Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

bus exponitur.

Mantissa.

136 ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE haec infortunia obvium est ; sed moduni quo ab altius insculpta imaginatione tantae

emergant in metu mutationes , inter ea quae captum humanum superant recensere licet. Ne tamen illud intactum relinquamus, ultra omne dubium positum esse videtur, & experientia quotidiana comprobatum manet, quod ab animi pathemati bus gravioribus fiamme assiciantur sanguis, caeterique humores : noto inter matrem &foetum commercio, haud aegre concipitur quomodo a repente immutato sanguine materno, metus humores eamdem labem Contrahant. Haud falso conjicitur lympham pro succo nutritio habitam, innumeris & diveris sortis scatere moleculis ad nutritionem variarum partium comparatis , Contextus varius , & peculiaris partium organicarum indoles illud arguere videntur. Eadem vi pollent in foetu & in matre praedicta corpuscula , nec diversa obeunt munia ; sed adulterata majores excitant turbas

in foetu ob mollissima & obsequentissima

organa. Hinc dolores , terrores, perturbationes , caeteraque animi pathemata quae summam plerumque perniciem matri inferunt , periculosam mutationem & exitialem effectum in metu excitant. Ab eadem ferme causa repetenda eme monstra & molas rationi consentaneum videtur.

Si aliquis sub conspectu vulneris inhorrescat, vel animo deficiat, similem dolorem in eadem parte praesentire videtur , tanta est vis spirituum animalium pertur'

batorum , qui in partem proruunt cuju

252쪽

SEC Tio SECUNDA. 237 imagine mens assicitur. Haud alio forte modo se res habet in foetu, cujus tenellae

fibrae spirituum impetu & genuini pabuli

laesione affectae , innumeras subire valent mutationes , variaque infortunia. Miram imaginationis & pathematum vim in corpore humano probant variae historice ; inter quas notata digna illa est cujusdam vitiri , cui indictum fuerat supplicium; qui in

tantum terrorem incidit ut intra nycth Gmeri spatium incanuerit. Oscitat qui oscitantem vidit. Ex obsoniorum conspectu soliva prolicitur. Neminem demum fugit quantam noxam inferant animi pathemata corpori humano , optime alias se habente ; cur minime mirum si tenellum embryonis corpus ab spirituum matris ataxia, vel vitiatis succi , insolitas mutationes patiatur.

PARTUS.I A M D i o foetus in uteri latebris reconditur quamditi debilia motuum instrumenta solvendis claustris membranaceis imparia evadunt 3 ubi ultimum expansionis terminum adeptus est, dilacerato involucro , & contracto utero migrat in dias luminis auras , quod evenit circa principium decimi ab impraegnatione mensis ;vel a septimo ad undecimum; raro ulterius protelatur gestationis tempus. Circa legitimum partus terminum maxima est inter Auctores controversia; cum fallacia sint conceptionis signa, & mulieres ut pluri-

Parias

terminus.

253쪽

sissimus

circa partum octimestrem.

navin errore calculi decipiantur. In libetamen fere Omnes consentiunt statum esse pariendi tempus circa finem noni mensis lunaris, vel principium decimi. A Varia ina tris & foetus constitutione & tempore clatius promoveri vel retardari potest partus incolume infante , dummodo a naturae limitibus haud plus aequo recedat ue & foetus integra formatio absolvatur. Turpiter sane allucinantur qui, post Hippocratem , partum octimestrem pro abortu habent, septimestrem vero Vivacem praedicant ; quod nec rationi nec experientiae consentaneum videtur : co enim vegetior Radultior censeri debet foetus quo magis accedit ad Qtitum partus terminum ; hinc septimestrem octimestre debiliorem esse consectarium est. Quis inficias ibit vires infantis & membrorum firmitatem, caeteris paribus , pendere a mora q'lam traxit in utero , cum ex supra adductis sensim & in- dies . crescat : cur nullo argumento probari potest foetum Qctimestrem minus vitalem esse septimestri. Quod suadet ratio, testatur experientia 3 cum innumeri octimestres vitam ad extremam senectutem ducant ,

