L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

ς o L ANNAET SENECAE quid est, quare quisquam dignum adnotari putet, stelam esse aequaliter ab imo ad caput in paries duas statuam re tamen per plures dies m tus fuit 3 Non desiit enim assidue tremere Campania, clementius quidem, sed ingenti damno, quia pressa dc quassa quatiebat: quibus ad cadendum male stantibus, non erat impelli, sed agitari. Nondum videlicet spiritus omnis exciderat, sed adhuc

emissa parte majore oberrabat. CAP. XXXI. Inter argumenta quibus probatur , spiritu ista fieri, non est quod dubites de hoc

ponere. Cum maximus editus tremor est, quo in

urbes terrasque saevitum est, non potest par illi subsequi alius, sed post maximum leves motus lant, quia vehementius exitum ventis luctantibus fecit. Reliquiae deinde residui spiritus non idem possunt, nec illis pugila est: cum jam viam invenerint, sequanturq: ea qua prima vis ac maxima ev sti Hoc quoque dignum memoria judico,ab eruditissimo di gravissimo viro cognitum: sorte enim cum hoc evenit, lavabatur. vidisse se affirmabat in balneo tessellas, quibus solum erat strarum, alteram ab altera separari, iterumque committi: Scaquam modo recipi in commi sturas, pavimento recedente: modo, compreta, bullire & elidi. Eumdem audiui narrantem, vidisse se, molles

materias mollius crebriusque tremere, quam n tura duras.

CAP. XXXII. Haec, Lucili virorum optime, - quantum ad ipsas causta. Illa nunc quae ad confirmationem animorum periment: quos magis r seri nostra, fortiores fieri,quam dossiores. Sed al-eterum sine altero non fit. Non enim aliunde ani-mo venit robur, quam a bonis artibus, quam a Contemplatione naturae. Quem enim non hic ipse casus adversus omnes firmaverit dc erexerit Quid

672쪽

N A T v R A L. QE AE s T. L I E. VI. Iest cur ego hominem aut seram,quid est cur sagi tam aut lanceam tremam majora me pericula exspectant. Fluminibus bc terris, & magnis naturae partibus petimur. Ingenti itaque animo mors pro--. vocanda est, sive nos aequo vastoque impetu aggreditur , sive quotidiano dc vulgari exitur nihil

resert quam minax veniat, quantumque sit, quod in nos trahat: quod a nobis petit, minimum eae Hoc senectus a nobis ablatura est, hoc auriculae dolor, hoc in nobis humoris corrupti abundantia , hoc cibus parum obsequens stomacho, hoc pes leviter offensus. Pusilla res est hominis anima: sed ingens res est contemptus animae. Hanc qui contempserit, securus videbit maria perturbari retiam si illa omnes excitaverint venti; etiamsi aestiis, aliqua perturbatione mundi, totum in te ras verterit Oceanum. Securus adspiciet fulminantis caeli trucem & horridam faciem ; frangatur licet caelum, dc ignes suos in exitium omnium, inprimis suum, misceat. Securus adspiciet ruptis

compagibus dehiscens solum. Illa licet inserorum regna retegantur, stabit super illam voraginem imirepidus : oc fonasse quo debet cadere, desiliet. - Quid ad me, quam sint magna quibus pereo Z Ipsum perire non est magnum. Proinde si volumus esse felices, si nec hominum, nec deorum, nec rerum timore vexari, si despicere sortunam supervacua promittentem, levia minitantem, si volumus

tranquille degere, dc ipsis diis de felicitate controversiam facere, aninia in expedito est habenda. Sive illam insidiae, sive morbi petent, sive hostium gladii, sive insularum cadentium fragor, siue ipsarum ruina terrarum, sive vasta vis ignium, urbes

agrosque pari clade complexa, cum libet illi, eam --accipiat. c d aliud debeo, quam exeuntem homtari, bc cum bonis omnibus emittere de sortiter,

673쪽

ς x L. ANNARI SENE c AEter, vade feliciter. Nihil dubitaveris reddere. Non mde re,1 ed de tempore est quςstio. Facis quod quamlidoque faciendum est. Nec rogaveris , nec timueris, nec te velut in aliquod malum exiturum tuleris retro. Rerum natura te, quae genuit, exspe m& locus melior ac tutior. Illic non tremunt te rae, nec inter se venti cum magno nubium fragore concurrunt, non incendia regiones urbesque vastant, non naufragiorum totas classes sorbentium

