장음표시 사용
181쪽
166 ELEMENTORUM PAYSIOLOGIAE motum elactricitatis, qua secreta peculiaribus receptaculis circa organum collecta suam vim exercere valent erga congeneres moleculas in humorum massa latitantes. '. Ad ea quae secretis succis accidunt, qui ratione morae crassiores & viscidiores evadunt ue moleculae enim tenuiores saepius assinitate coeunt, aut insensibilis perspirationis vehiculo rapiuntur , vel vasis abso bentibus hauriuntur : hinc obvium est cur lac diutius hospitans in mammis , quidpiam fluiditatis amittat ; cur saliva stagnans in parotidibus & mamillaribus , aliquam visciditatem contrahat ; cur serum e naribus stillare solitum , ubi in cavitatibus &ansi actibus Oileis nidulat, in mucum abeat scur bilis vesiculae fellese ab hepatica sit aliena ; cur demum materia seruinis in vesiculis seminalibus aggesta in crassamentum facessat. Priusquam enim se prodant humores , varias subeunt mutationes, multiplicesque induunt sormas r harum conversionum causas minime posthabere debent quibus genuinum secretionis mechanismum ςVolvere cordi est. Si attendamus ad stum renum , ad directionem vasorum, recto angulo ex aΟrta prodeuntium , quae licet breviora, ampliori tamen diametro , pro mole renum , donantur ; facile conjicimus cruorem Velociori impetu ad renes appellere. Densior renum conielitus adauget Vasorum vim contractilem , secretoria in fasciculos collecta ab ea tem potentia premuntur ; exin majorem irruenti cruori objiciunt resistentiam.
182쪽
sgCTIO SECUNDA . Si igitur sanguis citatiori mota feratur ad renes, graViores hujusce fluenti moleculae
ad collatum motum magi S pronae, Primarassequentur secretionum oscula, juxta notissimas motus leges. Moleculas aqueo- terreas caeteris ementialibus massae sanguineae longe ponderosiores esse, quis ibit inficias 3 Has ergo excipient incerniculi ostiola , dum reliqua cruoris massa ulterius progredietur, Venas ingressura ; quod apprime congruit densiori renum fabricae & si- tui, necnon naturae lotis, quod maximam phlegmatis & terrae copiam suppeditat ;licet encheires1 chymica plures aliae educantur substantiae , quae a praedictis materiebus aegre separari patiuntur : sincerae enim desiderantur secretiones, & nullus occurrit
humor qui aliorum haud sit particeps s quod
cuivis quem non fugit exacta humorum miscella in propatulo est. Urinae copia erit ut serum latitans in massa sanguinea, respectu aliarum secretionum; parcior enim erit urinae proventus si uberior excitetur
sudor, vel insensibilis perspiratio. Quo majus erit 'seri dispendium , eo crassior evadet urina , adeo ut ejus tenuitas & aquae copia in eadem ratione censeri debeant. Quid lotio accidat diuturnam in vesica moram trahenti, ex prae habitis obvium est. Hinc patet ratio cur saliva , succus pancreaticus , bilis, semen, &c. renum incerniculae minime subeant ; & urina alia colatoria haud inquinet. Renes igitur in statu sano erunt genuina utinae emunctoria; ubi vero turbatur sanguinis aiotus & invertitur so
183쪽
