Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

1 6 ELEMENTORUM PHYSIOLOGI Eri numeros1ssimae emergunt valyulae semulunares , geminatae, parum ab invicem recedentes ; quarum situ & fabrica praecavetur lymphae regressus : adeo ut haec vasa ubi prae turgescentia in conspectum veniunt,

variis quasi internodiis distin a a se praebeant.

VUι 0mphatica crebris valvulis stipata es1ngulis corporis partibus sobolescunt , non secus ac venae reduci cruori excipiendo dicatae , quas concomitantur, circa earum ambitum hederaceo flexu ludentia. Plurima subeunt iter faciendo glandulas, ut inquiunt, Conglobatas, e quibus enasci videntur dum ulterius pergunt. Variis inosculationibus inter se communicant haec Vasa ; atque iterum dividuntur , ut denuo coeant; adeo ut majora vasa , imo & viscera mirifico sane amplexu ambiant ; quod luculenter apparet in vena portae, in hepate , liene,&c..e quibus partibus tanta copia erumpunt , ut in fasciculos collecta in conspectum veniant. De ortu foram sempliaticorum ambigunt neoterici ; quam plurimi ex extremis finibus arteriarum emergere haec vasa non secus ac Venas obnixe contendunt ; hisce adducti rationibus quod injectus flatus vel liquor in arteriam per venas & vasa lymphatica regrediatur ; quod plures fausto successu in arteriis hepatis, lienis & renum experti sunt. Ex hoc experimento haud jure inferre licet vasa lymphatica originem ducere ex ultimis arteriarum finibus; eo quod haud dum constet extremas arteriarum Pro

Pagines

192쪽

s ACTIO SECUNDA. 1 7 pagines in venas facessere, & sanguinem uno tractii has postremas subire r plures enim Physico-Anatomici haud infimi subasellii in dubium revocant capillarium inosculationes 3 quandoquidem omnibus compertum manet , cruorem in liene , & pene extra propria vasa emitti, & intra receptacula horumce organorum effundi. Si haud aliter se res habeat in aliis partibus ; &sanguis ex arteriis effluens in spatia intermedia protendatur , antequam venas sub- ingrediatur ; conspicuum fit fluitantia &hiantia venarum, vasorumque lymphaticorum oscula haurire devios succos, qui ratione indolis & motus alterutrum horum vasorum sola diametro discrepantium suta

Hinc coniicere quid vetat Vasa b halica

ex fibrarum intercapedinibus, vel ex ipsismet fibris oriri ; ut succum a nutritione residuum seu lympham excipiant, & in sinum massae sanguineae iterum refundant. Illud enim ratum & sufflaminatum manet jugi effluxit liquoris nutritii egere partes ad hoc ut nutriantur 3 nec ille liquor aliud est quam congeries particularum certae figurae & magnitudinis, quae apponi debent

Poris partium nutriendarum : materiam insensibilis perspirationis. singulas obvias Partes peragrantem, genuinum esse succi nimiritii vehiculum conjicere licet ; alias mo- leculae lymphaticae per tot ambages , & anfractuosos gyros ad ipsas partes nutriendas nusquam accedere valerent , ni peculiaribus

vasis ad singula fibrarum puncta deveherem Lympia

culum.

193쪽

3j8 ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE tur ; quod autopsiae anatomicae adversatur.

Ubi vero particulae illae astixae fuere poris

partium nutriendarum , moleculae aqueae

nullis repagulis coercendae, ac sui jurissa ctae laxiorem fibrarum conteXtum trajiciunt; donec per cutis & pulmonum spiracula in auras abeant. Particulae oleosae deviae sibi