metus eth, non arma contraria disposita vexillis,& in mutuam perniciem multorum millium patfuror, non pestilentia , & ardentes promiscue, Communes populis cadentibus rogi. Istud leve est: quid timemus Grave est: potius semel incidat, quam semper impendeat. Ego autem perire. immeam, cum terra ante me pereat, cum ista quatianrur quae quatiunt,& in injuriam nostram non sine sua veniunt 3 Helicen Burinque totas mare accepit: ego de uno corpusculo timeam 3 Supra oppida duo nauigatur: duo autem, quae novimus, quae in nostram notitiam memoria litteris servata perduxit. Quam multa alia aliis locis mersa sunt 3 quot populos aut terra in se, aut mare inclusit 3 Ego recusem mei finem, cum sciam me sine fine non esse ξ imo cum sciam omnia esse finita Ego- ultimum suspirium timeam 3 -ntum potes it

que ipse te cohortare, Lucili, contra metum mor--tis. Hic est qui nos humiles facit: hic est qui ipsam vitam , cui parcit, inquietat ac perdit. Hic

omnia ista dilatat, terrarum motus, dc fulmina. Quae omnia feres constanter, si cogitaveris nihil interesse inter exiguum tempus & longum. Horae sunt quas perdimus. Puta dies esse, puta menses, puta annos : perdimus illos , nempe perituros. Quid, oro te, refert, num perveniam ad illos 3 fluit

tempus,dc avidissimos sui deserit. Nec quod sui

674쪽

NATURA L. QVAEs T. LIR. VIL ς srum est, meum est, nec quod fuit. In puncto fugientis temporis pendeo: & magni est, modicum fuisse. Eleganter Laelius ille sapiens dicenti cuidam, Sexaginta annos habeo: Hos, inquit, dicis sexaginta, quos non habes Ne ex hoc quidem intelligimus incomprehensibilis vitae conditionem & sortem temporis semper alieni, quod annos annumeramus omitas. Hoc assigamus ani-mo, hoc nobis subinde dicamus: Moriendum est. Quando λ Quid tua Mors naturae lex est, mors tributum ossiciumque mortalium, malorumque omnium remedium est. Optabit illam, quisquis timet. Omnibus omissis,hoc unum, Lucili medit re, ne mortis nomen reformides: essice illam tibi

cogitatione multa familiarem; ut si ita rulerit,possis illi vel obviam exire. LIBER SEPTIMus & VLTI M.

In quo agitur de Cometis. s

Argumentum.

Ibar his totvi in Cometarum pertracta tione consumitur, pleraque ab .Aristotele mutuatus. Sententiam tamen ejus, uti

Democriti, Epigenu, pollonii Myndii, Callisthenis, Ortemidori, Ephori, imo Zenonis sui refellit: ae tandem in opinionem veterum Chaldaeorum diseerit. Cometam verum sidus esse ex illis aternis, ex astitudine atheris ingenti in oculos modi ratium submitsi, deinde rursum recipi. Motus qui- vim Cometarum nondum satis certoso eouer Mnsos esse, sed futurum olim auguratur tempus,

quo posteri tam aperta majores suor nescivis miarentum madam etiam ex duobus avi sui Cometis . to II. f f disiit,

675쪽

mo Gr. Dentique solamni more cum viriuxam descendis. Non mirum ista plura alia ne- M

sciri, cum nemo nisi libissint, ganeis. hi ioni pantomimu studeat , vacuis O riserris philos pharum schol MC A v v x Lmo usque eo tardus, & hebes ,ε demissus in teciam eth , ut ad dia

vina non erigatur, ac Lota mente comsurgat : utique ubi novum aliquode cauo Metaculum sal sit. Nam quam diu solita decurrunt, magnitudinem inum com suetudo subducit. Ita enim composiri inmus, ut nos quotidiana, etiamsi admiratione digna lant,

transeanti contra muniarum quoque rerum,

si insolitae prodierunt , spectaculum dulce fiati ic itaque coetus astrorum, quibus immensi corvoris pulchritudo distingvitur , populam non

onvocat. At cum aliquid ex more mutatum est, omnium vultus in caelo est. Sol spectatorem, nisi Aum deficit, non habet. Nemo observat unam, nisi laborantem. Tunc in s conclamant, tu

pro se quisque superstitione vana trepidat. Quanto illa majora sunt, quod sol torulam sui ita dicam gradus, quot dies babet, & amium circuitu suo claudit: quod a solstitio satim inclinat, & dat spatium noctibus t quod sidera abscondit: quod

terras, cum tantomajor sit illis, non urit, sed e Iorem suum intensionibus ac remissionibus tem- Perando fovet: quod lunam numquam implet, nisi adversam sibi, nec obscurati tamen non amnotamus, quamdiu ordo servatur. Si quid turba. tum est, aut praeter consistudinem emicuit, spectamus , interrogamus, ostendimus. Adeo natu- -

