장음표시 사용
681쪽
c8o ANNAEI SENECAE tior est: Cometarum lenis: dc quod per diem dc noctem quantum transierit, abscondat. Deinde turbinum motus vagus est & disiectus , & ut sauhistii utar verbis verticosus: Cometarum autem compositus, dc destinatum iter carpens. Num quis nostrum crederet, aut lunam, aut quinque fidera rapi vento, aut turbine vorariZ Non, ut puto. Quare 3 quia non est illis pereurbatus dc impotens cur-1us. Ad Cometas idem transferamus. Non confuse nec tumultuose eunt, ut aliquis credat illos causisti turbulentis & inconstantibus pessi. D inde etiam si vertices isti comprehendere terrena humidaque, dc ex humili in illum exprimere possent:
non tamen sepra lunam esterrent. Omnis iIlisu': in nubilum vis est. Cometas autem immixtos stellis videmus per stiperiora labentes. Ergo verisimile non eth, ita tantum spatium perseverare tu binem: qui quo major est,matiuivi corrumpitur. CAP. IX. Utrumlibet itaque eligat: aut vis levis ram alte pervenire non poterit, aut magna dcconcitata citius ipsi se franget. Praeterea humiliotes illi Cometae ob hoc cui putant non exeunt altius, quia plus terreni habent. Gravitas illos tua in proximo tenet. Atqui necesse est, his Cometis diuturnioribus 8c celsioribus, plenior materia sit. Neque enim diutius apparerent nisi majoribus nutrimentis sustinerentur. Dicebam modo, non posse diu verticem permanere, nec supra lunam, aut usque in stellarum locum crescere. Nempe essicit turbinem,plurium ventorum inter ipsos i ctatio. Haec diu non potest esse. Nam cum vagus
incertus spiritus convolutatus eth, novissime uni vis omnium cedit. Nulla autem tempestas m gna perdurata Procellae quanto plus habent virium, tanto minus temporis. Venti cum ad summum venerum, remittunt omni violentia. Necesse
682쪽
NATURA L. RE AEsΥ. LIt. VII. Glcesseestasta concitatione in exitium sui tendant. Nemo itaque turbinem toto die vidit, ne hora quidem. Mira velocitas esus,& mira brevitas est. Prae interea violentius celeriusque in terra circaque eam. volvitur : quo celsior, eo solutior , laxiorque est, ec ob hoc di fiunditur. Adjice nunc, quod etiamsi in sui rimum per tenderet, ubi sideribus iter est, utruque ab eo motu, qui universum trahit,sblveretur. Quid enim est illa conversione mundi citatius hac omnium ventorum in unum conjecta vis dis siparetur, bc terrae solida ibriisque compages, nedum particula aeris torti. CAP. X. Praeterea in alto manere non potest
ignis turbine illatus , nisi ipse quoque permaneret turbo. Quid porro tam incredibile est , quam in
turbine longior mora i Vtique motus motu contrario vincitur: habet enim suam locus ille vertiginem, quae rapit caelum, Sideraque alta trahit, celerique volumine ror-
queti , Et ut det eis aliquam advocationem , quod fieti nullo modo potest: quid de his Cometis dicetur, qui senis mentibus apparuerunt 3 Deinde duo debent este motus eodem loco : alter ille divinus Sassiduus, suum sine intermissione peragens opus: alter novus dc recens , ω turbine illatus. Necesse est ergo alter alteri impedimento sit. Atqui Iunatis illa orbita , ceteroriamque supra lunam meantium motus irrevocabilis est : nec haesitat usquam, nec etesistit, nec dat ullam nobis suspicionem objectae sibi morae. Fidem non habet, turbinem, violentinsimum & perturbatissimum tempellatis genus, in medios siderum ordines pervenire, dc inter dispo- . sita ac tranquilla versari. Credamus ignem ci cumacto turbine accendi, & hhinc expulsum in
sublime, praebere nobis opinionem speciemque ει o
683쪽
deris longi. At puto tale esse debet, quale est id
quod ignem essicit. Turbinis autem rotunda ficies est. In eodem enim vestigio vetiatur,& in columnae modo circumagentis se volvitur. Ergo ignem
quoque qui inclusus est, similem esse illi oportet. Atqui longus est, dc disjectus, minimeque similis
