장음표시 사용
231쪽
1is ELEMENTORUM PHYs Io Loo in circa fundum : fibris membranaceis sum me extensilibus , necnon Vasis sanguineis quae diverso reptatu in ejus substantiam dis perguntur. Peculiaribus ligamentis rotundis uteri la teribus. annectuntur , quae apud nonnullos testes muliebres audiunt 3 circa laatera uteri sita, duobus circiter ab illo trans
versis digitis distant. Illi globuli paululum
complanati peculiari membrana obvolvuntur , praeter aliud involucrum externum , quod praebet ligamentum latum. Plures continent vesicas , succo album ini oVorum persimile turgidas , ovaria : decem aut duodecim vesicae numerantur in utroque ovario , quae pro totidem OVulis jure haben
Ex uteri fundo, juxta latera, exsurgunt ductus quidam , quos nuncupant tubas DLlopianas , qui tubarum instar ex angusto principio sensim ampliantur dc desinunt in fimbrias in abdomine fluitantes. Ad sex aut septem transversos digitos protenduntur tubae fallopianae, quae paululum circa medium ampliantur, adeo ut ventre quo dam donentur : in semicirculum superiora versus inflectuntur : ovariis ligamentorum latorum ope annectuntur, si excipias extremum fimbriatum suo jure fluctuans. Ex supra habitis facile colligitur uterum tribus foraminibus pervium esse; primum inferius , quod cervicis osculum audit , hiat in cavum vaginae : bina superiora , in
angulis cavitatis sita , tubarum principi censeri debent.
232쪽
SEc Tio SECUNDA. 2IT Arteriae quae enumeratis partibus prospiciunt e duplici fonte oriuntur ; ex hypogastricis nempe, & aorta, quae non secus ac in viris binas arterias exiguas emittit, quae primo ad ovaria , dein ad uterum tendunt : variis anastomossibus inter se communicant praedicta Vasa , quibus respondent Venae , mole & numero longe ampliores, quae desinunx' in V am cavam , V nam renalem & iliacas internas. Nervi ex
intercostali & osse facro prodeunt.
CATAM AENI A. AB ineunte adolescentia ad limen us
que senectutis fluxum sanguineum , periodicum , singulis ut plurimum mensibus recurrentem e genitalibus patiuntur foeminae; qui variis causis , lem eramento Vel victus generi referendis . ocilis vel tardius invadit, citius cohibetur, Vel ultra naturae limites protelatur. Hic cruor e vasis fanguineis uterum & vaginam irrigantibus erumpens haud rivulose manat ; sed per tres, quatuor aut quinque dies continuos stillat. Plerumque tamen triduo absolvi tyrhaec meos a purgatio, quae Vulgo assurgit ad uncias quindecim vel viginti : qua instante conqueruntur foeminae de virium pros tratione, de aestu uteri partiumque Vicinarum, de lumborum dolore , cephalalgia,
cibi fastidio , nausea, &c. Illius periodicipxofluvii causam nonnulli Lunae adscribebant, cujus phassibus illud apprime respondere credebant ue sed contrarium arguit quo
233쪽
218 ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE tidiana experientia. Jain exoleVit fermentorum opinio, e quibus hujus periodi causam deducebant. Recentiores illius profluvii recursum periodicum plethorae & uteri fabricae tribuunt, quibus variis suffulti rationibus & experimentis lubenter assentimur. Secretiones in foeminis ingestae materiae minime respondere docet Statice ;crescit sanguinis copia , turgent vasa & fit plethora.