& septimestres juxta ipsas mei obstetrices

Pluribus morbis sint obnoxii. Non secus ac DRctus unius & ejusdem arboris, alii Ocius,

alii serius maturescunt ; ita mulieres mordo, citius, modo tardius fructum edunt ,

qui a septimo ad undecimum graviditati mensem vitalis censeri debet. Sed iam ex olevit haec hipothesis, & variae Astrologo Ium computationes quibus innititur

254쪽

SECTIO SECUNDA. 239meris commentis a sanioribus Physicis habentur. Ideo asserere licet genuinum partus terminum esse finem Noni menses flaris, a quo quo magis vel minus recedit , eo plus vel minus a statu naturali dimove

tur.

A primo ovuli descensu usque ad partum , tenui & limpido cuidam humori ,

amnio contento, Metus innatat ; de cujus usta & ortu haud dum constat ; ni sint insensibilis perspirationis , aliarumque secretionum reliquiae : illius tamen profluvio, tempore partus , lubricantur genitalia muliebria ad faciliorem foetus exitum. Circa ultimum gestationis tempus, foetus omnibbus numeris absolutus & viribus validioribus pollens , a denegato aere libero , a coacto di molesto situ, atque forte a Vellicatione intestinorum male se habere incipit ue hinc fit ut suum ergastulum collectis viribus concutiat, illud calcibus & p gnis ut plurimum dilaceret ; nusquam tamen proprio nisu foras erumpendus , ni accedat vis contractilis uteri , quam presso pede sequitur actio diaphragmatis & musiculorum abdominis i nec posthaberi dejbent foetus moles & pondus quorum ratione angustarum viarum obices superare valet, &in liberiorem aerem trudi. Ex superius dictis de fabric1 & motu odiganorum respirationi famulantium , facile Patet foetus thoracem ad dilatationem niti ;& hunc nisum eo violentiorem esse quo vegetior est foetus. Illum igitur angunt pe

Petui dc irriti conatus, ipsique molestam

Modus quo foetus prodit in

auras.

Cauta parisis

versatur

in foetus viribus.

255쪽

1 o ELEMENTORUM PHYSIOLOGr esensationem inferunt cur minime mirum si variae anxietates , quibus torquetur , illum licet aurae vitalis nescium) instigent& impellant, ut exitum quaerat. Nec inbnores forte emergunt cruciatus a situ foetus, qui incurvatus in glomeramen quasi colligitur ; cubitis inguinibus admotis ita contrahitur , ut genua oculis prosipiciant , dc tali natibus quasi haereant. Absolutus foetus hunc molestam positionem diutius haud ferre valet, & se volutare incipit ; capite proceriori nutans in praeceps volvitur ; &prona facie versus uteri osculum in cavum pelvis cum ipsomet utero delabitur: haec est foetus inversio quae partum imminentem indicat. Suum etiam symbolum conferre valent faburrae, meconii nomine, in primis viis nidulantesis quae vel copia vel stimulo tormina excitando, jam robustiorem foetum ad inconcinnos motus cogunt ; qu, bus solvuntur claustra membranacea, quae li' berum stagnanti liquido egressum largiuntur ; quo prorumpente contrahitur uteruS,& arctiori complexu foetum premit : hac compressione foetus anxietates & aerumnae exasperantur , quibus amovendis totis viribus incumbit. Quid con- Nec potest hostili motione agitari foetus: quin uterus quern lacessit in consensum trahatur ; ab iterata enim calcitratione ejus fibrae ad contractionem sollicitantur ; hinc dolores & tormina , quae imminentem Par tum Praenuntiant. Interdum mater ope divphragmatis, quod a cohibito spiritu complanatur, & musculorum abdominis, Prin

256쪽

SECT1o SECUNDA . a Ipriis & voluntariis enixibus farcinam excutere tentat: tunc foetus prono in caput corpore devolvitur , extensisque cruribus , &calcibus utero affixis Ostiunt uteri subit ;& recta per vaginam via, Om'ibus superatis obicibus exitum sibi parat, & in lucem emergit. Adeo ut mutua conspiratio ex parte matris &- eius requiratur ad hanc rem peragendam alias irriti conatus deluderent parturientis spem ; vel debilior scelus incoeptum Opus nusquam absolveret. Sunt qui existiment ossa pubis paululum Variae opi- ab invicem dimoveri ad egressum foetus ; vel cartilaginem , qua annectuntur , foetus impulsui cedentem morem gerere : quod sane quidem pro mero commento haberi debet;

cum accurata anatome contrarium arguat.