676쪽

NAYvRA L. Q Ars T. Lu. VII. rale est, magis nova, quam magna mirari. Idem' in Cometis fit. Si rarus & insolitae figurae ignis apparuit , nemo non scire quid sit, cupit: dc oblitus aliorum, de adventitio quaerit; ignarus , utrum debeat mirari, an timere. Non enim desiunt qui terreant, qui significationes ejus graves praedicent. Sciscitaninr itaque, & cognoscere volunt, prodigium sit, an sidus. At mehercules non aliud quis aut magnificentius quaesierit, aut didicerit utilius, quam de stellarum siderumque natura r utrum flamma contracta, quod 3c visus noster affirmat, de ipsum ab illis fluens lumen, calor inde descendens: an non sint flammei orbes, sed solida quaedam terrenaq; corpora, quae per igneos tramis labentia inde sp dorem trahant, coloremque, non de suo clara. In qua opinione magni fuere viri , qui sidera crediderunt ex duro concreta, dcrimem alienum pascentia. Nam per se, inquiunt,

ma diffiigeret, nisi aliquid haberet quod teneret, & a quo teneretur, conglobatamque nec stabili inditam corpori, profecto jam mundus tur

bine sito dissipant.

Car. II. Ad haec investiganda proderit quaer

re, 'num Cometae ejus conssitionis sint, cujus superiora. Videntur enim cum illis quaedam habere communia, ortus & occasus, ipsam quoque, quamvis spargantur 3c longius exeant, faciem.

aeque enim ignei splendidique sunta Itaque si om- nia terrena sidera Mi,his quoque eadem sors erit. Si vero nihil aliud sunt quam purus ignis, manen que mensibus senis,nec illos conversio mundi sobvit 3c velocitas: illa quoque possunt 3c tenui constare materia, nec ob hoc discuti assiduo caeli ci cumactu. Illo quoque pertinebit hoc excussisse, ut

sciamus, utrum mundus terra stante circumeat, an munia stante teria vertatur. Fuerunt enim quis si dicerent,

677쪽

A N N AE I S E N E C AEdicerent, nos esse, quos rerum natura nescientes

ferat, nec caeli motu fieri ortus & occassis, sed ipsos oriri & occidere. Digna res est contempla tione , ut sciamus in quo rerum statu simus : pigettimam sortiti, an velocissimam sedem di circanos Deus omnia annos agat. Necessarium est auiatem , veteres ortus Cometarum habere collectos.

Deprehendi enim propter raritatem eorum cursus adhuc non potest, nec explorari, an vices servent,& illos ad suum diem certus ordo producat. Nova haee caelestium observatio est, ic nuper in Graeciam invecta.

CAP. III. Democritus quoque, subtilissimus antiquorum omnium, suspicari ait se, plures steulas esse quae currant: sed nec numerum illarum posuit, nec nomina, nondum comprehensis quinque siderum cursibus. Eudoxus primus ab AEgypto hos motus in Graeciam transtulit. Hic tamen de Cometis nihil dicit. Ex quo apparet, ne apud Itagyptios quidem, quibus major caeli cura fuit, hanc partem elaborarum. Conon postea diligens & ipse inquisitor, desectiones quidem solis servatas ab AEgyptiis collegit, nullam autem mentionem secit Cometarum: non praetermissurus, si quid explorati apud illos comperisset. Duo certe , qui apud Chaldaeos studuisse se dicunt. Epigenes oc Apollonius Myndius, peritissimus inspiciendorum n turalium, inter se dissident. Hic enim ait, Commtas in numero. stellarum errantium poni a Chaldaeis, tenerique cursus eorum. Epigenes contra est, Chaldaeos nihil de Cometis habere comprehensi, sed videri illos accendi turbine quodam

- aEris concitati & intorti. C a p. IV. Primum ergo , si tibi videtur, opiniones hujus porrumus, ac refellamus. Huic videtur plurimum virium habere.ad omnes sublimium

678쪽

NATURA L. A EST. LIB. VII. ς motus, stella Saturni. Haec cum proxima signa Marti premit, aut in Lunae viciniam transit, aut in Solis incidit radios, natura ventosa & frigida contrahit pitvibus locis aera, conglobatque. Deinde si radios Solis assumpsit, tonat, fulguratque. Si Martem quoque consentientem habet, sulminat. Praeterea, inquit, aliam materiam habent fulmina, aliam fulgurationes. Aquarum enim oc omnis humidi evaporatio, splendores tantum caeli citra ictum minaces movet: illa autem calidior sicciorque terrarum exhalatio , fulmina ex tuudir. Trabes vero oc faces , quae nullo alio inter se quam magnitudine distant , hoc modo fiunt. Cum h mida terrenaque in se globus aliquis aeris clausit, quem turbinem dicimus, quacumque sertur, praebet speciem ignis extenti. tam diu durat, quamdiu mansit aeris illa complexio, humidi imira se terrenique multum Veliens. C A P. V. Vt a proximis mendaciis incipiam, falsum est, faces θc trabes ex ptimi turbine. Turbo enim circa terras concipitur ac sertur. Ideoque arbusta radicitus vellit, Sc quocumque incubuit, solum nudat: silvas interim tecta corripiens, inserior fere nubibus , utique numquam altior. At contra trabes editior caeli pars ostentat. Ita numinquam nubibus obstiterunt. Praeterea turbo omni nube velocior rapitur, dc in orbem vertitur. Superina velociter desinit, & ipse se sua vi rumpit. Trabes autem non transcurrunt, nec praeteIvolant, ut

