Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

r3o SCI Proprii cujusdam generis essent, cujusmodi hospitales tesserae sunt, honestae missiones Mfimilia. Monumenta historica , veluti sunt Consulares Fasti. Augusti vita ex Ancyranis Iapidibus , halendaria, orationum insigni .

rum fragmenta, militares quoque laterculi Italicarum civitatum M Consulatuum mentione illustres, maritimae inscriptiones , eorum

scilicet militum, qui praetoriis in classibus stipendia fecerant , quarum paucissimae Gruteri aevo innotescebant; omnia denique, quae ad antiquitatem quomodocumque pertinent,

ne Christianis quidem exceptis inscriptioni-hus, distinete 8c ordinate, in sua tempora Se in suas classes disposita esse debebant, omnia opportunis brevibusque commentariis illustrata, eaque omnia in suos indices sic relata, ut nihil facilius esset indagatione

atque inventione earum rerum , quae in tam immenso opere continerentur. Quoniam Vero saepe evenire videmus, ut merces fallaces Sc sucosae pro veris venditentur , huic ipsi operi praeire debebat Ars Critica Lapidaria, in qua tanquam insignitae notae veri tatis apparerent, ex qua quisque per se

142쪽

sacile judicare posset . quid esset adulterinum , quid non . Adeo multa pollicenti, lein se suscipienti gravis adversaria constituta de parata erat incredibilis quaedam expectatio, & quamvis advigilaverit Maisejus pro

rei magnitudine , haec tamen nunquam ad exitum pervenire potuit; quare saepe coarguebatur ab adversariis, quod multa prolixe polliceretur, pauca extricaret. Haud mediocria tamen sunt, quae reliquit ad Artem

Criticam Lapidariam pertinentia, Sc haec illo tempore, quo Vidit nullam esse vitae spem suae , dono dedit amicissimo viro Francisco Segulerio . Hic eadem postea concessit postulationibus Sebastiani Donati , 8c aegre ex infinitis chartae plagulis connatus est liber, qui Lucae prodiit anno MDCCLXV. Quatuor in partes distribuitur, de quibus ita' quaedam libamus , ut neque hoc opus mnino praeteriisse, neque cum ceteris ae quasse videamur . Longe enim a librorum dignitate distant adversaria , in quae clarissimi etiam viri omnia constipant, quae olim sibi vident ad scribendum profutura; . n.que tum aut delectum habent, aut ordi

143쪽

3 et s C I r 1 o 'riem servant; memoriae modo consultum vor Iunt, ne quid sibi utilium elabatur. Et quae in Donati manus venerunt, si adversaria ΜaD Leti dixeris, paullum a vero aberrarit judicium t ea certe sunt, quae si Auctor recei sui siet, & ad formam justi operis redegi set, nae ejus reprehenseres multo plura in Massejana illa Arte Critica admirari quam

carpere deberent. Nunc multa sunt, quae la dare in ea quisque possit, eruditionem nun quam e medio petitam, sed reconditam atque perraram ; Veterum linguarum cogniti nem , etiam earum, quas Orientales vocitant;

vim ingenii praeclaram ad res dissitas inter se conserendas componendasque; innumer biles prope inscriptiones , quae in collectionibus sunt, purgatas mendis, aut suppletas, aut illustratas, nonnullas aegras Sc prope depositas quod nemo ante potuerat ) re situlas: denique formam & imaginem magni operis, ut in Bonarrotii aut Sanctii linearibus quibusdam picturis, quae neque persectae ab auctoribus, neque ad magnitudines col Tesque suos, neque omnino ad tabulas simideductae. Sed ut eo redeam, prima Artis

144쪽

ΜAFFEIUS: r 33 Criticae pars ultimam inscriptionum seu strita piorum lapidum originem inquirit, quo in genere cum de Aegyptiorum obeliscis & notis rauca praemiserit, scripturae artem litterasque ullas ante diluvium negat fuisse, sed adulta deinde sobole generis humani, eaque Varias jam orbis terrae regiones tenente ; tum denique inter Hebraeos extitisse aliquem, cui Litterarum primordia divinique reperti initia tribuamus ; morem deinde in alias gentes propagatum . quarum characteres vetustissimis monumentis testatos ita inter se dispares animadvertit , ut ad unam tamen primaevae

scripturae similitudinem singuli referri posse

Videantur. Ita vero sagax Massejus in hae parte operis suit, ut Plinium ceterosque pro- sanos historiarum scriptores ad eam Hebraeo rum gloriam traxerit non invitos. Pleraque intercidisse, quae ad primi libri absolutionem Pertinerent , monet Donatus: ea lector ex Observationibus Litterariis restituere, eamque jacturam utcumque supplere poterit. Alterius libri haec summa, hoc propositum est, ut V terum lapidum, quos in Graecorum Latino . Iumque voluminibus legimus, seriem quain