EAod hi Neminem Physicum fugit solidorum
si qukih contractiles nisus liquidorum mole actua ri; & sanguinem multiplici motu vasa se-rire ; adeo ut humorum massa pro genuino tubulorum oscillantium stimulo jure
habeatur : absit tamen ut copia obruantur,& ultri tonum distendantur. Coercentium vi everberati & subacti humores; repetitisque contractionibus attrita solidorum stamina , fui partes mobiliores elabi sinunt; quapropter secretionum , halituumque dispendio exhaurirentur , ni alterius materiae appulsu in integrum restituerentur; & laudatus fatisceret consensus, ni additio esset ut evacuatio : ubi vero alterutra aliam superat, dubius Sc morbositis emergit status:
si enim haud tantum liquidi detrahatur, quantum additur ; debent fieri stases, congestiones, Vasorum plenitudines, plethora;
atque fluida & solida in dispari versantur
ratione. Intra circuitus ambitum adaucta copia coacervatus sanguis, suos canales ultra
modum distendit; hinc fibrarum distractiones , dolores, aestus partium , lassitudines, caeteraque symptomata , quae pro redua'
234쪽
SEc Tio SECUNDA.dantia majorem Vel minorem exercent saevitiem , donec humorum impetu , aut solidortum vegetiori nisi disrumpat obices sanguis, suaque transiliat claustra. Hic est fomes variorum affectuum , utrumque sexum infestantium ; haec est purgationis foeminarum periodicae causa, a Galeno celebrata, priorisque notae recentioribus illustrata. Foeminarum temperieS , habitus, virium imbecillitas , vita otiosa , haud dubia imminutae perspirationis sanctoriante praebent indicia; iisdem legibus coerceri caeteras excretiones haud forte falso conjicitur; hinc evacuationes ingestis hau respondentes , humorum congestiones S praedominia indicant : haec docent ratio &Statice. Viragines, saltatrices , certis exercitiis & laboribus assuetae nullum aut Parcius pati debent mensium profluvium, quod experientiae consonum : idem esto judicium de utero gerentibus & lactantibus. Ubi mole accrevit sanguis ad singula impingit; tonus fibrarum , vicinarum pressio , tubulorum angustia liquidi velocitatem augent ; nulla occurrit pars ictu sanguinis immunis: haud tamen aequalis im-Pulsus, nec resistentia ; vasorum enim directiones , situs , fabrica irruentis liquidi
Vim ratione composita augent , Vel minuunt ; hinc cur sanguis erumpat e Vagina& uteri latebris docet Anatome. Vasa nuda , ab omni nempe pinguedine & corpore celluloso libera , exilioribus tunicis donata , stupenda copia uterum irrigantia,scrpentinis, contortis & implicatis ductibus
235쪽
emergat. Plet hora vasorum uteri sta
aro ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAE mire .ludentia , ad summam extensionem prona, minus renitentia , Variis inoscula tionibus coeuntia, valvulis destituta, ad perpendicularem respectu horizontis acce dentia , mire augere sanguinis momentum, vel rudibus patet. Ultimarum propaginum inflexiones totam irruentis liquidi percus -ssionem sustinent in angulo externo ; ex hydrostatice enim notum est tanto validio rem esse vim liquidi in canalis parietes impingentis , quanto magis incurVatur, in ratione scilicet sinus anguli incidentiae; plus aequo dilatata vascula uterina minorem appellenti cruori opponunt Obicem : hinc minime mirum si laxiorem fibrarum texturam perrumpens & trajiciens sanguis per muliebria foras dimittatur. Ex praedictis sat perspicuum fit cur cruor evasis uterinis erumpat, aliisque caeteraruin partium coerceatur; chm ultra omne dubium ratum sit majus esse sanguinis momentum , & minorem esse resistentiam in uteri &vaginae vasis sanguiferis, vegeta sanitate. Aliter se res habet ubi occalescunt vasa uterina, vel visceris constrictione occluduntur ue aut sanguine viscido , gummosi , te' naci infarciuntur & obturantur ; unde sanguis quaquaversus irruit , impetum facit, re huc fertur quo minor objicitur resistentia ue hinc vasorum narium , pulmonum ,
