L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

σςo L. ANNAEI SENECAE quid occurrit quod inhibeat ejus officium , tunc parum potens perserendis his quae suo vigore tenebat,deficiens concutit,quidquid integer tulerat. C A r. XIX. Metrodorum Chium necesse est audiamus, quod vult sententiae loco dicentem. - Non enim permitto mihi nec eas quidem opiniones praeterire, quas improbo: cum satius sit omnium copiam fieri, & quae improbamus, damnare Potius, quam praeterire. Quid ergo dicit Quom

do in dolio cantantis vox,per totum cum quadam discussione percurrit ac resonat, dc tam leviter minia, tamen circuit, non sine tactu eius tumultuque,

quo inclusa eli: sic speluncarum sub terra pendemtium vastitas habet afra suum; quem simul alius superne incidens percussit, agitat non aliter, quam illa de quibus paullo ante retuli, inania indito clamore sonuerunt.

CAP. XX. Veniamus nunc ad eos, qui omnia ista quae retuli, in causa esse dixerunt, aut ex his plura. Democritus plura putat. Ait enim, morum

aliquando spiritu fieri, aliquando aqua,aliquando utroque: & id hoc modo prosequitur. Aliqua pars

terrae concava est,& in hanc aquae magua vis confluit. Ex hac est aliquid tenue, dc ceteris liquidius. Hoc cum superveniente gravitate rejectiam est, te ris illiditur,& illas movet. Nec enim fluctuari potest sine motu ejus, in quod impingitur. Etiamnum quod modo de spiritu dicebamus, de aqua quoque dicendum esti Vbi in unum locum congesta est, re capere se desiit, aliquo incumbit, &primo viam pondere aperit, deinde impetu. Nec enim exire nisi per devexum potest, diu inclusa inec in direEtiam cadere moderate, aut sine concussione eorum,per quae & in quae cadit. Si vero cum jam rapi coeperit, aliquo loco substitit, fit illa vis fluminis in se revoluta est, in continentem terram repet

662쪽

NA TvRA L. QvAEsΥ. LIB. VI. repellitur, 3c illam, qua parte maxime tendit, ex gitat. Praeterea aliquando madefacta tellus, liquore penitus accepto altius sidit, & fundus ipse viti tur: tunc ea pars premitur,in quam maxime aquarum vergentium pondus inclinat. Spiritus vero nonnumquam impellit undas: dc si vehementius institit, eam scilicet terrae partem movet, in quam coactas aquas intum. Nonnunquam in coacta itinera conjectus,& exitum quaerens,movet omnia:

terra autem penetrabilis ventis est, oc spiritus subtilior est, quam ut possit excludi:& vehementior, quam ut sustineri concitatus ac rapidus. Omnes istas esse posse causias Epicurus ait, pluresque alicta

tentat: & alios, qui aliquid unum ex istis esse affirmaverunt, corripit: cum sit arduum, de iis quae conjectura sequenda sunt, aliquid certi proimittere. Ergo, ut ait, potest terram movere aqua, si partes aliquas eluit, dc abrasit, quibus desiit posse extenuatis sustineri, quod integris serebatur. Potest

terram movere impressio spiritus. Fortasse enim aer extrinsecus alio intrante acte agitatur. Fortasse

aliqua parte subito decidente percutitur, 3c inde

motum capit. Foriasse aliqua parte terrae velut co

lumnis quibusdam ac pilis sustinetur: quibus vitiatis ac recedentibus, tremit pondus impositum. Fortasse calida vis spiritus in ignem versa, & fulmini similis, cum magna strage obstantium fertur. Fortasse palustres Zc jacentes aquas aliquis flatus impellit, & inde aut ictus terram quatit, aut spiritus agi ratio, ipso mora crescens,& se incitans, ab imo in summa usque perfertur: nullam tamen illi placet caussam motus esse majorem, quam spiritum