C A P. XI. Epigenem relinquamus , dc ali rum opiniones persequamur. Q. antequam e ponere incipiam, illud inprimis praesumendum est, Cometas non in una parte caeli adspici, nec insignifero tantum orbe, sed tam in ortu quam in
occasu, fiequentissime tamen circa Septemtri nem. Forma eis non est una. Quamvis enim Graeci discrimina fecerint eorum quibus in morem. barbae flamma dependet, dc eorum qui undique circa se velut comam si argunt, dc eorum quibus fusus quidem est ignis, sed in verticem tendens rtamen omnes isti ejusdem notae lant, Cometaeque recte dicuntur. Quorum cum post longum tempus appareant sermae, inter se eos comparare dissiacile est. Illo ipso tempore, quo apparent, im speetantes de habitu illorum non convenit: sed prout cuique acrior acies aut hebetior, ita dicit aut lucidiorem esse aut rubicundiorem, Ac crines aut in interiora deductos, aut in latera divisos. Sed sive sint aliquae disserentiae illorum, sive non sint, eadem fiant ratione necesse est Cometae. Iulud unum constare debet, praeter litum adspici novam sideris iaciem, circa se dissipatum ignem
trahentis. Quibusdam antiquorum haec placet ratio. Cum ex stellis errantibus altera se alteri antiacuit, confuso in unum duarum lumine, faciem longioris sideris reddi. Nec hoc tunc tantum evenit, cum stella stellam attigit, sed etiam cum adi propinquavit. Intervallum enim, quod inter duas est,
684쪽
N A T v R A L. Qv AE s T. LIx. VII. ς8 rest, illustratur ab utraque, inflammaturque, oclongum ignem efficit. C A P. XII. His illud respondebimas, certum esse numerum stellarum mobilium. Solere autem eodem tempore &lias apparere, dc Cometen. Ex quo mantinum fit, non illarum coitu fieri C meten , sed proprium 8c siri juris esse. Etiamnum frequenter stella sub altioris stellae vestigium venit : dc Saturnus aliquando supra Iovem est, re Mars Venerem aut Merciirium rem linea despicit: nec tamen propter hunc cursum, tam alter alterum subit, Cometes fit: alioquin annis omnibus fieret: omnibus enim aliquae stellae in eodem signo simul sunt. Si cometam laceret stella stellae superveniens, momento esse desineret. Summa enim velocitas transeuntium est. 'io omnis siderum desectio brevis est: quia cit lias idem cursus , qui admoverat, abstrahit. Videmus solem dc Iunam intra exiguum tempus, cum obscurari coeperint, liberari: quanto celerior debet fieri in stellis congressio, tanto minoribus Atqui Cometae senis mensibus nianenti quod non accideret, si duarum stellarum conventu gignerentur. Illae enim diu cohaerete non possunt,oc necesse est illas lex celeritatis separet. Praeterea ista nobis vicina videntur, ceterum intervallis ingentibus dissident. Quomodo ergo potest altera stella usque ad ali ram stellam ignem mittere, ita ut utraque juncta videatur, cum sint ingenti regione diductae 3 Stetitarum , inquit , duarum lumen miscetur, dc prae- bet unius speciem. Nempe sic, quemadmodum rubicunda fit nubes selis incursu, quemadmodum vespertina aut matutina flavescunt, quemadmodum alterne arcus solis visitur. Haec omnia primum magna vi efficiuntur. Sol enim est, qui ista saccenditi stellarum non est eadem potentia. D
685쪽
684 L ANNAEI SE NEC AEinde nihil horum , nisi infra lunam in terrarum vicinia nascitur. Superiora pura dc sincera sunt, recoloris sui semper. Praeterea si quid tale accideret, non haberet moram , sed exstingueretur cito: λcut coronae, lue solem lunamve cingunt, & inti brevissimum spatium exolescunt. Nec arcus quidem diu perseverat. Si quid esset tale, a quo medium inter duas stellas spatium confunderetur,
aeque cito dilaberetur. Vtique non in tantrum maneret, quantum morari Cometae solent. Stellis imtra Signiferum cursus est , hunc gyrum premunt: at Cometae ubique. cernuntur. Non magis certum est illis tempus quo appareaut, quam locus ullus, ultra quem non meant.
