L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

L. ANNAEI SENECAE

tem tendens, ad Meridiem flexit, & ibi se subaduxit oculis. Videlicet ille humidiora habuit, re

aptiora ignibus, quae prosecutus est: huic rursus uberior Hii & plenior regio. Huc itaque descendunt, invitante materia, non itinere. God apparet duobus, quos spectavimus, fuisse diversum rcum hic in dextrum motus sit, ille in sinistrum. Omnibus autem stellis in eamdem partem cursus est, id est, contrarius mundo. Hic enim ab ortu volvitur in occasum, illae ab occasu in orrum eunt. Et ob hoc duplex his motus est: ille quo eunt, & hic quo auseruntur. CAP. XXII. Ego nostris non assentior. Non enim existimo Cometen subitaneum ignem, sed

inter aeterna opera narurae. Primum quaecumque aer mat,brevia sunt. Nascuntur enim in re fugaci& mutabili. Quomodo potest enim in aere alia quid idem diu permanere, cum ipse aer numquam . idem maneat 3 fluit semper, & brevis illi qulas est.

Intra exiguum momentum in alium, quam in quo fuerat, statum vertitur. Nunc pluvius, nunc strenus nunc inter utrumque varius: nubesque illi funiliarissimae,in quas coit,& ex quibus solvitur, modo congregantur, modo digeruntur, numquam immoret jacent. Fieri non potest,ut ignis certus in corpore vago sedeat, & ita pertinaciter harureat, quam quem narura, ne umquam excuteretur,

aptavit. Deinde si alimento suo hereret, semper descendereti Eo enim crassior aer est, quo terris propior: numquam Cometes in imum usque demittitur,neq; appropinquat solo. Etiamnum ignis aut te quo illum natura sua ducit, id est sursum: aut eo quo trahit materia, cui adhaesit,fc qua depascimia CAP. XXIII. Nullis ignibus ordinariis-caelestibus iter flexum est. Sideris proprium est, ducere orbem. Atqui hoc an Cometae alii fecerint, nescio:

692쪽

NATURA L. QvA EST. LIM VII. snescio: duo nostra aetate fecerunt. Deinde omne

quod caussa temporalis accendit, cito intercidit. Sic iaces ardent, dum transeunt: lic fulmina in unum valent ictum: sic quae transversae dicuntur stellae dc cadentes, praetervolane dc secant aera.

Nullis ignibus nisi in suo mora est. Illis dico divianis, quos habet mundus aeternos, quia partes ejus sunt, dc opera. Hi autem aliquid agunt, & vadunt, dc tenorem suum servant, paresque sunt. Nam ab ternis diebus majores minoresve fierent, si ignis esset colletricius, dc ex aliqua caussa repentinus. Minor enim esset ac maior, prout plenius aleretur

aut malignius. Dicebam m , nihil diuturnum esse, quod exarsit aeris vitio: nunc amplius aliacio. Morari ac stare nullo modo potest. Nam de fax dc fulmen re stella transcurrens, & quisquis alius est ignis aere expresius, in suga est: nec appis. ret, nisi dum cadit. Cometes habet suam sedem r& ideo non cito expellitur, sed emetitur spatium suum: nec exstinguitur ita excedit. Si erratica, i

quit, stella esset,in signifero esset. Quis unum tablis Iimitem ponit vis in angustum divina compellit Z Nempe haec ipsa sidera, quae sola moveri

credis, alios Zc alios circulos habent. Quare ergo

non aliqua sint, quae in proprium iter θc ab istis remotum secesserint bid est, quare in aliqua parte caelum pervium non sit 3 Quod si judicas, non posse ullam stellam nisi signiferum attingere:

Cometes potest sic latum habere circulum, ut in hunc tamen parte aliqua sui incidat: quod fieri non est necessarium, sed potest. CAP. XXIV. Vide ne hoc magis deceat magnitudinem mundi, ut in multa itinera divisus sit:

nec hanc unam deterat semitam, ceteris partibus torpeat. Credis autem in hoc maximo dc pulcherrimo corpore, tuter innumerabiles stellas, quae

noctem

693쪽

L. ANNATI SENECAE noctem decore vario distinguunt, quae aera minime vacuum 3c inertem esse patiuntur, quinque solas est e , quibus exercere se liceat, ceteras stare,

fixum lc immobilem populum si quis hoc loco

me interrogaverit: Quare ergo non quemadmodum quinque stellarum , ita harum observatus es cursus Huic ego respondebo : Multa sunt quae esse concedimus: qualia sint, ignoramus. Habere nos animum, cujus imperio & impellimur & revocamur , omnes fatebuntur: quid tamen sit animus ille rector dominusque nostri, non magis tibi quisquam expediet, quam ubi sit. Alius illum dicet esse spiritum, alius concentum quemdam, alius vim divinam & Dei partem, alius tenuissimum aerem, alius incorporalem potentiam. Non deerit qui sanguinem dicat, qui calorem. Adeo animo non potest liquere de ceteris rebus, ut adhuc ipse se quaerat. C Ap. XXV. Quid ergo miramur, Cometas, tam rarum mundi spectaculum, nondam teneri legibus certis: nec initia illorum finesque notescere, quorum ex ingentibus intervallis recursus est 3 Nondum sunt anni mille quingenti, ex quo Graecia -- flesiis semeros O nomina feein. Multaeque hodie sunt gentes, quae tantum facie noverint caelum, quae nondum sciant cur luna de- .ficiat, quare obumbretur. Hoc apud nos quoque nuper ratio ad certum perduxit. Veniet tempus, quo ista quae nunc latenr, in lucem dies extrahat, & longioris aevi diligentia. Ad inquisitionem tam torum aetas una non issicit, ut tota caelo vacet. Quid, quod tam paucos annos inter studia ac vitia non aequa portione dividimus Itaque persu cessitones istas longasi explicabuntur. Ueniet tem-pus, quo posteri nostri tam aperta nos nesciste mi-

remur.

694쪽

l NATURAT . Q VA EST. LIB. VII. remur. Harum quinque stellarum, quae se ingerunti nobis , quae alio atque alio occurrentes loco, curiosos nos esse cogunt, qui matutini vespertinique ortus sint, quae stationes,quando in rectum serantur , quare agantur retro, modo coepimus scire. Utrum emergeret Iupiter, an Occideret, an retr

gradus esset, inam hoc illi nomen imposuere cedenti in ante paucos annos didicimus. Inventi sunt i qui nobis dicerent: Erratis, qui ullam stellam aut supprimere cursum iudicatis, aut vertere. Non li- cet stare caelestibus, nec averti: prodeunt Omnia: ut semel missa sunt, vadunt. Idem erit illis cursus, qui sui finis. Opus hoc aeternum larevocabiles habet motus: qui si quando constiterint, alia ex asverso incident, quae nunc tenor & squalitas servat. C A P. XXVI. Quid est ergo, cur aliqua redire videantur Solis occursus speciem illis tarditatis imponit, & natura viarum circulorumque sic positorum, ut cereo tempore inmentes fallant. Sic naves quamvis plenis velis eant, videntur tamen stare. Erit qui demonstret aliquando, in quibus Cometae partibus errent, cur tam seducti a ceteris eant, quanti qualesque sint. Contenti simus inventis: aliquid veritati Ac posteri conserant. Per stellas, inquit, ulteriora non cernimus , per Cometas aciem transmittimus. Primum si fit istud, non in