ventriculi & intestinorum dilacerationes &disruptiones quae sanguinem plethora aggestum & ultra fundunt. Hinc intelligitur cur a sanguinis redundantia, dc praesertim a plet hora uteri , hic
236쪽
cientes, potius quam Per Vasa caeterarum partium foras erumpat. Illud enim exicta omnem controversiain positum esse videture venis prodire menses; earum laxior textura illud arguit; non praVum , corruptum& venenatum sanguinem , uti plures existimarunt, expurgari s sed sincerum & floridum , ac natura sua haud degenerem , dummodo haud nimia stagnatione aliquam crassitiem & foetorem contrahat. Ubi igitur cruor sua copia & pondere superat
praedictos obices , foras prosilit, & quasi per
Venarum laxas tunicas transcolatur; hinc
guttatim stillat. Vis illius liquidi impellens,
Aeu ictus in vasa est ut moles & pondus, quae si augeantur, deficit proportio quae debet esse inter ictum sanguinis de vasorum renixum , qui si inferior sit, appellenti cruori facile cedit, & illum elabi sinit. Hinc obvium est cur foeminarum sanitati
prosit illud sanguinis profluvium; quod
etiam patiuntur per vasa haemorrhoidalia nonnulli viri, quorum habitus cor eoris laxior haud tantum consumit quantum fuit assumptum.; qui sanguinem superfluum ple- thora aggestum cum fanitatis emolumento per podicem haud infrequenter effundunt, caVeant ne intempestivis remediis hic fluxus cohibeatur.
Tanta est vis ingestorum & egestorum , in qua totum versatur decantatissimum naturae humanae aequilibrium , a quo sensim Iecedunt foeminae, ni falubriori mensium
nuxu a superfluis succis liberentur. Nec
237쪽
211 ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE Obstant catamaenia , quae e macilentis &gracilibus uberiori fluunt ProVentu ; cuni
in illis haud deficiat sanguis 3 quin potius
redundet : cur minime mirum si liberio rem venae sectionem ferant. Nec sola re quiritur plethora ad promovendum hunc fluxum, cum saepe siepius sistantur menstrua, dum vasa sanguine turgent ; quod sane tribuendum illius fluidi lentori & crassitiei, quibus fit ut sanguis minime subire valeat angustissima illa vascula , per quae exitum sibi parabat ; & majoribus vasis robustioribus tunicis instructis coerceatur. Si uterus male se habeat ue si sua vasa indurescant, aut quavis alia causa praepediatur hoc profluvium ; hic cruor redundans per alias vias, uti supra innui, foras erυmpit, Puta per
nares , pulmones, &c. non secus ac immodicus mensium fluxus quandoque excitatur a vasorum imbecillitate, a nimia sanguinis acredine , &c. cur quae de mensium causa dicta sunt , de mulieribus sanis & recte se habentibus intelligi debent.
Ex quibus colligere licet ad cienda catamaenia praeter indicatam Plethoram , & peculiarem uteri fabricam , requiri debitam sanguinis tenuitatem , & liberum per vasa uterina capillaria commeatum , quibus causis adauctis vel imminutis immodice fluere menses vel sisti cuivis obvium. Vulgo cre' ditur solas mulieres menstruatas ad generationem aptas esse ; sed experientia & variorum Auctorum Observationibus compertum manet quamplurimas mulieres plures
felices partus enixas fuisse citra ullum ca'
238쪽
SEc Tio SECUNDA. 213 tamaeniorum emiaxum , quod haud interrarOS QVentus recenseri debet.