. CAP. XXI. Nobis quoque placet, hunc spiri- tum esse, qui tanta possit conari, quo nihil est in rerum natura potentius, nihil acrius, sine quo nec

illa

663쪽

g61 ANNAEI SENECAE illa quidem, quae vehementissima sunt, valent. ἀΙgnem spi litus concitat: aquae, si itentum detrahas, inertes sunt. Tunc demum impetum sumunt, cum illas agit flatus: qui potest dissipare magna spatia terrarum, novos montes subrectos extollere, & insulas non ante visas, in medio mari po--mere. Therasiam nostrae aetatis insulam, spectantiabus nautis in AEgaeo mari enat , quis dubitar, quin in lucem spirirus vexerit Duo genera sunt ut Posidonio placetin quibus moverut terra: utrique nomen est proprium. Altera succussio est, cum terra quatitur, & sursum ac deorsum movetur: ab tera inclinatio , qua in latera nutat navigii more. Ego dc tertium illud existimo, quod nostro vocabulo signatum est: non enim sine caussa trem, rem terrae dixere maiores, qui utrique dissimilis est. nam nec succutiuntur tunc omnia, nec inclinantur, nec vibrantur. Res minime in hujusmodi casu noxia, sicut longe perniciosior est inclinatio concussione. Nam nisi celeriter & ex altera pyrte properabit motus, qui inclinata restituat, ruina necessario sequitur. Cum dissimiles ii motus inter se sint, caussae eorum diversae sunt. CAP. XXII. Prius ergo de motu quatiente dicamus. Si quando magna onera per vices vehicu- lorum plurium tracta sunt, & rotae majore nisu in salebras inciderunt, terram concuti senties. Asclepiodotus tradit, cum petra e latere montis abrupta cecidisset, aedificia vicina tremore collapsa. Idem sub terris fieri potest, ut ex his quae impendentriapibus aliqua resoluta, magno pondere ac sono

in subjacentem cavernam cadat, eo vehementius , quo aut plus ponderis habuit, aut venit altius. Et sic commoverur omne tectum cavatae vallis. Nec tantum pondere suo abscindi saxa credibile est, sed cum numina supra serantur, assiduus

664쪽

NA TvRA L. QUAEST. LIR. VI.duus humor commi iluras lapidis extenuat , dc

quotidie his ad quae religatus est aufert, dc illam ut ita dicam cutem qua continetur, abradit. Deinde longa per aevum diminutio usque eo infirmat illa, quae quotidie attrivit, ut desinant esse oneri serendo. Tunc saxa vasti ponderis decidunt tunc illa praecipitata rupes quidsuid ab imo repercussit, non pastiira consistere, succutit,

-- ruere omnia visa repente:

ut ait Virgilius noster. Hujus motus succutientis terras haec erit cauta Ad alteram transeo. CAP. XXIII. Rara terrae natura est, multumque habens vacui. per has raritates spiritus fertur: qui ubi major influxit, nec emittitur, concutit terram. Haec placet Zc aliis, ut paullo ante retuli,

caussa: si quid apud te profectura testium turba est. --Hanc etiam Callisthenes probat non contemptus vir. Fuit enim illi nobile ingenium , dc furibundi egis impatiens. Hoc est Alexandri crimen aeternum , quod nulla virtus, nulla bellorum felicitas -redimet. Nam quotiens quis dixerit, Occidit Persarum multa millia: opponetum, Et Callisthenem. quotiens dictum erit, Occidit Darium, penes

quem tunc magnum regnum erat: Opponetur, Et,

allisthenem. -tiens dictum erit, Omnia Oce no tenus vicit, ipsum quoque tentavit novis classibus, dc imperium ex angulo Thraciae usque ad Orientis terminos protulit: dicetur, Sed Callisthe--nem occidit. Omnia licet antiqua ducum regumque exempla transierit, ex his quae fecit, nihil tam magnum erit, quam scelus Callisthenis. . Hic Calli sthenes in libris, quibus describit quemadmodum Helice Burisque mersae sunt, quis illia casus in mare, vel in illas mare immiserit, dicit quod in priore parte dictum est. Spiritus intrat terram per occulta soramina, quemadmodum ubique, itadc

665쪽

6ς L. A N N AE T s x N E c AE8c sub mari. Deinde cum est obstructus ille trames , per quem descenderat, reditum autem illi a tergo resistens aqua abstulit, huc 5c illuc fertur,& sibi ipse occurrens terram labefactat. Ideo frequentissime mari opposita vexantur, & inde Neptuno haec assignata est movendi potentia. Quisquis primas litteras Graecas didicit, scit illum apud

Homerum vocari.