ea parte fit, qua sidus ipsum est spissi ac solidi ignis,

sed qua rarus splendor excurrit,& in crines disper gitur. Per intervalla ignium , non per ipsos vides. Stellae, inquit, omnes rotundae sunt, Cometae po rem: ex quo apparet, stellas non esse. Quis enim tibi concedet, Cometas longos esse Quorum n tura quidem , ut ceterorum siderum , globus est, ceterum fulgor extenditur. Quemadmodum ὶΙ' radios suos longe lateque dimittit, ceterum ipsi

alia est forma, alia ei quod ex ipso fluit luminii sic

695쪽

ANNATI SENECAE se Cometarum corpus ipsum corrotundatur,

splendor autem Ion or quam ceterorum sid Tum appareta

CAP. XXVII. Quare inquis. Dic tu mita prius , quare Iuna dissimillimum soli lumen accipiat, cum accipiat a sole. quare modo rubeat, modo palleati quare lividus illi & ater color sit, cum a conspectu solis excluditur. Dic mihi, quare omnes stellae inter se dissimilem habeant aliquatenus faciem, diversissimam soli. Quomodo nihil prohibet, ista sidera esse, quamvis similia non sint rita nihil prohibet, Cometas aeternos esse & sortis ejusdem, cujus inera, etiamsi faciem illis non habent similem. Quid porro mundus ipse, si consideres illum , nonne ex diversis compositus est Quid est quare in Leone semper sol ardeat, & te ras aestibus torremin Aquario adstringat hiemem, flumina gelu claudat 3 Et hoc tamen & illud fidus ejusdem conditionis est, cum effectu dc natura disiimile sit. Intra brevissimum tempus Aries extollitur , Libra tardissime emergite & tamen hoc sidus 3c illud ejusdem narum est: cum illud exiguo

tempore adscendat, hoc diu proferatur. Non vides, quam contraria inter se elementa sint 3 gravia& levia stat, frigida dc calida, humida 3c sicca.

- ta hujus mundi concordia ex discordibus constat. Negas Cometen stellam esse, quia forma ejus non respondeat ad exemplar, nec sit ceteris similis. Vides enim quam sitissima sit illa, quae tricesimo anno reveritur ad locum suum, huic quae intra annum revisit sedem suam. Non ad unam narum sermam opus sirum praestat, sed ipsa vari intest iactat. Alia majora, alia velociora aliis sediti alia validiora, alia temperatiora: quaedam autem eduxit a turba, ut singula dc conspicua procederent: quaedam in gregem misit. Ignorat naturae

poten

696쪽

potentiam, qui illi non putat aliquando licere nisi ruod cepius facit. Cometas non frequenter ostem it, attribuit illis alium locum, alia tempora, dissimiles ceteris motus. Voluit dc his magnitudinem operis sui colere, quorum formosior iacies est, quam ut sortuitam putes, sive amplitudinem eorum consideres, sive fulgorem, qui major est ardentiorque quam ceteris. Facies vero habet insigne quiddam & singulare, non in angustum conjecta de aristat sed dunissa liberius,& multarum steli

rum amplexa regionem.

CAP. XXVIII. Aristoteles ait, Cometas significare tempestatem, & ventorum intemperantiam atque imbrium. id ergo non judicas sidus esse, quod futura denunciat Non enim sic hoc tempestatis signum est , quomodo futurae pluviae,

Scintillare otium, O - tres concrescere fungos taut quomodo indiciu est saevituri maris, si marinae In fleeo ludunt fuliea; no tWquepaludes Deserit, atque altam supra volat aνdea nubem: sed sic, quom o aequinoetium in calorem frigusque flectentis anni, quomodo illa quae Chaldaricanunt,quid stella nascentibus triste lςtumve comstituat. Hoc ut scias ita est e, non statim Cometes ortus ventos & pluvias minatur,ut Aristoteles ait, sed annum totum s ectum iacit. Ex quo apparet, . illum non ex proximo,quq in proximum daret, signa traxisse,sed habere reposita & compressa legibus mundi. Fecit is Cometes,qui Paterculo 3c V pisco consilibus apparuit,quae ab Aristotelerae phrastoqi sunt priai .Fuerunt enim maximae dc continuae tempestates ubique. in Achaia, Mac

doniaque, urbes terrarum moesam prorutae sunt.

