Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Fibrarum

cium fabrica.

ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAErum fibrae carneae colore sanguineo saturatae faces uni ex utroque extremo in filamenta albicantia , solidiora, magis compacta, arctiusque invicem connexa ue quae si in funiculum colligantur, tendines dicuntur 3 si vero complanata sprie solidam membranam referant, sonevroses audiunt, quae

sola forma a tendinibus discrepant. Hinc emersit vulgatissima haec musculi divisio in caput , ventrem, & caudam :caput est pars musiculi tendinea quae parti minus mobili implantatur; cauda est aliud

extremum tendineum quod movendae inseritur; Venter vero intermedius e fibris carneis laxe cohaerentibus conflatus inter utrumque occurrit ; illud tamen notare expedit quod tendines intra fibras carneas plerumque immergantur, ne longiores fibrae disruptionis periculum incurrant. Fibrillae carneae, ob vim sese contrahendi qua pollent,

motrices audiunt ue tendineae vero mere Passive se habent, & funium instar annexioni

carnearum inservientes , contractioni ineptae censeri debent. Errant qui fibras carneas

conspicuas pro simplicibus habent ; tenuioribus enim villis conflantur ; hi longe exilioribus staminibus constant, quae demum simplicissima oculos etiam exquisitissimo microscopio armatos fugiunt. Has ultimas fibras totas vesiculares esse plurimi de re Physica bene meriti, inter quos eminentumuisius , Borellus & -νον , cogitarunt: sed pace praeclarisI1morum Virorum haec fabrica minime congruere videtur filialis simplicissinais ue etenim quis non videt plures

282쪽

SE T 1 o TERTIA. 16 partes requiri ut exsurgat haec vesicularum concatenatio; ergo pro fibra simplici mi nime haberi debet. Felicius , ni fallor, collineant quibus persuasum est illa prima stamina uno tractu oblonga esse , & intus po- rosa; vel cylindracea, mollia & innumeris porulis pervia , quae quasi totidem receptacula semper spirituum materia turgent. Hae sibi illae simplicissimae peculiari gaudent involucro , forte e nervorum hisce prospicientium exuviis prognato ; inde patet maximum esse commercium inter nervorum &fibrarum motricium cavernulas. Fibrarum interstitia trajiciunt vasa sanguinea , arteriae nempe & Venete, quae praedicta involucra ambiunt, ipsisque haerent. Ut genuinus contractionis muscularis modus, de quo multum controvertitur apud Neotericos , innotescat, ad accuratius examen revocanda est musculi fabrica. Ex variis adunatis villis motricibus simplicissimis exsurgunt fibrae carneae crassiores & conspucure , peculiari etiam involucro obductae :ex illis collectis emergunt fasciculi circellis membranaceis vincti; qui, quasi totidem musculi, musculorum paululum crassiorum compositionem ingrediuntur , & utrique sua membrana obvestiuntur, non secus ac integra musculi moles quae ex horumce musculorum minorum aggerie coalescit. Praeter igitur varia integumenta quibus fibrarum juxta positarum series in nativo situ continentur ue innumera occurrunt stamina membranacea & tendinosia, quae illas transversim intersecant , & tenuiores

lior munculi des.criptio.

283쪽

ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE fascicillos vinciunt ; quae delineanda curavit IDaniel Ber uilli in Commentariis Academiae Imperialis Petropolitana: ; haec texturam quamdam reticularem efficiunt, qua firmi tatem fibris carneis conciliant , & impediunt quominus in contractione convellaniatur , & ab invicem pluS aequo recedant. Ultimae fibrae motrices innumeris meatibus sunt perviae , in quos hiant cavitates quibus scatet medulla nervorum haec utraque spatia replet duplex spirituum materia a cerebro secreta; alia summe mobilis; altera exquissilii limis elateriis donata : prima quae cum reliqua masta homogenea constituit, uti supra innui, corpus individuum sensatio-1ais capax , dicitur materra sentiens secunda vero quae huic innatat, paululum crasusior, rigidissimis clateribus donata, materia movens audit. Pro nutu & arbitrio materiae sentientis , cui praeest anima immortalis , vel causis mechanicis superius allatis ex- Panduntur, explicantur & quasi prosiliunt haec parva elateria, cur fit ut porulorum

latera eleventur, & a sese mutuo recedant.