UT juxta sancitas a natura leges semen tivirile in testibus elaboratum, & intra foeminae vesiculas seminales coacervatum , in sinum munia. muliebrem praevia quadam titillatione es fundatur, ad generis humani perennitatem , necessarium duxit Supremus Conditor ut Mas Veneris oestro percitus , & foemina pari orgasino affecta voluptatisque illecebris adducta, in amplexus ruant : ut scilicet hasta virilis rigida & turgida intra uteri Vaginam adigatur, atque post crebras molitationes, & quasi subsaltus epilepticos , evibretur semen virile intra uterum , libidinis aestu gestientem ue e quo aura seminalis per tubas ad ovaria pergit. Sunt qui velint mulieres tempore coitus genuinum semen emittere ; sed refragatur Anatome quae nulla exhibet hujusce commentitii seminis receptacula : verum quidem est quod ex variis uteri & vaginae lacunis depluat, urgente Venere , humor serosus qui genitalia irrigat & lubricat ; sed nil ad conceptionem confert, cum saepE saepius eveniat ut foeminae voluptatis Venereae nesciae im
Quomodo miasmata illa Viventia , qui- Vermicu-bus semen scatere iam supra innuimus, ad lorum OVaria appellent docet Anatome : tubae enim fallopianae Veneris stimulo rigescen- g e iis intes, peculiari fabrica assurgunt, & OVariis ovum.
239쪽
11 ELEMENTORUM PHYSIOLocta sese applicant ; illaque parte fimbriata qhiasi
amplectuntur. Hinc patet via ab utero ad ovaria , qua animalcula spermatica maluarum & protuberans OVulum adire valent: per hiantes OVi & membranae ambientis porulos admitti haec animalcula haud falso conjicitur ; quae inibi incarcerata calore loci & rore quodam nutritio in ovulo contento ampliantur & crescunt, donec vegetius sua mole angustissimum spatium
replens alia enecet. Exhausto demum succo alibili in ovulo contento , embrionis tunica ovi involucro admovetur & haeret, hinc emergunt membranae aut capsulae foetum amicientes, chorii & amnii nomine notae, quae summe extensiles pro embri nis incremento ampliantur. Duo animal
cula iisdem viribus pollentia vitam trahe- Gemelli. re possunt in eodem ovulo; hinc gemelliqui etiam a binis ovulis impraegnatis natales sumere valent : si uno & eodem Ovulo prodeant, communi chorio , in quod facessit ovulum , includuntur ; alias distinctis involucris gaudent. Hanc nostram sententiam mire probat oculatissiminis observatio , qua asserit se vidisse tres
foetus communi contentos chorio, amniis Vero propris seclusos. omO- Interim procerius ovulum, extra ΟVarium, prominens , sensim ex angustio-vulum conceptaculo, proprio fibrarum nisti, ex decidat : Pellitur ue quod non potest fieri quin ova in uterum. rii contextus aliquam dilatationem , ct membrana succingens dilacerationem
Uantur ue hinc nervorum distractiones, qua viciniores
240쪽
SECTIO SECUNDA. 22sviciniores partes in consensum trahunt ;hinc inappetentia, nauseae, VomitioneS, anxietates in praecordiis, aliaeqtie turbae , de quibus nonnullis elapsis post impraegnationem diebus conqueruntur mulieres. Eadem causis concitati spiritus animales in tubas fallopianas irruunt ; quae mediante corpore cavernoso , intra binas membranas latitante, tenduntur & eriguntur ue ut extremitates laciniatae simul expansae ovaria comprehendant f ideo fimbriatum orificium, antea aliorsum spectans, ita ovario admovetur , ut proboscidis instar deciduum ovulum haurire valeat, quod alias in abdominis cavum delaberetur ; quod haud semel evenisse testantur obsiervationes Anatomicae. Nec meris conjecturis , aut speculatione haec innituntur ; sed ipsamet autopsia solertissimorum Physicorum , qui extispiciis animalium , Hominum scilicet & Brutorum , recenter impraegnatorum haec ad oculum demonstrarunt.
Elatere fibrarum ovarii detrusum & expulsiam e calice ovesum, tubisque fallopianis exceptum , earum motui peristallico , quem notasse asserit Stem in viventi cuniculo , in uterum sensim devolvitur. Huc delapsum per porulos duplicis tunicae , in chorium se mnium facessurae, penetrat humor albuginosus ab utero exudanS , quo incrementum sumit embryo. Sic augetur PVum e quo prodeunt vascula quorum beneficio calicis ovarii fundo haerebat, ab expulsione ovuli disruptionem Passa , quae radicularum instar elongata fundo uteri im-