Occurrentes inita quaedam receptacula adipis nomine coacervamur: corpuscula aqueo- gelatinosia quae etiam Varia adunatione crausiora evadunt, natali paritum fabrica sumaminantur , & vasculis lymphaticis absor-hentur. Haud tamen quasi inutile excrementum rejicitur lympha ; cum Vegetis adhuc particulis impraegnata , quae stant succi nutritii reliquiae, aliis usibus inservire queat, sanguinem scilicet crassiorem , spissioremque chylum diluendo & attenuando; quod

manifestb probat concursus horum Vasiorum circa cisternam chyli , nec non circa iubclavias , iugulares, axillares, caeterasque majores Venas , ubi pleno gurgite effunditur lympha. Glandula Notare expedit l- - , inter trajicien-rum lym- dum glandulaS, Peculiari horum organophati a- rum vi everberari & conquassari ; ut hinc xkm-GiQ- fluidior evadat. Glandularum actio in appellentem succum luce clarius patet ex fa-hrica horum organorum , quae denssissimo contextu gaudent, & peculiaribus fibris mintricibus instruuntur ; hinc haud mirum si pro totidem corculis habeantur hae glandulae, quae ratione Vis elasticae qua pollent, hanc lymphae elaborationem promoVent ,

allis lympha viscidior , glutinosior & len

194쪽

s Ee T1O SECUNDA. 1 9tior impar esset diluendis chylo & sanguini : hinc patet ratio cur plurima Vasia lymphatica , duo, tria , imo & quatuor , glandulas subingrediantur , priusquam ais chvli receptaculum appellant. Illud coronidis loco addere juvat, quod copiosissima vasa lymphatica e partibus proximioribuS ortum mutuantia , nullis obviis glandulis, sese exonerent intra memorata chili & sanguinis receptacula ; ac lympha insalutatis hisce organis motricibus solita munia obire valeat.

NUTRITIO.

CONOMIAE animalis leges in adce- in quatis solidorum & fluidorum viribus versari, neminem ferme Physicum fugit tiandi i enim viget sanitas, quanditi cruoris

impetus & vasorum nisus in eadem congruunt ratione. Continuo & indesinenti motu agitatae utriusque sortis partes sensim fatiscerent , ni novi liquoris appulsit in integrum. restituerentur. Suis obeundis muniis imparia essent vasa solito cruoris proventu defraudata ; ac fibrae hoc rore orbatae morbosam mollitiem organis conciliarent 3 cur minime mirum si hinc emergat ratione solidorum & fluidorum duplex nutritionis effectus. Iisdem moleculis quibus constat, nutritur corpus, & conservatur shinc haud male conjicitur nutririonem esse

Continuatam, ut inquiunt, generationem. Congeneres moleculae cruori cum chylo alla

se variis elaborationibus hujusce fluenti

Nutritio nis neces, sitas

195쪽

18o ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAE naturam induunt 3 affines vero solidis , certa mole replendis vacuis porulis congruae , debiles fibras instaurant & resarciunt.

Cruor, caeterique humores jugi motione agitati , particulas mobiliores elabi sinunt. Tenuiores moleculae certum tenuitatis gradum nactae, perVia solida uberiori agmine trajiciunt, & perspirationis sanctorianae beneficio in auras abeunt ; aliae crassiorum compedibus solutae varia subeunt organa ;adeo ut sanguinis moles sensim minuatur ;deplentur vasa & in sese concidunt, marcescunt Viscera ς corrugantur membranae ;laxioresque fibrae carneae debiliores fiunt. Sanguis interdum vehiculo orbatus viscidior & spissior evadit, retardatur ejus gressitis , lentescit ue suisque exercendis muniis omnino impar censeri debet ; ni chyli appulsu sensim reficiatur, & restituatur in integrum. Moleculae chylaceae, sphericae & albicantes, cruori affusiae, repetitis circuitibus di multiplici elaboratione aliam adipiscuntur formam ; sibi occurrentes coeunt; vasorum vi systallica premuntur atque in globulos densiores , sed paululum crassiores abeunt ; si dioptricae autopsiae sit fides: sic

reficitur & restauratur cruor , explicantur vasa, turgent Viscera , di iugantur aikωtiones ab imminuta sanguinis mole oriundae s cur haematosim veram esse nutritionem sat elucescit.