Ab ampliatis portalis fibras , funiculorum instar madidorum , decurtari & abbrevia

ri , atque membranas involVentes corrugari nemo non videt : hinc paululum crasse sescunt fibrae quae contractionem ineunt; licet haud majorem molem nanciscatur musculus , qui manifestam densitatem &duritiem contrahit tempore actionis, qua sanguis e tumentibus venis exprimitur. Hinc liquet qua ratione palleat musculus,

cujus Venter paululum instatur ue quod enim

284쪽

SECTIO TERΤIA. demittit longitudini additur latitudini , da nisisculus haud in majorem assurgit molem : breviore facto, tendines ad se invi cem accedere consequens est; hinc alterutra partium quibus annectuntur, mobilior nempe versus aliam imagis fixam ducitur , motu proportionato contractionis nisui quo musculus abbreviari potest quinta parte suae longitudinis; uti accuratissimis Observatio nibus advertit praecitatus Daniel Bernouilli Minime mirari subit si musculi tanta vi gaudeant, ut superare valeant resistentiam ingenatium ponderum , licet debilissima causa eleventur porulorum fibrae imotricis latera; cum hi poruli dilatati in immerisum multiplicentur, & stupenda fibrarum copia coalesucant musculis quod geometrica methodo& novo, ut inquiunt , integrantium calculo demonstravit clarissimus Johamres Ber uilli. Illud per transennam notare juVateamdem vim obtinere particulas aqueas, quae, cuneorum instar , funis madefacti proprio motu subeunt porulos, & ingentia pondera moVere olent.

Facile intelligitur quomodo a praesente

materia spirituum intra fibras carneas , haud nova accedente substantia , musicillorum motris peragatur ; sed aegre concipitur quomodo , juxta omnium fere Anatomico- Physicorum mentem, ab in xu Dirituum animalium in singulis contractionibus haec se res habeat : stupenda enim celeritate inflantur & detumescimi musculi; esto, tamen , tanta agilitate irruant spiritus animales 3 nec attendamus ad maximum eorum

Ingens vis musculo-

Negatullspirituum influxuS

285쪽

a o ELEMENTORUM PHYsIoLocii AEdispendium, quo tandem exhaurirentur ; sed vellem quaerere ab illius triti systematis Fau toribus quorsum abeant praedicti spiritus stin gulis peractis contractionibus 8 an in fibras tendineas recedant 3 uti somniavit millisms; vel per alias vias exitum sibi parent : sed hic facilis egressius e porulis fibrarum carnearum , quocumque modo fiat , ossicitharum intercapedinum inflationi ; etenim , si , uti inquit laudatus Johannes Bernouilli,

per apertos musculi poros foras erumpat,& in aerem externum avolet haec materia,

cujusvis sit indolis, huc allata vel inibi hospitans , nullam vel levissimam vim inferre potest in dilatanda angustissima fibrarum conceptacula, quae undique pervia nusquam coercere valerent priaictam materiem , praesertim in continuis & diuturnis musculorum contractionibus ; vel musculi impares essent superandae ingentium ponderum resistentiae. Subticendum tamen hic

non est quod aliqua fiat distatio laticis ner-JOsi , cujus moleculae calore & tritu sensim immutatae , a priori indole degeneres, a reliqua massa sensim dissociantur , atque vastulis vicinioribus absorbentur ue vel per solitas persipirationis vias in aura S avolant. Praeterea spirituum animalium praesentia in'tra fibras carneas luce clarilis patet attendenti ad primam cordis motionem in f tu. Apud omnes in conseta est laticis nervet secretionem non posse fieri, ni sanguis a corde agatur per arterias ad ce rebrum s sed in embryone cor primum