CAP. XXIV. Spirirum esse hujus mali caussam, & ipse consentio: de illo disputabo, quomodo intret hic spiritus: utrum per tenuia foramina, nec oculis comprehensibilia, an per maiora ac patentiora: dc utrum ab imo, an etiam per summa terrarum. Hoc incredibile est. Nam in nostris quoque corporibus cutis spiritum respuit: nec est illi introitus, nisi per quem trahitur i, nec consistere quidem anobis receptus potest nisi in laxiore commiis parte. Non enim inter nervos pulpasve,sed in visceribus & patulo interioris partis recessis commoratur. Idem de terra suspicari licet, vel ex hoc, quod motus non in summo terrae, circaue summa est, sed subter dc ab imo. Hujus indicium est, quod altitudinis profundae maria jactantur, motis scilicet his, supra quae fusa sunt. Ergo verisimile est, terram ex alto moveri, dc illic spiritum in cavernis ingentibus concipi. Imo, inquit, ceu cum stigore inhorruimus, tremor sequitur, sic terras quoque spiritus extrinsecus accidens quassat. Quod nullo modo potest fieri. Αlgere enim debet, ut idem illi accidat, quod nobis, quos externa caussa in ho rorem agit. Accidere autem terrae simile quiddam nostrae assectionis, sed non ex simili caussa, comcesseriri Illam interior dc altior injuria debet impellereHujus rei argumentum vel maximum hoc potest esse,quod cum vehementi motu adaperium ingenti ruina solum est, totas nonnumquam urbes ' dc

666쪽

3c recipit hiatus ille, de abscondit. Thucydides ait, circa Peloponnesiaci belli tempus, Ataliatam

insulam aut totain, aut certe maxima ex parte superfusam. Idem Sidoni accidisse, Posidonio crede. Nec ad hoc testibus opus est. Meminimus enim, terris intemo motu divulsis, loca disjecta,& campos interisse. Quod jam dicam , quemadmodum existimem fieri.

CAP. XXV. Cum spirirus magna vi in vacuum terrarum locum penitus applicuit, coepitque rix ti, & de exitu cogitarei latera ipsa intra quae Iater, saepias percutit, supra quae urbes interdum sitae sunt: haec nonnumquam adeo concutiuntur , ut aedificia superposita procumbant: nonnumquam in tantum, ut parietes quibus fertur omne tegimen cavi, decidant in illum subtervacantem l cum , totaeque urbes in immensam altitudinem mergantur. Si velis credere, ajunt, aliquando Ossam Olympo cohaesisse , deinde terrarum motu recessisse, & scissam unius magnitudinem montis in duas partes. Tunc effugi ste Peneum, qui paludes quibus laborabat Thessalia, siccavit, abductis in se quae sine exitu stagnaverant aquis. Ladon si men inter Helim Megalen polin medius est, quem terrarum motus esidit. Per hoc quid pro- In laxos specus squid enim aliud appellem loca vacua sub terris piritum convenire. Quod

nisi esset, magna terrarum spatia commoverentur, dc una multa titubarent. Nunc exiguae partes laborant, nec umquamper ducenta milliaria motus

extenditur. Ecce hic qui implevit tabulis utbem, non transcendit Campaniam. Quid dicam , cum Chalcis tremuit, Thebas stetisse cum laboravit AEgium, tam propinquas illi Patras de motu nihil audisse Illa vasta concussio, quae duas suinpressit urbes Helicen &Burin, citra auium consti

667쪽

όσς A v N AE I S E N E C AEtit. Apparet ergo, in tantum spatium motum protendere, quantum illa sub terris vacantis loci in

nitas pateat.

