Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

PARS V. 33Oportet autem ut reddantur aequalia robore,

pondere & crassitie, librare unum typi beneficio rite confectum crucibulum in bi lance, imponendae alteribi lancis parti frustum terrae praeparatae; quae si pondere aequalia,auferre frustum illud ter rete, aliudque imponere ; atque id toties quoties

requiritur ad desideratum ' numerum crucibulorum conficiendorum : Hac ratione aequalia redduntur , nec opus est superfluam terram typo applicatam abscindere, quia singula redduntur aequalia , ob singulorum pondus materiae aequale scitiusque opus peragitur quam alias. Haec quidem est via optima , sed taediosa & Iaboriosa , quare rem paulo altius perpendens mecum, inveni tandem modum sequentem priore longe meliorem : quo non solum fortiora conficiuntur crucibula, sed etiam & quidem in una hora plura quam in 3. vel ψ. horis via illa vulgari ni mirum prima. Ubi primo conficitur typus ex Ori chalco , cui terram applicare jussi sive monui, lit. Α, signis . optimo nimirum, fusionis beneficio; Deinde huic correspondens antetypus lit.B. signicatus , ita tamen ne ille hunc nimis profunde intret , fundum non attingens per distantiam ad mi nimum digiti lati transversi unius ; in crucibulis Vero majoribus major etiam requiritur fundi cras sities, sicuti te docebit practica Facturus igitur crucibulum applicet terram

typo sicuti sipra dictum in modo primo ; quo facto iterum auferat crucibulum formatum, & in

aere siccandum collocet: Deinde facta prius suf-

413쪽

sesenti copia crucibulorum , typum mundi ficet a terra sive arena adhae rente, ipsumque inungat lardo, vel oleo olivarum excepto spongia , sicuti etiam ante typum, cui imponat semifactum & se misiccatum crucibulum, atque huic typum, quem superne percutiat bis terve malleo ligneo quodam graviore, ut ubique rite exactissimeque typo applicetur terra : quo facto auferat typum & vertat ante typum una cum crucibulo, quem a latere paululum offendat scamno ubi crucibula consi-ciuntur) & manu excipiat crucibulum inde excidens ; quod postea exsiccare & cremare oportet, sicuti supra dictum in modo Primo. Atque hac ratione Optima , optimeque proportionata redduntur crucibula, fixa & laevia,non solum pro metallis sed etiam pro mineralibus & salibus fundendis quorum similia hadtenus non vidi, utpote omni carentium periculo, si modo rite e terra conficiuntur optima. Et ut pondere & robore reddantur aequalia, oportet ut librentur sicuti dictum antea. Atque hic labor est facilis & iucundus, ubi propria conficiuntur manu , & quidem pro lubita

majora vel minora.

Simili quoque ratione conficiuntur testae, ejusmodi typorum beneficio nimirum, quos non Oblongos sed planos ad instar testarum csse oportet, uti apparet ex apposita figura A & B. Non solum

autem restae sed etiam cupellae horum typorum beneficio conficiuntur. Facilius autem hac ratione conficiuntur testae quam crucibula; quia terra solummodo libratur, C c c c c a mani-

414쪽

6 FuRNOR. PHILos OPHI C. manibusque tractata imponitur ante-xypo, quam postea parte superiore fortiter imprimer Ο- portet, ut typo reddatur conformiS, plano nimiru non

oblongo ι id quod

Pr terea facile si-cri potest; ac proin etiam facile iterum

cximuntur crucibula, si nimiru ver titur typus vel ante xypus paululii a latere scamno offendendus. Et si nimis arctissime percussionibus terra fuisset impulsa ita ut ad latera exiret, cultro

illam abscindere oportet; secus difficulter eximitur crucibulum sive testa, adhaerescens margini , idouod te docebit exercitatio: non enim omnia tam accurate ad amussim calamo demonstrari possunt. Et hanc tibi habeto cautelam ne testas & crucibula e terra nimis molli efflagas, sed exscini sicca, alias dissiculter e typis auferuntur ; illa enim facilius rectiusq; applicat ut typo. Et si recte processeris secundum praescriptum unum e 1 OO.ViX perde tur crucibulum. Hoc

415쪽

Hoc etiam observandum terram superfluam, abscissam non esse remiscendam massae crucibulorum , quia pinguedine olei typis illiti insecta,

perfecte remisceri nequit, ac proin cremata fatiscit , qua de causa inepta redduntur crucibula. Quare seorsim ervanda pro fornacibus emendandis ingenti ignis calore perditis ; vel pro Oper culis crucibulorum per se manuum solummodo, vel typorum beneficio consciendis, quibus care re non possumus , si omnia exacte elaborare vo

lumus.