mQvetur, haud praevia hac secretione; hinc

286쪽

SECTIO TERTIA. 27 Iconsectarium est cor ab spiritibus insitis

moveri : sed in confutanda hacce opinione haud diutius immoramur, ne recoctam

crambem apponamus. Rem acu tetigisse arbitratus est Bergerus sententia in explorando usu fibrarum membranacea- B geri. rum transversarum quae carneas intercul Tant;

sed aegre concipitur quomodo , juxta praeclari Auctoris mentem , 1 constrictione praedictarum fibrillarum crassescant & abbrevientur fibrae carneae ; quin potius harum ministerio angustiores & forte longiores eVaderent. Praeterea idem superest dubium circa vim contractilem horum transvers3rum staminum , quae sane haud dilucidius innotescit quam causa contractionis fibrarum carnearum. Nec patet qua ratione Praevia illa arctatione sanguis sumaminetur ad Promovendam musculi contractionem ; quin potius velocius abigatur quo minor objicitur resistentia , in patentes scilicet Venas. Neminem enim fugit autopsia edoctum musculos contractos pallescere ; contrarium sa- nequidem eveniret si a cohibito cruore musculus inflaretur. Insuper musculi moles imcresceret a coercito sanguine; quod tamen

non evenire docent varia experimenta a

Glissonio, & aliis feliciter tentata ; vel sanguinis cursus sisteretur in diuturna musculorum contractione, quod falsum in sanguinis missione deprehenditur ; nec rationi consentaneum videtur. Jam exolevit mulisti Variae opi& Borelli opinio de explosione & effervessi nione .centia contrariorum humorum , quorum

subitanea rarescentia turgent fibrae motrices

287쪽

rit perit

motus.

Qua Mechanicha vires mus culorum adaugen

tur.

1 1 ELEMENTORUM PHYSIOLOGra& inflatur musculus ue cur illam intactam consulto praetermittimus. Nec diutius in haerebimus examinandis hypothesibus quas Stem, Lomerus, I NON , Bellivus , Co*pe rus, Moor , aliique quam plures in medium protulerunt, quae haud firmioribus , ni fallor , innituntur fundamentis , licet tamen

suas mereantur laudes. Sed ut in orbitam revertamur , in hoc uno omnes consentiunt quod musculi suam vim contracyilem mutuentur a nerUis secto enim vel ligato nervo musculo pros. picienti perit motus ; licet quandoque a peculiari organi fabrica aliquandiu proteletur & languide exerceatur ; uti de corde avulso & musculis abscisiis compertum est. Idem evenit. pace Borelli qui contrarium

advertit, si vinculo constringatur arteria :sufflaminato enim cruore laxantur, Ob Uacuas inta capedines, fibrae carnere , quae hinc solitis obeundis muniis impares evadunt. Ex hoc tamen experimento falso infertur in sanguine latitare causam motus muscularis, jure tribuendam materiae moventi , qua actione alterius actuatur, expositosque eo fectus exerit : hac desinente causa cessat musculi contractio , qui antagonistarum ultra tonum extensorum nisu pristinum statuna

Ingens & stupenda γnusculorum vis peti debet a fibrarum carnearum numero , &ab earum situ : haec variis auxiliis e sublimioris mechanices legibus peritis dirigitur. Adsunt trochleae cartilagineae in Orbitis protendinibus obliquorum majorum : Osteae

occurrunt

288쪽

SECTIO TERTIA, 273 occurrunt in imis faucibus pro musiculis

uvulae : observantur membranaceae Versus

latera ossis hyoidis , quae medium tendinem digastricorum admittunt. Hypomo-chliorum quamdam speciem referunt patellae, ossa sesamoidea sustinentia & dirigentia tendines. Ossa movenda Vectes tertii generis praebent, in quibus scilicet potentia inter fulcrum & resistentiam , seu pondus applicatur : quo magis distat potentia a puncto fixo, eo majori vi pollet ;hinc luce clarius patet usus Variorum processivum quorum ope Vectis brachium elongatur ; quod facile metitur, si ducatur linea a puncto fixo quae Perpendiculariter incidat in lineam directionis tendinis. De quibus fuse egerunt Alphonsius Borellus in accuratissimo opere de motu animalium,& Christophorus Sturmius in Ephemeridibus Germanicis annorum 1683, 8 , 83 &86 ; qui hanc Mechanicem doctissimis &fusioribus Adversariis elucidarunt.