Nusquam fieri posse conversionem chyli in sanguinem , ni solidorum vi contractili agerentur humores, Perspicuum manet ἱ tot

196쪽

SECTIO SECUNDA . IRI enim modis flectuntur & torquentur motrices animalium fibrae, totque succussibus ad obeunda munia agitantur ; ut attritae essentiales molecular a primis staminibus facile di cientur, & avolent cum materia insensibilis perspirationis ; quae jugi &indesinenti fluxu, quas vis obvias partes peragrando , proprio impetu jam male cohaerentes solidorum moleculas everrit, & secum devehit. Hinc fatiscerent fibrarum elateria, & funditus rueret humana compages ; ni novae materiae qppulsu & adhaesione instaurarentur & resarcirentur ei etae &exhaustae partes. Ubi vegetae illae moleculae

extensiles tubos subeunt, fit corporis incre- Corporis mentum ; si vero assumptarum duntaxat incremen-molecularum fiat reparatio, nutritio audit ;

haec in adultis ; istud vero in foetu & infantibus : ideo sensim proficit corpus &augescit, donec susticiens incrementum &debitam extensionem assequantur fibrae; quo tempore vasa haud amplius ductilia & sequacia propria vi coercentur , nec ultra dia duci patiantur absumptique duntaxat fit restitutio : vasa tamen, & ipsaemet fibrae musculosis, & membranaceae, peculiari quodam tempore flexiles, luxuriantibus liquidis ulterius ampliantur in obaesis : Illud tamen nemini haud notum corpulentiam pendere praecipue ab uberiori humorum Pro- Ventu , & pinguedinis ubique circumfusae ggerie. In aetate provectiori fibrae sicci res & rigidiores angustantur & abbrevian- mr 3 ac partes densiori contextu gaudent ;ut oblitterati. ferme poruli minorem

197쪽

tura. Examen variarum materietum.181 ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAE succi nutritii proventum excipiant ; inde fit corporis decrementum. Requiritur ad nutritionem . ut Peculiares moleculae certae magnitudinis & figurae , partibus nutriendis quadam assinitate consimiles, vacuis interstitiis, rimisque fibrarum incuneentur ue adeo ut exhaustae reficiantur & restituantur fibrae ; pristinamque soliditatem , solitam firmitatem & debitum elaterem nanciscantur. Sanguinem penes se habere materiam nutritionis nemo it inficias : haud omnes substantiae quibus scatet massa sanguinea hoc fungi ossicio valent ; sed occurrunt certae duntaxat mole-Culae, quae in partium nutriendarum sub- stantiam facessere queant. Chylum parum congruum esse huic assequendae assimilationi ob defectum elabor tionis evidens est ; nec magis hisce adim- lplendis muniis apti nati sunt globuli coccinei totam massam inficientes , quae ob crassitiem firmiorum vasorum lateribus coe centur et praeterquam quod sphaerulae chylosae & sanguineae, per latiores superficies ibris admoveri nesciae, haud debitam firmitatem solidis conciliarent : haec reparatio minime convenire videtur particulis aqueis, quae in corpus solidum, ratione figurae &levitatis , minime concrescere possunt; licet in glaciem rigidam intensissimo frigore conVertantur. Nec congruunt cujusvis sortis spicula salina, quae ob innatam rigiditatem constituerent partes flexilitatis expertes. Longe abscopo aberrant qui materiam

spirituum animalium pro genuino succo nu

198쪽

SEcTIO SECUNDA. I 83 tritio admittunt ; hunc usum denegat pa

va illius fluidi copia, quod alias ob summam volatilitatem & stupendam tenuitatem replendis adhaesione partium porulis impar omnino censeri debet. Sola lympha hunc usum praestare Valet, Lympha cujus molectatae ramosiae , gelatinosae & viocidae partibus adglutinantur, & earum naturam induere valent : lympha praeterea tritium. variis pollet materiebus quae ratione molis, figurae & indolis multum inter se discrepant ; atque tot ferme sunt in hoc latice moleculae diversae naturae , quot ParteS nutriendae , quarum fabrica peculiarem contextum indicat. Vacuis fibrarum intercapedinibus haerentes moleculae lymphaticae, Potentiarum ambientium vi systallica , ulterius admoventur , & calore loci indurantur , ' iisdemque caussis nutriendae parti adglutinantur , & sensam ejus indolem contrahunt. Hinc obvium fit pistium solidarum principia a liquidis unde orta sunt tantum discrepare quiete, cohaesione de figura : simplici enim coctura restatui postiliat partes nostrae solidae in liquidum gelatinosum , dia-phanum , insipidum , lymphae demum semulum ; uti experimentis pridem innotuit. Porro in primis embrionis rudimentis talis