CεP. XIII. Adversiis hoc ab Artemidoro illa dicuntur, noris tantum itellas quinque discurrere, sed solas Anervatas esse. Ceterum innumerabiles ferri per occultum, aut propter obscuritatem Iuminis nobis ignotas, aut propter circulorum positionem talem, ut tunc demum, cum ad extremam eorum venere, vis uatur. Ergo intercurrunt quaedam stellae, ut ait, nobis novae , quae lumen suum cum stantibus misceant, dc majorem quam stellis mos est , porrigant ignem. hoc ex his qt mentitur, levissimum est: tota ejus narratio mundi , mendacium impudens est. Nam si illi credimus , summa cassi ora solidissima est , in modum tecti durata, & alti crassique corporis, quod atomi
congestae coacervataeque fecerunt. Huic proxima si erficies est ignea, ita compacta, ut solvi vitiarique non possit. Habet tamen spiramenta quaedam dc quasi senestras, per quas ex parte exteriore mundi influant ignes, non tam magni, ut interi in conturbent. Rursus ex mundo in exteriora la- buntur. Itaque haec quae praeter consuetudinem apparent,influxerum ex illa utraque mundi jacente
686쪽
NA TvRA L. Qv Ays T. LIB. VII. σῖς materia. Solvere i sta quid aliud est, quam manum exercere, dc in ventum jactare brachia ZC A P. XIV. Uelim tamen mihi dicat iste, qui mundo tam firma lacunaria imposuit, quid sic quare credamus illi tantam esse craisitudinem caelio Quid fuit, quod illo tam solida corpora adduceret , dc ibi detineret ' Deinde quoci tantae crassitudinis est, necesse est oc magni ponderis sit. Quomodo ergo in summo manent gravia Z Quomodo illa moles non descendit, &se onere suo frangit 3 Fieri enim non potest, ut tanta vis ponderis quantam ille substituit, pendeat, dc levibus innixa sit. Nec illud quidem potest dici, extrinsecus aliqua esse retinacula , quibus cadere prohibeatur. nec rursus de medio aliquid este oppositi, quod imminens corpus excipiat ac fulciat. Illud etiamnum nemo dicere audebiti, mundum serri per immer sum, dc cadere quidem, sed non apparere an ca dat: quia praecipitatio ejus aeterna est, nihil habens novissimum, in quod incurrat. Hoc quidam de terra dixerunt, cum rationem nullam invenirent, propter quam pondus in aere staret. Fertur, inquiunt, semper: sed non apparet an cadat, quia infinitum est in quod cadit. Quid est deinde quo probes, non quinque rantum stellas moveri, sed multas esse, 6c in multis mundi regionibus 3 Aut si hoc sine ullo probabili argumento licet respondere, quid est, quare non aliquis aut omnes stellas moveri , aut nullam dicat 3 Praeterea nihil te adjuvat ista stellarum passim euntium turba. Nam quo plures fuerint, s epius in alias incident: rari autem Cometae, bc ob hoc mirabiles sunt. Quid,quod testimonium dicet contra te omnis ςtas, quae talium stellarum exortus Zcannotavit, dc posteris tradidit C A P. X U. Post mortem Demetrii Syriae r
gis , cujus Demetrius δc Antiochus libeti fuere, paullo
687쪽
63ς L. ANNAEI SENECAE paullo ante Achaicum bellam Cometes essessit,
non minor sole. Primo i us ac rubicundus or- lbis fuit, clarumque lumen emittens, quanto vi ceret noctem. Deinde paullatim magnitudo ejus districta est, dc evanuit claritas. Novissime autem torus intercidit.Quot ergo coire stellas oportet, ut fitantum corpus eviciant Mille in unum licet conis ' greges, numquam hunc ambitum solis aequabunt. Attalo regnante, initio Cometes apparuit modicus. Deinde sui talit se disiditque, te usipis in