Nec minus ab scopo deiflectunt qui causam partus ad alimenti penuriam referunt, quod parciori proventu circa postremos nienses ipsi foetui suppeditari somniarunt; quod si verum foret, gemelli imo & terge mini , qui plus absumere debent alimenti

circa quintum aut sextum mensem, quam. unicus foetus etiam noninaestris, nusquam solitum partus terminum assequerentur. Sed foetus alimoniam non deficere jam satis su- Perque probatum fuit, quae etiam nato Puero ex uberibus copioso proventu elicitur e praeterea a defectu succi nutritii foetus vires deficerent ; quin potius intendantur & Vehementiores fiant, ut variis motitationibus suum exitum moliatur. Nec assentimur iis

qui ab utero fatiscente , vel ab atonia fibrarum ob enorme infantis pondus Partum de-

257쪽

di 1 ELEMENTORUM PHYSIOLOGiae rivant : sed nullo argumento probari potest

haec subitanea uteri relaxatio, quae rationi αAnatomicorum obserVationibus adversatur. Praeterea gemelli qui circa quintum mensem aeque ponderant ac nonimestris nusquam felicem partum attingerent : sed reclamateΣperientia.

Foetus nativitatem excipit exclusio placentae, chorii Scamma; quae secundinae audiunt, eo quod secundum quasi Partum mentiantur ; quae funiculi umbilicatis beneficio faccile , blanda peritae obstetricis manu , avebiuntur. Ab excluso foetu , & secundinis deturbatis, lochia expurgantur : sanguis scilicet lacticinosus per solutas vasorum uterinorum inosculationes majori copia effunditur , per quatuor scili et a partu dies ; qui postea facessit in fluxum ichorosum qui bcontractis uteri vasis exprimitur, & sensim evanescit circa scilicet decimum quartum a Partu diem ; quandoque tamen ad vicesimum vel tricesimum protelatur. Sic deplentur Vasa uterina , quae tempore gestationis insignem crassitiem utero conciliant ; & sensim uterus in pristinam molem contrahitur. Interdum angustiora vasa solitum ingressum denegant redundantibus humoribus qui in

laxiores mammarum tubulos divertuntur ;in quibus aliud paratur infanti pabulum, laqctis nomine eliciendum ; de cujus genesi d

indole nunc superest ut dicamus.

258쪽

sECTIO SECUNDA. 243LA C. NU L L A in statu naturali sit evacuatio, Respectus

quae haud sit in ratione aliarum excre- variarumtionum. A superfluo & redundante serosolatice liberatur humorum massa indiscriminatim per varia incernicula : si pleno gurgite irruat lotium, imminuitur insensibilis per-1pirationis & sudoris proventus ue Vice versa ab uberiori sudoris copia sistitur urinae profluvium. Quid mirum ὶ Si lacte turgeant

mammae Puerperarum s cum haec materia,

per uterum secerni solita , dcvia ad singulas partes una cum sanguine appellat. Lac parum discrepat a chylo, qui tamen copiosiori vehiculo 'gaudet: chylus enim sanguinis circuitum absolvens sensim sero orbatur ;hinc patet cur Viscidior trans mammarum organa lactis nomine secernatur ; cur in caseum abeat, & varias a morbosa humorum indole alterationes patiatur.