168 ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAElidorum tonus, alios humores vel ipsummet sanguinem excipere renes quotidiana ostendit praxis. Glandula sali es , lacrymaeis & pancreas simili juxta accuratiores Anatomicos gaudent fabrica ue sunt totidem fulcimenta regendis vasis, sanguiferis praesertim dicata ; his prospicientes arteriae haud ex ipsamet aOrta sobolescunt, sed ex variis ejusdem ramis :hinc consectarium est inita retardari sanguinis motum pro ratione cordis & aortae distantiar ; quod extra omnem dubii aleam positum esse videtur. Tubuli secernentes ex extremis arteriarum finibus orti, variis inos culationibus, abeunt in ampliores ductus, qui sensim coeundo in majores evadunt; donec ex illo concursiu unus aut plures amergant canales conspicui, qui pro naturae instituto suum laticem in hanc vel illam partem evomunt. Osculorum secretoriorum diameter est ut moles particularum secernendarum ; hinc conspicuum fit materiebus cras sioribus aditum praepediri. Admissi succilentius sua vasa peragrant pro imminuto cruoris motu & organorum flexilitate ; imo& stagnant, donec potentia ambiente ulterius adigantur. Hinc saliva uberiori effi1nditur proventu motione maxillae inferioris,& contractione variorum musculorum. Ventriculus eduliis turgidus succi pancreatici promovet fluxum. Prodeunt lacrymae, ubi motu spasmodico assiciuntur viciniores partes. Haud tamen omni orbantur elatere
haec 'rg a ; quin potius vel levi stimulo constrictione quadam spasmodica corripian
184쪽
SEC Tio SECUNDA.tur. Si fumo, aliove vapore Vellicetur conjunctiva , brevi manant lacrymae : animi pathemata eumdem effectum exerere haud
fugit sane mulierculas .SAspectus ciborum palato arridentium glandulas salivalcs in consensum trahit. Quid mirum 8 si nervis
instruantur jam memorata organa, quae a
multiplici spirituum statu diversimode assici
solent. Serum quod proxime constituit salivam , succum pancreaticum & lacrymas, haud discrepat a genuino urinae Veli1culo ;sunt enim molecula: aqueae ejusdem indolis & naturae quae aliis materiebus sociatae varias induunt formas. Nec occurrunt in humorum massa particulae simplices, merescilicet aquosis , salinae , Oleosae, &c- quin potius diversis substantiis conflatae ratione motus & caloris variis succis natales prae
Hinc inconcussum manet bilem a sanguine venoso ortam leviorem esse ; cum vena portae haud exquisitiori caeteris cong neribus vasis elatere donetur. Sanguis ex mento redux certam adipis copiam penes se continet; alium enim usum adscribere huic membranae , pinguedine refertae,
Vetat ejus fabrica . Cruor secretioni bilis dicatus , lente peragrat totam hepatis substantiam ; hinc moleculae leviores sui juris factae ab alienis compedibus solvuntur: Primaeque incerniculi oscula petunt & subeunt;
dum aliae materies graviores , licet mino ris molis , ulterilis per venas hepaticas Progrediuntur. Quandoquidem nulla occurrat
molecula in massa sanguinea quae Variorum
185쪽
1 o ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAE principiorum haud sit particeps ; consectarium est bilem certam phlegmatis, salis &terrae copiam continere 3 quae substantiae sulphurum praedominio cohibentur. Num haec congruunt bilis proprietatibus & analysi chymicae, hepatis fabricae, & bilis indoli 3 Nonne apud sanioris notae Physicos
in confessio est, cruorem innumeris mole-culis diversi ponderis conflari, quae brevi
dissociarentur, ni debito motu earum eXacta servaretur miscella.