aequinoctialem circulum venit, ita ut illam plagam caeli, cui lactea nomen est, in immensium exintentus aequaret.Quot ergo convenisse debent eu vicae, ut tam longum caeli tractum occuparent igne continuo
CAP. XVI. Contra argumentum dictum est contra testes dicendum est Nec magna molitione detrahenda est auctoritas Ephoro: historicus eae Uidam incredibilium relatu commendationem parant, dc lectorem aliud acturum, si per quotidi na duceretur , miraculo excitant. .idam me duli, quidam negligentes sunt: quibusdam mendacium obrepit, quibusdam placeti illi non evi--Fant, hi appetunt. Et hoc in commune de tota natione: quae approbare opus suum, dc fieri populare non putet posse, nisi illud mendacio aspersit. Ephorus non religiosissimae fidei, s te decipitur , tape decipit. Sicut hic Cometen, qui omnium mortalium oculis custoditus est, quia ingentis rei traxit eventus, cum Helicen dc Burinortu suo mersit, ait illum discessisse in duas fleutas: quod praeter illum nemo tradidit. Quis enim posset observare illud momentum , quo Cometes solutus, 3c in duas partes redactus estὶ Quomodo autem si est qui viderit Cometen in duas dirimi, nemo vidit fieri ex duabus 3 Quare autem non adjecit,
688쪽
jecit, in quas stellas divisus sit , cum aliqua ex quinque stellis esse debuerit Z C A p. XVII. Apollonius Myndius in diversa
opinione est. Ait enim, Cometen non unum ex multis erraticis essici, sed multos Cometas erraticos esse. Non est, inquit, species falsa, nec du rum stellarum confinio ignis extentus: sed dc pr prium sidus Cometes est, sicut solis aut lunae. Talis forma eth, non in rotundum resuina, sed procerior, oc inlotarum producta. Ceterum non est illi palam cursus: altiora mundi secat: dc tunc demum apparet, cum in imum cursus sui venit. Nec
est quod putemus , eumdem visum esse sub Cla dio, quem sub Augusto vidi miis: nec hunc qui sub Nerone Caesare apparuit, dc Cometis detraxit
in iam, illi similem fuisse, qui post necem divi
Iulii, ludis Veneris genitricis, circa undecimam horam diei emersit. Multi variique sunt, dispares magnitudine, dissimiles colore : aliis rubor est sine ulla luce: aliis candor, dc purum liquidumque lumen: aliis flamma, dc haec non sincera, nec tenuis, sed multum circa se volvens fumidi ardoris. Cruenti quidam, minaces, qui omen post se sui ri sanguinis serunti hi minuunt augentque lumen
suum, quemadmodum alia sidera: quae clariora, cum descendere, sunt, majoraque ex loco propiore visuntur; minora,cum redeunt, dc obscuriora, quiaabducunt se longius. CAP. XVIII. Adversus hoc protinus respondetur, non idem accidere in Cometis, quod in ceteris. Cometae enim quo primum die apparuerint, maximi sunt. Arqui debrient crescere, quo pro pius accederent. Nunc autem manet illis prima facies, donec incipiant exstingui. Deinde quod adversus priores, etiam adversus hunc dicitur: si erraret Cometes,essetque sidus, intra signiferi termi
689쪽
8 8 L. A N N Ag I s E N E C AEnos moveretur, intra quod omne sidus cursis suos colligit. Numquam apparet stella per stellam. Acies nostra non potest per medium sidus exire, ut per illud superiora prospiciat. Per Cometen a