Tarditas, inquit, illorum ais meruum est, gravi res esse, mutrumque in se habere terreni: ipsi pr. terra cursus. sere enim compellinitur in cardines.

697쪽

69b L ANNAEr SENECLEC Ap. XXIX. Utrumque falsum est. De priore dicam prius. QPre quae tardius feruntur , gravia sunt 3 .id ergo' Stella Saturni, quae ex omnibus iter suum lentissime essicit, gravis est Atqui levitatis argumentum habet, quod super ceteras est. Sed majore, inquam , ambitu circuit, nec rardius it quam ceterae, sed longius. Succurrat tibi, idem . me de Cometis posse dicere, etiamsi segnior illis cursus sit. Sed mendacium eth, ire eos tardius. Nam intra sextum mensem dimidiam caeli partem transcurrit hic proximus; prior intra pauciores menses recepit se: sed quia graves sunt, inferius deseruntur. Primum non desertur, quod circumfertur. Deinde hic proximus a septemtrione in rus sui initium fecit, Ac per occidentem in Meridiana pervenit, erigensque suum cursum oblituit. Alter ille Claudianus a septemtrione primum visus , non desiit in rectum assidue celsior ferri, donec excessit. Haec sunt quae aut alios movere ad Cometas periinentia, aut me. Quae an vera sint, dii

sciunt, quibus est scientia veri. Nobis rimari illa& conjecturare in occulto tantum licet, nec cum fiducia inveniendi, nec sine spe. CAP. XXX. Egregie Aristoteles vit, numquam nos verecundiores esse debere , quam cum de diis gitur. Si intramus templa compositi, si ad sacrificium accessuri mirum submittimus, togam adducimus , si in omne argumentum modestiae fimgimur : quanto hoc magis facere debemus, cum

de sideribus, de stellis, de deorum natura diiput

mus, ne quid temere, ne quid impudenter, aut

ignorantes assirmemus , aut scientes mentiamur Nec miremur tam tarde erui, quae tam alte jacent.

Panaetio , dc his qui videri volunt, Cometen non esse ordinarium sidus, sed falsam sideris faciem, diligenter tractandum est, an aeque omnis pars

anni ε

698쪽

anni edendis Cometis satis apta sit: an omnis caeli regio idonea in qua creentur: an quacumque ire, ibi etiam concipi possint: & cetera, quae universa tolluntur, cum dico illos fortuitos non esse ignes, sed intextos mundo, quos non frequenter educit. sed in occulto m et. Quam multa praeter hos per secretum eunt , numquam humanis oculis orientia Neque enim omnia Deus humanis oculis ora secit. Gota pars operis tanti nostris oculis ommittitur Z Ipse qui ea travit, qui condidit, qui totum hoc sundavit, deditque circa se, majorque est pars operis sui, ac melior, effiigit oculos,cogitatione visendus est. CAP. XXXI. Multapraeterea cognata numini summo, & vicinam sortita potentiam, obscura sunt. Aut fortasse, quod magis mireris, oculos nostros & implent 3c effugiunt: sive illis tantasu

tilitas est, quantum consequi acies humana non

possit: sive in sanctiore secessit majestas tanta de-- lituit, dc regnum suum, id est, se, regit, nec ulli aditum dat, nisi animo. Quid sit hoc, sine quo nil est, scire non possumus: dc miramur, si quos

igniculos parum novimus , cum maxima pars mundi Deus lateat QDm multa animalia hoc primum cognovimus iaculo Z dc quidem multa venientis aevi populus ignota nobis sciet. Multa . saeculis tunc suturis,cum memoria nostri exolev xit, reservantur. Pusilla res mundus est, nisi in illo quod quaerat omnis mundus habeat. Non semel quaedam sacra traduntur: Eleusis servat, quod ostendat revisentibus. Rerum natura Ga sua non simul tradit. Initiatos nos credimus: in vesti- bulo ejus haeremus. Illa arcana non promiscue nec omnibus patent: reducta 5c in interiore sacratio