Quid Si varia sit velocitas cruoris in singulis
velocitas partibus, diversus debet esse motus essen- sexiguini tialium partium ; cum quaevis molecula certo excipiendo motui magis apta censeri debeat. Materies igitur secernendae ratione molis & gravitatis determinata velocitate moveri debent, ut organum subeant ; nec posthabenda osculorum secretoriorum diameter , quae impedit quominiis vehementior sanguinis motus secretionum turbam post se trahat : neminem enim fugit intensiorem in febre esse cruoris motus gradum ; sed obvium est tonum & elaterem solidorum eadem ratione invalescere. Sanguis praeterea citatiori impetu raptus incalescit ; exin essentiales moleculae rarescunt, expanduntur, explicantur , leviores fiunt ;hinc ad motum minus pronae. Neminem tamen fugit ab inordinato cruoris motu , ut plurimum vitiari secretiones. Lactis Ex eodem fonte peti debet lactis perco- secretio. latio : nullus sane ibit inficias genuinam
hujusce fluenti materiam a chylo suppeditari , qui gestationis tempore ad uterum
186쪽
SECTIO SECUNDA, ITIdevectus, foetus nutricationi inservit ; post partum Vero ad mammas appellens infanti alimoniam praebet. Sanguis ergo eodem motionis gradu percurrit uteri & mammarum vasa ; quod, juxta praehabita, e cordis &aortae distantia abunde patet. Chylus, majori seri quam par est copia refertus ad lactis genesim , trans mammas secernitur , quapropter absumi debet superfluum illud vehiculum , ut lac debitam consistentiam adipiscatur : haec obeunt munia vasa lymphatica , alteriusve sortis, huc & illuc hiantia, quae excipiunt materiam seroso lymphaticam ue dum tenuius serum perspiratiOnis sanctorianae beneficio in auras abit. Lactis ergo fluiditas erit inversa ratione mΟ-rae quam trahit in mammis ; quod experientia quotidiana comprobatum manet. Lactis secretio lentissima est ; & non ubii per pluries repetitos circuitus absolvi solet ; cum chylus ultra sex horas in sanguine latitet, priusquam ejus naturam induat.
Inedia lactis separationi ossicit; sensim enim tubuli lactiferi, a denegato chyli appulsit,
pristinam angustiam recuperabunt. Compressio mammarum eumdem essectum exerere Valet ; coarctati tubuli obicem praebent
appellenti chylo ; & aegre dilatari patiuntur. A turbato cruoris motu adulterari lactis secretionem, vel depravari indolem neminem latet. Seminis materia , innumeris animalculis referta, constare videtur ramentis pinguibus & sulphureis, excipiendis pro levitate , solidorum ictibus parum aptis. Si cu-
187쪽
I 1 ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAEriosis oculis totum lustretur organum secretorium, nullae occurrent, Vel debiliss1mae, everberantes potentiae. Pulpos a quidem testium substantia donatur solidiori involucro , motuS CXperte, coercendis duntaxat particulis volatilioribus dicato. Arteria spermatica licet exilissima, plures ramulos vicinioribus partibus praebet ue Variis curvaturis inflectitur, priusquam in multiplices divaricata propagines testem subeat. Venae
vero quae refluum sanguinem excipiunt, ubi e teste emergunt, mole majores & numerosiores observantur, Varioque concursu notisssimum esArmant plexum qui, receptaculi instar, morantem coercet cruorem. Testes & praecipua vasorum pars nullis potentiis prementibus subjiciuntur; si excipias musculum cremasterem qui rati ne situs, & fibrarum directionis, hisce everberandis partibus impar omnino evadit ;sed potius subligaculi vices gerit e nec ad
substantiam illam utrumque testem ambientem , darios nomine notam, confugere licet; cum juxta recentioris Anatomes inventa tota cellulosa sit. Ex quibus jure inferendum sanguinem lente percurrere testium vasa; vasorum actionem esse ut sanguinis motus & debiliorem esse solidorum elaterem quam ut valeat seminis materiae. debitum motum impertire, quod apprime congruit seminis indoli, moleculis levioribus constantis. Parum conferunt sie- Cretoriorum oscula; ratione enim eorum diametros latices tenuiores exciperent; vel Q- minis materies alia colatoria inquinaret. Su-
188쪽
SECTIO SECUNDE' 1 3perest demum electricitas molecularum aD finium , quae Praecipuam opem fert. Huic opinioni plurimum favet testium fabrica, vas a seminalia in glomeramen testium dorso astixum congesta, quae materiam seminis coercent & retinent, ut majorem vim magneticam exerceat in congeneres mo- leculas. Materia seminis cruoris motionis
est particeps; hinc minime mirum si vis magnetica hunc solidorum effectum superet ; quod ex principiis mechanico physicis luce clarius patet. Haud aliam causam admittit laticis nervssi secretio in cerebro, de qua infra satis superque disseremus.