tem Mon aliter quam per nubem ulteriora Cemum
tur: ex quo apparet,illum non esse sidus, sed levem
CAP. XIX. Zenon noster in illa sententia est: congruere judicat stellas, Zc radios inter se committere: hac societate luminis exsistere imaginem stellae longioris. Ergo quidam nullos esse Cometas existimant, sed species illorum per repercussionem vicinorum siderum aut per conjunctionem cohaerentium reddi Quidam ajunt esse quidem, sed liabere cursus suos,oc post certa lustra in conspectum mortalium exire. aidam esse quidem , sed non quibus siderum nomen imponM : quia dilabum tur, nec diu durant, dc exigui temporis mora dissipanrure C Ap. X X. In hac sententia sunt plerique nostrorum: nec id putant veritati repugnare. Videmus
enim, in sublimi varia ignium concipi genera , &modo caelum ardere,modo Longos a tergo marum albescere tractin,
modo hices cum igne vasto rapi: ipsa etiam salmina , etsi velocitate mira, simul dc perstringunt aciem, ae relinquunt ignes Hos aeris attriti, &impetu inter se majore collisi. Ideo ne resistunt quidem, sed expressi fluunt, ἐκ protinus pereunt.
Alii vero ignes diu manent: nec ante discedunt, quam consumptum est omne, quo pascebantur, alimentum. Hoc loco sunt illa a Posidonio scripta miracula, columnae, clypeique flabrantes, aliaeque insigni novitate, flammae: quae non adverterent animos, si ex consuetudine oc lege decurrerent. Ad haec stupent omnes, dc repentinum ignem ex alto
690쪽
alto efferunt, sive emicuit aliquid εί fugit, sive compressb aere dc in ardorem coacto, loco miraculi stetiti Quid ergo Non aliquando lacuna cedentis retro aetheris patuit, dc vastum in concavo Iumen3 Exclamare posses: Quid est hoc 3
-- medium video discedeνe calum, εPalantesque polo stellM. quae aliquando non exspectata nocte sillirium, Scper medium eruperunt diem. Sed alia hujus rei ratio est, quare alieno tempore apparent, quas esse, etiam cum laterent, constat. Multos Cometas
non videmus, quod obscurantur radiis solis: quo deficiente, quemdam Cometen apparui sie, quem sol vicinus obtexerat, Posidonius Uadit. Saepe autem cum occidit sol, sparsi ignes non procul ab eo videntur. Videlicet ipsa stella sole persunditur, de ideo adspici non potest: Cometae autem radios sistis effugiunt. CAp. XXI. Placet ergo nostris, Cometas, sicut faces, sicut tubas, trabesque, dc alia ostenta caeli, denso alire creari. Ideo circa Septemtrionem frequentissime apparent, quia illic plurimum est aeris pigri. Quare ergo non stat Cometes, sed procedit dicam. Ignium modo alimentum suum sequitur. Quamvis enim illi ad superiora nisus est: tamen deficiente materia retroiens ipse descendit in aera quoque , si dextram Levamque premit partem.
Nulla enim illi via est: sed qua illum vena pabuli sui duxit, illo repit, nec ut stella procedit, ted ut
ignis pascitur. Quare ergo perlongum tempus arparet , dc non cito exstinguitur Sex enim mensibus hic , quem nos Neronis principatu laetissimo
vidimus, spectandum se praebuit, in diversum illi
Claudiano circumactus. Ille enim a Septemtrione in verticem surgens, Orientem petiit semper obscurior: hic ab eadem parte coepit,sed in Occidentem