Quod ad tegulas & alia vasa destillationi & Ω-

soni necessaria , parantur illa typorum beneficio ligneorum hoc modo : conficiantur typi similitudine exactissime referentes tegulas aliaque Vasa, deinde exscindantur e terra optime praeparata

folia beneficio fili cuprei super duo ligna aequalia, ct postea ex his frustum terrae cum cultro , typo superimponendum , ut ibi duritiem aliquam acquirat ρ quod postea auferendum, perfecte ex sic candum & cremandum. Et si quid aliud praeterca agendum, exscindendo nimirum & adjiciendo , fiat illud e terra semisicca, sive paululum in durata. Hac igitur ratione quiliber sibimetipsi comparare potest vasa fictilia necessaria sine magnis sumptibus & laboribus certitudinis gratia rvenalia enim hegligenter parantur ; ubi saepe in

exsiccatione contractae rimulae, lini mento aliquo terreo replentur, antequam cremantur crucibula quae Venduntur, quae in igne durabilia non sunt,

sed rumpuntur δc quidem saepe non sine magna C cccc 3 metal-

416쪽

8 FuRNO R. PHILOSOPHIC . metalli jactura, recolligendi iterum e cineribus lationis beneficio taediosae: Praestat igitur certitudinis causa propria manu parare vasa. Non autem omnia & singula crucibula semper re ubique aequalia confici post int, aequaliter in igne durabilia; ut ut enim diligentissime elaborentiar, non tamen omnia dc singula aequaliter perficiuntur; ac proinhabita ratione bonitatis , diversis usibus adhiberi possunt, & quidem meliora usurpari in liquefactione metallorum meliorum. Nemo autem sibi persuadeat quod haec omnia indifferenter in igne retinere possint& quidem Omnium Optima, quotquot tractare licuit crucibula ; nondum enim mihi visa terra, quae lithargyrium in igne & salem

tartari retinere potuerit, quia etiam omnium optima unquam milai visa, immunis non est ab illorum penetratione ς id quod maximum impedimentum quorundam laborum utilissimorum, qui

propterea Omittuntur.

Atque haec de crucibulorum praeparatione dictas assiciant: qui libct igitur curam habens negotio rum suorum , meliorem in posterum adhibeat diligentiam in praeparatione crucibulorum melioris certitudinis gratia , & non poenitebit ipsum laboris sui. Quomodo vero testae & cupellae praedictis typis exactissime applicentur , id non opus esse duxi hic locorum tradere , quia Jam dudum ante multos annos ab aliis, & inprimis ab ingeniosissimo Lagaro Erchero, ejusmodi satis abundanter & aperte demonstrati labores ; quorum scripta de ratione conficiendarum testarum α cu-

417쪽

PARS V. SO& cupellarum emendare nequeo, ad quos autho res Lectorem relegatum Volo , ubi inveniet suis cientem instructionem & informationem hae de materia agentem. Sunt tamen & aliae testae, de qui bus hic locorum nihil, sed alibi sorte, quarum beneficio plumbum melioratur in examine, si denuo inde cliquatur.

De Oitriscatione vasorum terreorum pertinentium ad Fornacem Primam o Secundam. IN defectu instrumentorum vitreorum perti

nentium ad Fornacem nostram Primam; oportet ut illa conficiantur e terra optima, quae rite vi- trificata sive devitreata, quandoque meliora sunt vitreis, cumprimis confecta e terra spiritus non

absorbente, qualis fere ubique reperibilis lapidescens cremata : artificium vero cremationis non

usque adeo cognitum ; de quo aliquid antea di-dhum, ubi terra igne fortissimo cremata redditur compacta adeo ut lapidis duritiem &soliditatem acquirat. Fornacibus autem figulinis huic cremationifortissimae inflassicientibus, requiritur peculiaris ad hoc opus fornax , in qua fortissimus cremationis ignis administrari possit ; sed quia ne mo talem paucorum solummodo quorundam vasorum gratia exstruere cogitat, sumptibus laboribusque impendendis indignorum , datur adhuc alius vitrificationis modus uniuscujusque nimi-C cccc 4 rum