laces, sed commorantur, dc in eadem parte caeli collucent. Charimander quoque, in eo libro quem de Cometis composuit ait, Anaxagorae visum grande insolitumque caelo lumen magnitudine

amplae trabis, & id permultos dies fulsisse. Talem siem ignis longi filisse, Callisthenes tradit, antequam Burin & Helicen mare absconderet. Ari

ss , stoteles

679쪽

ς 3 L. A N N AE I S E N E C AEstoteles ait, non trabem illam, sed Cometam isse: ceterum ob nimium ardorem non apparuisse

sparsum ignem, sed procedente tempore cum jam minus flagraret, redditam sitam Cometae faciem. In quo igne multa quidem suerunt digna quae notarentur: nihil tamen magis, quam quia ut ille sessit in caelo,statim supra Burin dc Helicen mare filii. Numquid ergo Aristoteles non illam tam tum, sed omnes trabes Cometas esse credebat Hanc habet is differentiam , quod iis continuus ignis est, ceteris sparsus. Trabes enim flammam aequalem habent, nec ullo loco intermissam a languidam, in ultimis vero partibus coactam, qualem fuisse illam,quam modo retuli, Calli

nes tradit.

C A P. VI. Duo, inquit Epimaes , Comet . rum genera sunt. Alii ardorem undique inui . dunt, nec locum mutant: alii in unam pariem

ignem vagum in modum comae porrigunt,& stetilas praetermeant: quales duo aetate nostra visi sunt. Illi priores criniti undique, etiam immoti, hum, Ies sete sunt, δc eisdem caussis quibus trabes face que conflantur , & ex intemperie actis rurbidi. multa secum arida humidaque terris exhalata versantis. Potest enim spiritus per angusta elisus a cendere supra se positum aEra, plenum alimentis idoneis igni: deinde propellere ex nitido , ne ex

aliqua caussa refluat rursus, ac remiciatur: deinde iterum proximo die ac sequentibus consurgere, re eumdem locum inflammare. Videmus enim ventos per complures dies ad constitutum redire. Pl viae quoque, dc alia tempestatum genera, ad praescriprum revertuntur. Vt breviter autem volunt

tem ejus exprimam, eadem sere ratione hos fieri Cometas existimat, qua fiunt ignes turbine clem. Hoc unum interest,quod illi turbines ex superiori Parte

680쪽

NATVRAT. Q v AEST. LIZ. VII. ς sparte in terras deprimuntur, hi de terra in superiora elevantur.

C A P. VII. Adversus haec multa dicuntur. Primum si ventus in causa esset, numquam Cometes Me vento appareret. nunc autem dc quietissimo aere apparet. Deinde si vento fieret, cum vento ciuieret: et si vento inciperet, cresceret vento; eoque esset ardentior, quo ille incitatior. His accedit illud quoque. Ventus multas aεris partes impellit , cometes in uno loco apparet: ventus in iubili te non pervenit, Cometae autem visuntur

silpra quam ventis ire licet. Transit deinde ad illos, quos ait certiorem trahere stellarum speciem, quidc procaedunt, & signa praetereunt. Hos ait ex iisdem caussis fieri, quibus illos , quos dixit humiliores. hoc tantum interesse, quod terrarum exhalationes multa secum arida ferentes, celsiorem p tant partem,& in editiora caeli aquilone pellantur. Deinde si illos aquilo propelleret, ad meridiem semper agerentur, quo ventus hic nititur. Atqui varie concurrunt, alii in ortum, alii in occasum, omnes in flexum i quod iter non daret ventus.

Deinde si aquilones illos impetus a terris in autum levaret, aliis ventis non orirentur Cometae. atqui oriuntur. CAP. VIII. Illam nunc rati mem eius sutr

que enim utitur refellamus. Quidquid humidiaridique terra emavit,cum in unum coit, ipsa discordia corporum, spiritum versat in rurbinem. Tunc illa vis venti circumeuntis quidquid intra se . comprehendit, cursu suo accendit, & levat in altum : ac rum diu manet splendor ignis expressi, quam diu alimenta sufficiunt: quibus desinentibus, oc ipse subsidit. Qui hoc dicit, non notat qualis sit rurbinum cursus,dc qualis Cometarum. Illorum rapidus ac violemus, & ipsis ventis cir

SEARCH

MENU NAVIGATION