Alberti Heronis Snecani Frisii, ... De prouidentia Dei libri quinque, in quibus immensi & aeterni Dei prouidentia, noua methodo, & nouis plerisque argumentis contra impios philosophos, & totum populum atheorum defenditur

발행: 1582년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

LIBER IIII. 293 Ac primum quidem non inesse brutis ratio nem , ex eo liquet, quod quae ex propriae rationis iudicio operantur, non eodem cuncta modo,sed pro suo quodque arbitratu agat, bruta vero eiusdem speciei similem magni tudinem ac formam,& caetera omnia quam simili massiis operibus impertiant. Insia per quicquid propria cuiusquam ratio excuta pit, id sit magna consideratione opus habet, non sine aliqua meditatione&exercitatione perficitur , & progressu temporis melius addiscitur. Atqui bruta simulatque nata sunt artes suas ad unguem callent, nec magis scith post multorum annorum exercitatio nem operantur, quam dum primo inciperet. Ad haec si bruta suas actiones ex praescripto rationis moderatur, non possent ea quae populatim ad quaerendas nouas sedes emigrant, ad eiusmodi prosectiones unanimi consensu suscipiendas impelli, nisi aliquis publico edicto proposito diem itineris designaret. Nam ut casu in eundem diem omnium voluntates concurrant, prorsus incre

dibile est. Praeterea si apis & canis ratione praediti sunt, ergo non minus ab homine different, qu m a se inuicem,nec animal per rationale&. irrationale in hominem & brutum distin guetui,sed cunuatio sit omniu' animali-

312쪽

ιM DE PRO Vi DENTIA DEI

um communis, alia quaerenda est differen- tia, quae hominem a reliquis secernat. Quae Omnia tam absurda sunt, ut bestia stupidior sit, qui ea possit in animum inducere. QMd vero neque a natura ijs tributum sit tam a tificiosa opera machinari,dissicili' quidum, sed probabitur tamen, Deo nostros conatu fortunante . Vt igitur hinc exordiamur, non est dubita dum,quin in brutis eius quod agunt quaedam notitia praecedat, eo quod

motus ille membrorum, quo Vtuntur

suis operibus consciendis non sit naturalis. ςuiusmodi est grauium in sita loca descesus, sed animalis potius. Animalis Hro motus cognitione a naturali discernitun Habet igitur unaquaeque bestia operis sui quandam. imaginem vi cognitiuae impressam. ae imago si ex natura ipsius sine cauis externae adminiculo profluxit, multo brutorum natura persectior, quam hominis Grit. Hominis enim mens omnesque aliae Via res cognitiuae, similes tabulae rasae in qua nihil depictum est,ab Aristotele in lucem prodire dicuntur. Infans recens natus nil nisi plorare nouit, & nisi mammae ei in os inge- irerentur, ipso per se eas nu quam quaesturus esset. Integro quoque semestri non potest matrem suam a caeteris mulieribus distin suerς. At vero bri ita omnisarijs artibu &

is r i

313쪽

it,bitibus instructa nascuntur . Norunt expedite omnium membrorum ustim,disceris

nut suam genitricem ab aliis bestijs eiusdem

naturae.Λgni in maxima turba ovium, praeteritis caeteris, quarum ubera maiori lactis

copia disteoduntur, solam matrem requiarunLEt quod magis admirabitu etiam galli- riae incubatione exclusi anates deserta puta- , titia matre ad aquas properant, i psa nequi quam eas reuocante, dc lamentis usque ad ripam proseqKente: adeo non ignorat una qusque bes ta locum,cui incolendo dest a- , ta est. Sunt qui dicunt bruta suae conseruati- Cardari Monis quandam speciem a natura habere. &'ivbxili- ideo icire quos musculos mouere debeant, cum incedendum aut quicquam aliud ad tureiam vitae necessarium agendum. Verum his ego hominem oppono, si, cum primum nascitur non habet eam rerum necessaria rum notitiam, & tamen multo qu mill nobiliorem naturam adeptus est. Quodsi hominis naxur , propter primorum paren- . tum inobedientiam moruix , ut hac in parte brutis animantibus longe instrior sit, quod Christianorum xheologi docenti prosecto quemadmodum ipsa tanto bono spoliata non a se illud habuisse tantum non exerta Voce testatur,ita etiam nuditas illa,cum qua

314쪽

DE PRO v IDENTIA DEItis longe ignobilioribus euenturum esset. si eorum natura sibi relinqueretur. Secundo cuin dicimus habere bruta quandam apud Ie ldeam suorum operum, ac eius sit bsidio tantos artifices videri, non ea volumus in il--Jam ideam cogitationem defigere, &ad ibiam velut exemplar suum opus elaborare: laoc enim si facerent, ratione uteretur.Quod

enim maius rationis indicium esse potest quam sinem velut principium agendranta eri,& ex eo media quibus ad illum peruens velut complexiones eoi ligere Sed quo admodum is. qui habitum alicuius artis sibi comparauit sine deliberatione, imo nonnii quam aliud agens, nihilominus expediteam artem exercet, ita etiam bruta sine ulla totius operis, quod moliuntur apprehensio.& nihil de fine quo tendunt cogitantia,

ad eum, duce quodam habitu ; qui sit arti perfects simili mus progredi statuimus.