418쪽

rum terrae argilla rubra excepta non contemnendus rite peractus; cum primis si materia vitrificans crematione finita, refrigescens non satiscit vel rimas contrahit, nec laeditur a spiritibus corrosi vis, sicuti vitrum illud plumbeum, retinens spiritus nimirum tam subtiles illos quam corrosivos ; qualis cst Italorum dc Hollandorum vitri scatio alba. Oportet igitur in defectu fornacis debit te, qua cremata lapidescunt vasa, illa coni ficere e terra optima , eaque de vitreare sive vitrificare vitro stanneo optimo, non autem plumbeo:

Et quo plus cineris si anni ingreditur mixturam vitrificantem, eo melior illa redditur, stahnum enim cum plumbo in cinerem redactiim , nullam amplius assinitatem habet cum spiritibus corrosi- vis, quare vitrificationi aptissimum. Nolens au tem hos impendere sumptus , vitrificet vitro Vc-neto pulveri sato i, quae etiam non spernenda vitrificatio , ingentem cremationis calorem requi

Tens,ac proin dissiculter fluens in fornacibus illis vulgaribus figulinis, quare aliquid borracis vitro

admiscere oportet, ut eo facilius fuat vitrum in furno figulino. Aliter oportet vasis terreis incrematis affundere aquam vitro mixtam, ita ut ubique probe adhaerescat illis vitrum , quae postea exactissime exsiccata congregentur in unum cumulum artificiose, ne magnum sive ingens occupent spatium, adinstar patinarum cremandarum terrearum , atque haec postea cingere lateribus crematis undique, relicto tamen su perne forami-

419쪽

a vasis distent lateres manum latam unam trans versam , quo carbones superne injedii libere circumcirca ad fundum descendere possint: quo repleto spatio carbonibus siccis, oportet alios vivos illis superimponere, ut paulatim superne ignis accensus deorsum officium suum praestare possit

cremationis : quo sic peracto omni carebunt periculo vasa si modo rite exsiccata. Igne accenso& flagrante claudere oportet foramen lapidibus, donec ultro ignis carbonibus consumptis exstinguatur, vasaque refrigescant; quae ubi refrixerint eximenda. NB. Si vero esset ingens vasorum cumulus , oportet primis conflagratis carbonibus, recentes alios alicere adhuc semel , alias enim vasa in medio collocata sussicienter cremari nequeunt nec vitrum sufficienter fuere potest. Quare cautela requiritur in ignis administratione in hoc nimirum modo, ubi si omnia rite peraguntur, melius rectiusque cremantur & vitrificantur

vasa , quam in furno aliquo figulino communi,

malore tamen periculo vasorum obnoxio, furno scit. figulino muris cincto. Crematurus autem

crucibula aliaque parvula vasa pauca, poterit illa cremare in fornace nostra fusoria vel destillatoria, carbonibus obruta , ignem superne administrata do; sic enim hactenus omnia mea crucibula ipse cremare solitus fui & vitrificare , nec non alia vasa destillatoria. Atque hic in defeetu fornaciam requisitarum , optimus cremationis & vitrifica tionis modus est , ubi 3. vel 4. horarum spatio perfecte cremantur & vitrificantur vasa et Opor

420쪽

tet autem terram celerrime cremandam per se lesse optimam & in igne durabilem propter periculum fractionis quorundam vasorum. Utatur igitur in hoc casu majoris securitatis gratia fornace nostra quarta, qui eam exstruxit cum suis cameris, in quarum Prima cremare & vitrificare licet absque periciato. Sed non contemnendus ille cremationis & vitrificationis modus antedictus , si1 caute regitur is nis: quare te admonitam vclim, ut cautus si1s in ignis administratione , nec majorem justo vel minorem administres, ne postea causam erroris commissi, dum franguntur vasa, imputes

mihi, ac si non vera scripsissem , sed tibimetipsi

erranti, inposterum majorem & diligentiam &cautelam in ejusimodi opere adhibituro.

Aliarum quoque vitrificationum cognitionem habeo variorum colorum , hactenus incognitarum & quidem secretissimarum, indifferenter cuivis non communicandarum. Sed qui noverit metalla redigere in vitrum verum metalli sui co lorem retinens , ille revera inventor est maximi secreti, cui rem altius perpendenti, seseque eger-centi , janua aperta majoris luminis , Deo annu

ente.

Sunt etiam aliae, quibus obducta, ac si esset gem miS Ornata terra apparet, sed quia non est nostri instituti jam de ejusmodi tractare,vitrificationum

finem faciemus, unica saltem excepta,quam adhuc in aegrorum & medicorum gratiam communica bo ; ut sequitur.

Fac ut habeas pocula parvula fictilia, laevissima

SEARCH

MENU NAVIGATION