humor gelatinosus, diaphanus & insipidus

obseruatur.

Nec sunt peculiaria vasa, uti nonnulli

autumant, quae ad singulas partes nullis exceptis hanc lympham devebant , cum nus enda,' p quam auto' ita anatomica pateant. Sed ra- pellit, tum & sufflaminatum manet humores Va-

199쪽

Corollarium.

18 ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAEriis circuitibus, & solidorurn renitentium nisu , ita alteri & comminui , ut sui partes mobiliores & volatiliores trans, innumeris porulis pervias , solidas viventium partes in auras elabi sinant: vehiculo aqueo raptae molecula θmphaticae, singulas partes

trajicientes , in earum vacuas rimas adiguntur ; has cavitates coecas opplent ; quae si extens1les sint in omnes dimensiones explicantur, ampliantur & crescunt ; donec ultimum proceritatis gradum assequantur ;alias vero solitam crassitiem recuperant. Illius ectuvii moleculae otiosae halituum forma devire s1bi Occurrentes coeunt in crassiores moleculas , corpore celluloso adipis nomine excipiendas : reliquae moleculae praetenuitate coerceri nesciae per cutis spiracula in auras abeunt. Molecularum nutritiarum haerentiae plurimum favet amnitas corporum , in rerum natura jam innumeris experimentis demonstrata : alias perspirationis vehiculo everrerentur ; vel levi motu a contactu solverentur praedictae parti

culae.

Ex quibus colligere licet sub θmpha latere moleculas Varii generisi; quapropter haec e dissimilibus partibus constans cuique parti nutrimentum congruum praebet. Concrescibiles lymphae moleculae fibris viscerum, musculorum , vasorum , tendinum , ligamentorum , dcc. admotae, haud subito naturam parti S nutriendae nanciscuntur ue sed

sensim calore, quiete & pressione ejus formam induunt.

200쪽

SECTIO SECUNDA. 181 URINA.ΕS T serum inastae sanguineae superfluum variis substantiis, terreis nempe, salinis,

sulphureis, alteriusve sortis refertum, trans corticem renum secretum ; quod per ureteres ad ves1cam amandatur , inibi colligendum; donec causis infra enarrandi S per urethram foras abigatur. Innumeris experimentis compertum manet varias illas substantias urinam ingredi ; sed haud nota est earum proportio , quae summe Variat in diversis subjectis ; non solum ratione aetatiS, temperamenti & vitae generis ; sed etiam anni tempestatis & regionis. Si urinae unciae sex , in statii fano & medio, pyrotechniae subjiciantur , phlegmatis uncias quinque &drachmas sex circiter praebent; reliquo ferme ponderis remanente sub forma crassioris sedimenti in fundo cucurbitae : haec materia viscida & mucosa, si ulterilis igne tractetur, in varias abit substantiaS, nimirum fab fixum & volatile, oleum em- pyreumaticum & terram : haec sunt ramenta quae sensim matulae lateribus sub forma tartari haerent. Lotii sapor & odor ducuntura varia miscella molecularum salinarum &sulphurearum quibus impraegnatur. Quo uberior est aquae proventus eo limpidior & dilutior observatur : si vero deficiat vehiculum , intensius flavam & faturatam se praebet, imo subobscure rubescit. Spastica consutrictione affectum urinae emunctorium Particulis duntaxat aqueis dc tenuioribus egres

Quibus substantiis

SEARCH

MENU NAVIGATION