CAP. XXVI. Poteram ad hoc probandum abuti auctoritate magnorum virorum, qui AEgyptum numquam tremuisse tradunt. Rationem a tem hujus rei hanc reddunt, quod ex limo tota Concreverit. Tantum enim isi Homero fides esta aberat a continenti Pharos, quantum navis diurno cursu metiri plenis lata velis potest: sed continenti admota est. Turbidus enim defluens Nilus, multumque secum limum trahens, dc eum subin- de apponens prioribus terris, A gyptum annuo incremento semper ultra tulit. Inde pinguis& IN

mosi soli est, nec ulla intervalla in se habet, sed crevit in solidum arescente limo: quo presia erat dc

sedens structura . cum partes glutinarentur, nec quidquam inane intervenire poterat, cum solido liquidum ac molle semper accederet. Sed movetur.

Immotamque eoli dedit, eontemnere ventos.

Hanc philosophi quoque,credula natio, dixerunt

non moveri, auctore Pindaro. Thucydides ait, antea quidem immotam fuisse, sed circa Pelopo nesiacum bellum tremuisse. Callistiaenes & alio tempore ait hoc accidisse: Inter multa, inquit,prodigia quibus denunciata est uarum urbium Heliaces dc Buris eversio, fuere maxime notabilia columna ignis immensi, dc Delos agitata. Quam ideo stabilem videri vult, quia mari imposita, habeat

concavas rupes dc saxa pervia, quae dent deprehenso aeri reditum. Ob hoc etiam insulas esse cer-.tioris soli, urbesque eo tutior es , quo propius ad mare accesserunt. Falsa haec esse: Pompeii & Herculaneum sensere. Adjice nunc, quod omnis ora maris obnoxia est motibus. Sic Paphos non semet

corruic,

668쪽

corruit, sic nobilis re huic jam semiliatis malo

Nicopolis. Cyprum ambit altum mare &agitatur. Tyros 3c ipsa tam movetur, quam diluitur. Haesere caussae redduntur , propter quas tremit terra. CAP. XXVII. Q dam tamen propria in hoc Campano motu accidisse narrantur, quorum ratio reddenda est. Ajunt enim sexcentarum ovium gregem exanimatum in Pompeiana regione. Non est quare hoc putes ovibus illis timore accidisse. Diximus solere post magnos terrarum motus pestilentiam fieri. Nec id mirum est: multa enim mortifera in alto latent. At aer ipse, qui vel terrarum culpa vel pigritia, dc aeterna nocte torpescit, gravis haurientibus est: vel corruptus internotum

ignium vitio, cum est longo situ emissus, purum hunc liquidumque maculat ac polluit, insuetumque ducentibus spiritum, affert nova genera morborum. Quid, quod aquae inutiles pestilentesque in abdito latent, ut quas Iram mutus exerceat, numquam aura liberioI verberet Crassae itaque,& gravi caligine sempiternaque tectae, nihil nisi pestiferum in se dc corporibus nostris contrariam habent. Aer quoque qui admixtus est illis, quique inter illas paludes jacet, cum emersit, late vitium suum spargit, te taurientes necat. Facilius autem pecora sentiunt, in quae pestilentia incurrere solet quo avidiora sunt: aperto caelo plurimum utuntur, & aquis, quarum maxima in pestilentia culpa .

est. Oves vero mollioris naturae, quo propiora teseris serunt capita, corruptas esse non miror, cum

amatum diti aeris circa ipsam humum exceperint. Nocuisset ille bc hominibus, si major exiisset: sed illum copia aetis sinceri exitinxit, antequam ut ab homine posset trahi, surgeret. CAP. XXVIII. Multa autem terras habere mortifera, vel ex hoc intellige, quod tot venena