Vt autem habitus artis in ordine quodam specierum, quibus corporis & me, rum legitimae agitationes repra sentantur,

& belliae simulacra eorum motuum, quibus

ad finem sibi propositum perducuntur, in

officina ordine quodam di sta circumferant. A ut explicetur, quo pacio vel sine omni cognitione operando a rebus

315쪽

I. 1BERIIII. et Irebus inanimis distinguantur, vel sine ordinata cognitione tam mirabilis in eorum o- peribus ordo appareat Si autem ordine ceriato in facultate eorum cognitiva species agendorum dispositae sint, alius profecto erit hu-

ius ordinis auctor, qu m natura. Illa enim, quando adhuc nulla cuiusquam rei notitia imbuta est, quomodo tam solerter eas ima

gines digerere potest, cum maioris artificii sit ipsum habitum artis producere, qu mpostquam genitus est, secundum ipsius pra icriptum operari' In homine pa rens artium est ratio multo ipsis artibus prs stantior,prq-

cedunt frequentes meditationes, & tandem vix longo usu stu comparatur. Quid autem illud in brutis. quae ratione carent,ram exi

mium esse potest, quod antequam ulla arte instructum est, tanto pollet ingenio,Vt puncto temporis halatu se ad rite obeunda sua

munia cranfirmet ' Praeterea ut concedamus Arist.2. de non esse abirdum,qudd anima suo corpori ani.*P.M certum quantitatis modum,& certam figuram ac lineamenta determinet, eo quod omnia quae natura constant,certam magnitu dinem deposcant, nec informe,aut qualicμ-que ratione figuratum corpus,idoneum sitanimqdomicilium:nulla tamen ratio abru- torum natura peti potest, cur tanta & non

maior sit operum quae struunt magnitudo, T i , item

316쪽

DE PROVIDENTIA DEI

ite ita cur hanc potius, quam aliam ipsis sgu-

ram tribua ni.Qua m, quaeso, rationem affe-. remus, cur apes fallorum cellulas non paulo

vel minores vel maiores fabricetur,cur sex. -ngulam tu non aliam ipsis figuram indant Quod si nulla huius rei causa ex apum natura reddi potest, sequitur eiusmodi ceru, lulas struendi notitiam ad extraneam causam referri debere. Postremo si ex vi natorali lato artificio exteriorem materiam bru ra efformant nullis rationibus docori potest Deum mundi opificem sapere, aut intelli. genti natura praeditum esse. Vnica enim ad. hoc probandum via est, ostendere mundi, singulas partes ita ut par erat,constitutas es se. Quae ratio nullum pondus habebit, si ex naturae instinctu & sine ullin mentis iudicio bruta sic operentur,ut melius no Rassen eti in si operum suorum rationem intelligeret. i Si enim in illis natura expers intelligentiae

G. . . tam miranda Valet esscere, cur non & in

huius mundi opifice valeat i Philosophi eriago qui Ddum sapietem esse statu unx.ne sine

ratione id facere videantur, cauere debent, ne tantas vires naturae tribuant, ut sine du-' . ctu mentis a qua regatur, ipsa per se artis exsolutio o- lix Ne tamen quit quam haec iis aduersari e

i ctioisi . isti m qi, quae libri primi capite 6. dicta sunt, . ubi pro iugri Deum essς naturae auctorem,

317쪽

LIBER IIII. αρ' assumebamus, impetum quo Vna quaeque re in finem situm contendita natura ipsi inesse; fatemur unumquodq; animal naturali quadam vi ad suas iunctiones exequendas incitari : venim negamus vllam e se facultatem naturae, quae sine externo sitbsidio animan- tia ad fines, quibus natura destinata sunt. perducere valeat. Habent & homines a na- iura sitae persectionis quaedam extrema lin amenta, verum non inde mox efficitur non indigere eos habitibus & alijs adiumentis naturae superadditis, ut suam absolutionem consequantur. Atque hunc in inodum ostendutur ea, quq in primo libro attulimus,non pugnare cum ijs, quae de aduentitia brut rum sagacitate in praesenti disputantur. R liquum igitur nunc est, ut ratiocinationem qua ex brutorum artificio Deus eorundem urator esse demonstratur, concludamus.