clausa sunt. Ex quibus aliud haec aetas, aliud quae

post nos subibit, adspiciet. Qu-do ergo ista in

699쪽

ς98 L. ANNATI SENECAE notitiam nostram perducentur3Tarde magna proveniunt, utique si labor cessat. Id quod unum toto agimus animo, nondum perfecimus, ut pessimi, stemus. Adhuc in processu vitia sunt. Invenit luxuria aliquid novi, in quod instillat. Invenit impudicitia novam contumelia bi. Invenit destitiarum di lutio 3c tabes aliquid tenerius moulliusque, quo pereat. Nondum satis robur omne projecimus. Adhuc quidquid est boni moris, e stinguimus laevitate & politura corporum. Muliebres munditias antecessimus; colores meretricios,

matronis quidem non induendos, viri sumimus. Tenero 3c molli ingressu suspendimus gradum: non ambulamus, sed incedimus. Exornamus amnulis digitos , in omni articulo gemma disponitur. Quotidie comminiscimur, per quae virilitati fiat injuria, ut traducatur, quia non potest exui. Alius genitalia excidit, alius in obscoenam pariem Iudi fugit, dc locatus ad mortem, insemiae armatur. Egenus etiam , in quo morbum suum exer- 'Ceat, legit. - CAP. XXXII. Miraris, si nondum sapiemtia omne opus situm implevit 3 Nondum tota se nequitia prorulit. Adhuc nascitur, 3c huic omnes operam damus: huic oculi nostri, huic manus ser--viunt. Ad sapientiam quis accedit quis dignam iudicat, nisi quam in transitu noverit Quis phil sophiam, aut ullum liberale respicit studium, nisi cum ludi intercalantur cum aliquis pluvius inre venit dies, quem perdere licet i Itaque tot familiae philosophorum sine laccetate deficiunt. Acade

mici Zc veteres & minores nullum antistitem re- Iiquerunt.Quis est qui tradat praecepta Pyrrhonis Pythagorica illa invidiosae turbae schola praecept

rem non inomia Sextiorum nova & Romani r

boris se , uneruuiasin, cum magno impetu coepisset,

700쪽

ccepisset, exstincta eli. At quanta cura laboratur, ne cujus pantomimi nomen intercidat 3 Stat per successores Pyladis & Batilli domus: harum artium murti discipuli sunt, multique doctores. Privatim urbe tota sonat pulpitum. In hoc viri, in hoc seminae tripudiant. Mares inter se uxoresque contendunt, uter det latus illis. Deinde sub persona , cum diu trita frons est, transitur ad ganeam. Philosophiae nulla cura esti Iinque adeo nihil in- venitur ex his quae parum investigata antiqui retia querunt , ut multa quae inventa erant, oblitterentur. At mehercules si hoc totis membris premeremus , si in hoc juventus sobria incumberet, hoc majores docerent, hoc minores addiscerent, vix ad fundum veniretur: in quo veritas posita est, quam nunc in summa terra & levi manu Fuerimus.

L. ANNAEI SENECAE

C L A V DII CAES ARIS

Vid actum sit in caelo ante diem tertium Idus Octobris, Asinio Marcello , Acilio Aviola Com. anno nOVO, initio faeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil omenta vel gratiae dabitur. Haec ita vera si quis quaesierit unde sciam: primum, si noluero, non re tacto. Quis co clutus est 3 Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium s cerat, Aut regem, aut seruum nasci honere. si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis umquam ab historico jurato res ex

m 3 Tamen si necesse fuerit auctorem producere, g g α quaeriis

SEARCH

MENU NAVIGATION