Alteras humorum separationes trans parteS Generalis alio usui dicatas e secretionum albo ex- aliarum
pungendas esse jam innuimus. Neminem hii Vto ferme fugit corporis viventis partes soli' pectus. das, cujusvis sint sortis , innumeris por; 'lis & meatibus pervias esse ue adeo ut exbtum largiantur quibusvis humorum materiebus dissociationem molientibus. Vel levi pressione in qualibet parte molli facta
educuntur hae materies, & guttarum sat conspicuarum forma exprimuntur : haec foraminuta quasi totidem spiracula censeri debent, quae devios succos avolare sinunt. Sui juris factae tenuiores humorum mole-culae quasvis obvias partes praetermeant, ut cutis superficiei haereant , vel in auras
abeant. Ex eodem fonte eruuntur Varii
succi quibus madent tunica pituitaria , non secus ac facies interior stomachi & intestinorum , qui sub forma crassiori se produnt. Mucus narium, ratione morae, noue
189쪽
1 ELsMENTORUM PHYsIOLOVIAE tam visciditatem & crassitiem contrahit; si aliqua causa proritetur organum , uberior movetur proventus, & fit limpidis. simae aqua: stillicidium. Haud aliter se res habet in muco gastrico & intestinati, qui seri dispendio vel avolatione , suam fluiditatem amittit : parciori tanten copia Occurrit quam ut Valeat suum symbolum conferre ad eduliorum elaborationem ;quin potius digestioni 'ossiciat, si certo pro ventu in statu morboso irruat. Insensibi lis perspiratio aeris siriditate halituum fodinia se prodit: si uberius . illud emiavium, moleculae aqueae sibi occurrentes cutis superficiei haerent , & in guttas conspicuas facessunt. Nec aliam habent genesim variae sordes quae huc dc illuc occurrunt, in meatu nempe auditorio, sub praeputio , &c. quorum discrimen peti debet a laxiori vel
densiori partium contextu, ab earum elutere, a certo caloris gradu, necnon fanguinis velocitate ; liquet enim quod a multiplici harum causarum concursu Varii eme gant effectus.
IN T E R varios humores quibus scatet massa fanguinea, decantatissima b ha,
neotericorum encomio late celebrata, progenuino succo nutritio habita, Veteres latuit ; adeo ut primus Thomas Bartholinus Vasa lym- Dantis, nemine fere discrepante , vasa 6m-
190쪽
SECTIO SECUNDA. a tomici haud infimi ordinis , qui eadem
aetate floruerunt, inventionis gloriam 11bi vindicarunt : an jure 3 Viderint quorum c rae committitur Historia Medica. Illud tamen silentio premere inconsultum duximus curiosam vasorum lymphaticorum investigationem , post tot illustres Anatomicos, ad umbilicum perduxisse videri Antonium Ec , egregium Anatomicum Lugduno-BataVum, qui accuratissimus est in describendis vasis lymphaticis, illosque flexuosos tramites sedula observavit industria; uti ex tractatu peculiari quem de lymphaticis emisit, cuivis compertum esse potest : caeteri Anatomici oscitantilis rem Peregere. 0mpha a sanguine secreta , dc peculiaribus vasis contenta , est succus quidam tenuis & limpidus, atque aqueo gelatinosus; qui e partibus ,. seu ex ambitu corporis ad majora vasa , vel cisternam chyli, illiussique ductum cursum suum dirigit. Si lympha analysi chymicae subjiciatur uberio rem aquae copiam suppeditat, necnon materiam gelatinosam, subpinguem , & minorem salis copiam : particulae aqueae huic latici tenuitatem & fluiditatem conciliant, qua sanguis diluitur : gelatinosis moleculae ad nutritionem aptae videntur ; salinae Vero utrarumque miscellam juvant. Has Mnc humorem coercentia , halica audiunt uesunt tubuli exigui , pellucidi, & inconspicui, ni lympha turgeant : hos duplici tunica gaudere ex eorum fabrica conjicere licet ue, exterior extensa & perpolita totum canalem cingit ue ex interiori longe amplio- Lymphae