorum extremis surculis

emergunt papillae , quae in superficie cutist cxuunt involucra , a cerebri meningibus orta ; e quibus exuviis emergit corpus illud reticulare , quod cuti supersternitur ; & perspicuum fit in partibus exquisitiori sensu donatis lingua nempe , glande:Penis , Vagina muliebri . apicibus digi. torum , &c. His superincumbit epidermis , exiguis lamellis seu squammulis, innumeris meatibus perviis , conflata & sensus

mmpn' Qui totum secretionis negotium glandu-quhaut liS tribuerunt, innumeras excogitarunt mi- miliares. liares dictas , quibus immensam cutem e se refertam obnixe contendebant: sed cum nulla arte demonstrari valeant praedictae .glandulae, nec tubuli secretorii e lateribus

arteriarum culangarum emergentes , uti

nonnulli autumarunt, pro commentitiis ha- heri debent. Praeterea perpetui halitus e na

ribus , ore , imis faucibus, & praesertim pulmonibus elevantur , ubi nulla est certe praedictarum glandularum miliarium suispicio. Licet cutis haud sit secretionis sanctorianae organum , & illam materiam csubjacentibus & internis partibus erumpen' tem per fibrarum interstitia egredi sinat;

certam tamen perspirationis copiam praebet, ratione utriusque sortis vasorum quibus tota irrigatur, quorum halitus ab illis qui totam cutem trajiciunt haud discrepant nisi

210쪽

, s Ec Tio sECUNDA.eopia, quae est ratione vasorum molis α

Vi systallica cordis & arteriarum indesi- Quomo nenter attriti mobiles succi, quibus turgent eXrite- corporis vasa, ad illum tenuitatis & vola tilitatis statum rediguntur , ut haud am' spliatio. pli is laxa & pervia vasorum compage coerceri valeant. Hinc foras erumpunt molacillae illae serosae, lymphaticae, salinae, sulphureae, materiae aethereae immistae ue quasvis obvias partes trajiciunt donec per cutis spiracula, pulmonum porulos, &c. foras

erumpant. Materia insensibilis perspirationis

quae indesinenter e corpore eliminatur petmembranam pulmonum , oris , imarum faucium , narium & integram cutem, constat substantiis mobilioribus ; quae ratione tenuitatis di volatilitatis laxiorem solidorum contextum trajicere valent. Hae mate ries quae non solum e variis succis quos recondunt vasa sanguinea , lymphatica , nervea, secretoria, aliaque humorum re ceptacula emergunt ue sed etiam ex ipsis mei partibus solidis, quarum partes inald cohaerentes, perpetuo motu attritae a Prae terfluentibus liquidis rapiuntur , succo nutritio resarciendae : adeo ut moleculae aqueae& aereae e singulis partibus prorumpentes aliarum substantiarum ramenta devehant inter quas certa copia occurrit oleum, uti

patet ex sordibus quae , quasi insensibilis Persipirationis reliquiae, indusia foedant, & qua simplici nusquam abstergi valent. Mo-leculae gelatinosae , salino-oleos ae , Vehiculo quCO α aereo raptae , porulis partium δε-

SEARCH

MENU NAVIGATION