SENSATIONES INTERNAE.

AD remotiora mentis humanae adita accedere , sacraque naturae penetralia aggredi , res sane altioris & intricatissimae indaginis : tanta enim caligine obruuntur mentis operationes, ut has velle assequi vix citra piaculum liceat. Laterem lavarunt qui hactenus hasce functiones e cimmeriis quibus latent tenebris eruere ausi sunt : feliciores eme futuros conatus credere haud s1-nit intellectus humani tenuitas 3 hinc ab-

289쪽

Generalis sensatio

spectuS. Animastiaesi a. Anima

ris.

274 ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE strusum huncce mechanismum penitus evolavere a nobis prorSus alienum I sed non- inullas conjecturas aliorum more proponere quid vetat λDiversimode assiciuntur animalia ab ob. jectis externis, ut a Supremo Numine de mandata munia obire valeant : harum impressionum effectus sensationes audiunt; quae sunt internae, Vel externae. Primae, quae in cerebro, jure pro sensorio communi habito ,εXercentur , treS Vulgo numerantur , im

ginatio nempe, memoria, & judicium : secundae peculiaribus organis excipiuntur, &quinque recensentur, nimirum tActus , M-sus, olfactus, auditus de visus. Has singulas sensationes Obcure exerceri posse a systasi spirituum animalium , vel materiae illius aethereae a cerebro secretae, inibique hospitantis, e quo Per nerVos singulas partes irradiat , conjicere licet. Hanc materiam hi ce functionibus adimplendis esse dicatam docent variete brutorum actiones , quas ab anima immortali pendere uno ore denegant sanioris notae Philosophi. Est igitur anima quaedam , a Veteribus sensitiva vocitata ; vel quoddam agens homini cum aliis animantibus commune , quod cujusdam imaginationis est capax , non secuS ac memoriae , & certi judicii : haud tamen rationis est particeps , quae Mi . duntaxat immateriali , e Divina prosapia oriundae , a Supremo Conditore concessa est, qua homines a brutis distinguntur ; adeo

ut hac posthabita ab illis partim discre

pent.

290쪽

Tantus est nexus inter anima immortalam & corpoream , ut una nusquana assiciatur quin aliam in censensum trahat; hinc emersit error crassissimus quo fertur mentem humanam a sensitiva solo perfectionis gradu differre : pudet sane illud in mentem venisse nonnullorum Philosophoruili, qui dignitatis humanae obliti supremam animae humanae genesim turpissima proditione

oppugnant. Nec minus a recto deflectunt tramite qui omnes actiones animales menti humanae reserunt; licet saeptiis nobis insciis, vel invitis exerceantur : nonne quotidie experimur imaginationem V. g. & memoriam haud voluntati obsequi ; imo quandoque contingit ut inviti vel reluctantes ab utraque torqueamur. Turpiter sanε allucinatur Cartesius qui, post Gomerium Perei Doctorem indicum Hispanum, asserit bestias omni cognitione, aut perceptione carere ; & omnes functiones motu duntaxat automatico sensationis experte peragere squod sane quidem rationi & experientiae plane adversatur. Undenam stupenda animalium solertia & mira sagacitas 3 Si Omni perceptione orbentur , & nulla iudicii

species ipsis tribuatur. Non secus ac , inquit Gassendus, duplicem memoriam experimur , sensitivam nempe , & intellectivam; ita rationem dicere sensiti m & intellectivam quid vetat : ratiocinari enim nihil aliud est quam unum ex alio cognoscendo intelligere ; nonne bruta ex uno colligunt

aliud i Ergo aliqua sed obscura ratione Pol-ι α sponte corruit hypothesis Carte-

Contra Cartesium

SEARCH

MENU NAVIGATION