cura

c APUT III. lVISquis argumentis superiori

capite propositis comotus, eXi stimat non inesse brutis omni- una eorum,quae mirabili indu-

,stria machinantur, peritiam na

turalem, is baud grauate coiicedet, DEUM

318쪽

In libroto, DE PROVIDENTIA DEI . ipsis in prima origine artem quanda in im pertiri,qua deinceps per reliquum viti tempus utantur. Quis enim alius praeter summum totius orbis monarcham, tot mundi partibus uno eodemque tempore se praesentem sistere,'& vilem brutorum naturam i ta sapietia expolire posset, ut homines qua tum libet artificiosos quaedam bestiae procul

a tergo relinquanti Dubitari a nonnullis via de animi energia bestijs tantum sapien-

immortalitate.

tiae accedat; nam Cardanus existimat diuinum intellectum cunctis rebus praesentem, sed propter corporis diuersam temperationem,unam rem alia ditiinae illuminationis capaciorem esse,ac tanto Vnumquodque sa- .pientius euadere, quanto plus diuini inctu Xus recipiti proinde plantas, quia intro adeas, propter temperationis vitium, diuina mens penetrare non potest, prorsus stupidas

relinqui. Alia ratione Platonici ad DEUM reuocant, quq bruta propter sidae rationis inopiam per se facere non possent. Aiut enim D E V M esse mundi totius animam,& eius quandam portionem a particulari qualibet natura possideri.Sic enim Virgilius 4.Georgicorum Platonis hac de re sententiam exta ponit. quidam Esse apibin partem diuina ct Mugus, Anherrai vi in eum Omquo ire per omno

319쪽

LIBER IIII. 3o Terrin, tractust maru coelumi profundum

Minc pecudre armenta viros genus omneseraia, Guenque sibi tenues nascentem arcessere virata. Scibere huc reddi deinde ac resoluta referri Omnia, nec morti esse Acunes . sed visa volare Side ru in numerum atque alto succedere caelo.' Cum ioitur in eo conueniant omnes,

quod,si quisquam bestias eorum quq acturi sunt peritia instruat, is non alius sit, quam iDEVS, omissis absurdis. & ad indoctorum plausum captandum confictis nugis, simpliciter confiteamur, insundi besti)s quaedam habituum adminicula, ut quia ipsa sibi illos

adinstar hominum propria exercitatione parare non possunt, alia ratione ad suas functiones obeundas idoneae fiant. Nec opuς est longa disputatione refellire, quae Plato &neoterici.ut ali si sapientis brutorum rationem redderent,commenti sunt. Nam fmplex vesae doctrinae expositio, facilὸ omnestam turpium erroriim nebulas discutiet. organa in viventibus a natura, an ab extraneo plaste formentur.

. CAPUT III LENIMVS nunc ad disputationem longe intricatistimam, de vi sche --lmatistica in viventium seminibus, q*ae artificio tam admirabili ex rudi & impolita

320쪽

polita materia visendς elegantis instrum . ta efformat,in qua etsi complurium d6ctis simorum hominum ingenia se exercuerint, adhuc ome nodis plusquam Gordianis ini-

plicita manet. Quos cum me soluere posse. desperem, vix operaepretium videretur ex organorum formatione Dei erga res sublunares prouidentiam confirmare nisi omnes Veteres, qui hanc materiam tractarunt, vel . maxime hoc argumento niterentur. Exponam igitur quanta maxima plausibilitate hanc rationem sed postea neque taciturus sum cur mihi illa non omni ex parte satissa

ciat. Primum igitur, si vis quaedam insit in semine,quq sthgulis membris congruentem siguram impertit, quaero num ea sit tota in singulis eius partibus an vero divisim par,

formativae virtutis cum parte seminis con- virtu sex iungatur. Si tota ea virtus singulis partibus incorporea & immaterialis erit proseis

ctb.& proculdubio Deus. Nam formae quae materis inli rent ipsu; contagione diuiduet les scititur. Atq; idcirco in diuersis locis totaenosueut existere. Si vero pars eius parti si mi is dura at coiugitus, tuc pereum aliqua seminis portiuncula aut a toto detracti, ii iessse esset scelum aliquo membro captum in lucem edi cumque semen in geminorum aut trigemino ru materiam diuiditur, qu

in cani a & suibus perpetuo usuuenit tan

SEARCH

MENU NAVIGATION