669쪽

ςς8 L. A N π Ar I S E N E C AEnascuntur, non manu sparsa, sed sponte: solo scialicet habente, ut boni, ita mali semina. Quid, quod pluribus Italiae locis per quaedam foramilia

mihi lens exhalatur vapor, quem non homini ducere, non ferae tutum est Aves quoque si in illum inciderint, antequam caelo meliore leniatur, in ipso volatu cadunt, liventque corpora, & non aliter quam per vim elisae fauces tument. Hic spiritus quamdiu terris continetur, tenui seramine

fluens, non plus potentiae habet, quam ut despectantia dc ultro sibi illata conficiat. Vbi per saec la conditis tenebris ac tristitia loci crevit in vitium, ipsa ingravescit mora: hoc peior, quo segnior. Cum autem exitum nactus est, aeternum

illud umbrosi frigoris malum, dc infernam no- 'ctem χlvit, ac regionis nostrae aera inissint. Vin cuntur enim meliora pejoribus. Tunc etiam ille spiritus purior transit in noxium. Inde subitae continuaeque mortes, dc monstrosa genera morborum,ut Ex novis orta caussis. Brevis aut longa clades est, prout vitia valuere. Nec prius pestilentia desinit, quam spiritum idim gravem exercuit Iaxitas caeli, ventorumque iactati CAP. XXIX. Nam quod aliquot insanis attonitisque similes discurrere fecit metus , qui excutit mentes, ubi privatus ac modicus est: quid ubi publice terret, ubi cadunt urbes,populi opprimuntur, ρ terra concutitur; quid mirum est, animos inter dolorem dc metum destitutos aberraste Non est facile, inter magna non desipere. Itaque lenissima fere ingenia in innium venere sermidinis, ut sibi -xciderent. Nemo quidem sine aliqua jactum s nitatis expavit: similisqi furenti, quisquis timet: sed alios cito timor sibi reddit,alios vehementius pe turbat, oc in dementiam transfert. Inde inter bella erravere lympliatici: nec usquam plura exempla

670쪽

N A T v x A L. QV AE s T. L I E. VI. ς vaticinantium invenies, quam ubi formido mentes religione mixta percussit. Statuam divisam non miror, cum dixerim montes a montibus recessis

se, & ipsum diruptum esse ab imo solum.

Hae loea, vi quondam O vasa convulsa ruina, s Tantum atra longinqua υalet mutare vetustas DissiluisseIerunt, eumprotinus utraque tellus Una foret, venit medio vi pontus,stundumserium Siculo latus abscidit, arvaque O

Littore diductaι, angusto interluit altis. Vides totas regiones a suis sedibus revelli, dc transmare jacere, quod in confinio fuerat: vides Murbium fieri gentiumque discidium, cum pars naturae concitata est ex se, vel aliquod mare ingens spiritus impegit, quorum mira, ut ex toto, vis est. Quamvis enim parte civiat, mundi tamen viribus saevit. Sic& Hispanias a contextu Asricae, mare eripuit. Sic hac inundatione , qtiam poetarum maximi celebrant, ab Italia Sicilia' rejecta est. Aliquando autem plus impetus habent, quae ex infimo veniunt. Acriora enim sunt, in quibus nisus est per angusta. Quantas res ii terrarum tremores, quamque mira spectacula ediderint, satis dictum est. CAP. X XX. Cur ergo aliquis ad hoc stupet, quod aes unius statuae, ne solidum quidem, sed concavum ac tenue, diruptum est: cum sociasse in illud se spiritus, quaerens fugam, incluserit 3 Illud vero quis nescit Diductis aedificia angulis vidimus moveri, iterumque componi. Quaedam vero pariim aptata positu suo, dc a fabris negligentius solutiusque composita, terraemotus saepius agitata compegit. Quod si totos parietes dc totas findit domos, dc latera magnarum rurrium, quae solida

sunt, scindit, dc pilas operibus subditas dissipat:

SEARCH

MENU NAVIGATION