Lac fluidum est perdulce , fere inodorum, Lactis ia- pingue & paululum crassum , ad nutricationem infantis paratum ; licet quandoque Praeter naturam in puerulis pleniori habitu donatis 3 in nonnullis virgivibus ; imo & in viritis eu sarcis e mammis exprimi possit : sed rarioris est consistentiae & alterius indolis.

Lac naturam redolet ingestorum ; dc ratione temperamenti variis pollet viribus. Primum parturientium & puerperarum lac, colostrum dictum , tenue & serosum secernitur ; & sensim debitam crassitiem nanciscitur.

Lac rudiori modo spectatum Varias praebet

259쪽

αι EGIMENTORUM PHYSIOLOGIAE 1iibstantias, serum nempe quod Vehiculi viaees gerit ue pinguedinem quae in cremorem& butyrum abit; partem demum mucilagi-r nos ana vel crassiorem , quae Post concretio. nem caseum audit. Si oculis exquisitissimo Microsidopio armatis accuratiori examini sub Miatur , patent sphaerulae albicantes limpido vehiculo innatantes, & diversae molis; sunt

juxti Le Wonhoel similes sextae palli globuli

sanguinei : binae, ternae & quaternae se inviceni modo attingunt,'& fundum petunt: aliae nimiero plures & diversiae magnitudinis in superficie fluitant, butyri materiam praebent. Analysim Chymicam consulto praetermittimus ; cum diveris substantiae quae ejus ope educuntur ita igne commutentur, ut de natura mixti nil arguant. Lactis per- Respicienti ad ea quae exhibet accurata colatio. Anatome facile innotescit lactis secretionis

modus. Sororiantes mammae tempore pubertatis arguunt intimum cum utero consensum : utriusque partis Vascula eodem naturae motu explicantur, elongantur & am-

' pliantur ; atque ad demandata munia aptim ra eVadunt. VasculO-spongiosa haec organa ulterius expanduntur & turgent post ingravidationem , uberioremque cruoris copiam

admittunt ue hinc minime mirum si gestantium uteruS circa nonum mensem in stupendam assurgat molem : Nec exiliora &graciliora fiunt in tanta amplitudine uteri latera, quin potius firmiora & crassiora o serVentur 3 uti ex nuperrimis Anatomicorum adversariis ratum & sumaminatum manet.

Qxuod jam pluries autopsia Anatomica mar

260쪽

SEc Tio SECUNDA . a snet comprobatum, rationi est consentanctim Foetus alimoniam ducit per umbilicum a chyloso sanguine , per arterias hypogastricas ad

uterum delato nec conglauum exciperet

pabulum, ni sanguis per majora vasa , & pleno gurgite irrueret ad uterum ; sed molenx uteri & placentae esse in eadem ratione cum ampliatis vasis nemini haud perspicuum. Ubi vero post partum contrahitur, & sensim angustatur uterus, donec pristinam formam nancisicatur ; corrugantur Vasa , nec solitum cruoris proventum excipere valent; hinc renua cruoris massa retrogradum motum passa in caeteras ruit partes , una cum materia chylacea per uterum tempore graviditatis secerni solita. Materia chylacea turgentibus vasculis acta , circulationis lege ad mammas detrusa, subit oscula tubulorum lacti ferorum; qui ratione diametros huic excipiendae apti nati sunt. Hi tubuli a superfluo illo latice sensim ampliati dilatationem quamdam patiuntur , quae est in ratione redundantis humoris, & nisius arteriarum. Chylus demtim reseratos ductus repetitis circuitibus , antequam in sanguinem facessat , debita copia subit: plus aequo dilutus , in memoratis vasis moram trahens, genuinam lactis consistentiam adipiscitur; moleculae enim lymphaticae & serosiae, Ob tenuitatem , cum lactis materia secerni solitae , vehiculi vicem gerentes , vasis lymphaticis hauriuntur ue Vel per cutis spiracula in auras abeunt. Ex quibus colligere licet genuinam esse lastis materiam S sed de vasis quibus chylus appellit ad mammas multum contrOVer-Eamdem prosequi

tur.

Organa secretoria.

SEARCH

MENU NAVIGATION