145쪽

134 ' SCIPIO dam contexat , 8c quatenus fidem iis adjungere liceat, judicium interponat. Atque ea

quidem, quae vel fabulosis temporibus conscripta, vel ante bellum Peloponnesiacum exarata vulgo serebantur, ea plerumque poste Tiorum temporum epigrammata esse, M ab historiae fide removenda pronuntiat. Neque enim Graecis inusitatum aut rarum fuit ementitis versiculis aut urbi. aut sepulcro conciliare inim vetustate dignitatem; & veteres quandoque in eo peccavere , ut Versum ex

ercitationis caussa a Poeta compositum in II roas iisdem temporibus attribuerent . in quae

Heroes ipsi incidissent. Agnoscit tamen ejus aetatis epigraphas non ita paucas , tum Graecas, tum etiam, quod mireris , Etruscas: etsi hanc sententiam in Observationibus Litterariis aut retractasse, aut planius explicuis se dixeris , cum huic generi antiquitatum vetustatem illam adimit, quam aetas avorum nostrorum eidem adscribebat. Sed a Pelopomnesiaco bello ad postremos Augustos plurima eaque certissima utriusque linguae epigrammata , inulta legum fragmenta, plebis item

scita, Senatusque consulta chrouologico quoe

146쪽

ΜAFFEI Us.' a sdam ordine disposuit, notisque identidem dornavit: quo facto non modo historiam quamdam adtexuit harum scriptionum, quae aereis lapideisve olim tabulis effetu commi sae , sed etiam praesare juvit studium Oxum, qui essent inscriptiones prae se tim Latinas iactitaturi, cum tot exempla, tam Varia ,

tot per libros dispersa unum in locum collegisset. Iam liber III. sussit lapidarii historiam ,

O recentiorum seriptorum, qui de antiquis epigrammatis egerunt, recensiorum O catalogum comple-

Lbebat. Haec Donatus. At ejus partis Magejus nullam litteram scriptam reliquit. Postremus ceteros utilitate M copia facile vim cit , in quo Sc leges quasdam edicit, quibus internoscere vera a sistis possimus, Innumerabiles prope titulos omnisque generis inscriptiones, quae in Museis sunt, ad eas leges e pendit . Initium fecit ab Graecis, quae quod raro salsae deprehenduntur . non ita Μa se ii diligentiam Sc acumen desiderabant, Pti quae scriptae Latine sunt. Itaque de superiore illo genere regulas tradit breviores, & certas indicat notas, si qua insideat animo dubitatio, ad fidem adjuugendam, abjungendamve: . seu

147쪽

autem disserit de ratione stipplendarum vo cum, quas Vetustas exederit , deque via emendandi vertendique in I atinum quidquid Graeca marmora aut deterius, aut obse rius loquantur. Sed ejus praecipuum studium in Romanis fuit. Notaverat homo actitissimus, dum eruditionis caussa tot urbes, tot musea inviseret , cupiditate nonnullorum

hominum, qui fictos lapides pro veris olim vendidissent , rem grammaticam aliquando convulsam, factam historiam fabulosam , j cos ad ludibrium imperitorum seriis inte

mixtos ; neque tamen extitisse aliquem vere cordatum, qui- tot incommodis auderet me

deri , sive id satali quadam superiorum temporum credulitate factum , sive metu quodam eorum hominum, qui tamditi fabulis credidissent. Sed is, qui nullos sumptus, nullas rerum asperitates pensi habuit, quae libteris essent emolumento, praefatus non pau ca de ratione in eo genere judicandi, no Elissima Italicorum musea, quae ad eam diem inspexerat , coepit appellare nominatim, &quid in unoquoque fictum judicasset, expromere. Μulta ex marmoris' aut. colore aut

148쪽

genere, multa ex ductu litterarum , multa ex anaglyptis, multa ex formulis aliisque indiciis , quae novitatem operis, aut Veteratoris

fraudem olerent, repudiavit. Neque post musta excussa libris pepercit, quos Gruterus, Sponius, Reinesius, Μuratorius, alii praetorea inscriptionum Collectores antea Vulgarant; quosque lapides ex visu resutandi copia non fuerat , eos ex conjectura sensuque animi

saepe damnavit. Quid multa 8 Si omnes lapides , queis aut adimit ciVitatem, aut litem intendit , judicare velis temere in Latium inrepsisse , angustissimis proseis o terminis tam tam doetrinam circumscribes . Itaque ex iis jam annis, quibus mssejana haec Ars legi coepit, nemo sere de Latinis inscriptionibus. quidquam edidit, quin severitatem illam nimiam vocarit; nonnulli etiam doluere, e Tum legum promulgatione oppleri mentes juvenum superstitione , ingeniaque tardari: Sed viro clarissimo optimeque de litteris merito non una , apud aequiores judices parata de- sensio est ; quod alia juvenes sapimus, alia senes ; . quod multa Massejus , quae in eum librum servo; α quodam mentis conscerat, in

149쪽

138 SCIPIO Huseo Veronensi repudiata jam ab se atque

emendata demonstravit; quod perquam grave est ingenia hominum ex iis , quae ipsi nunquam polire, nunquam passi sunt in lucem edere, a posteris aestimari; quod illae ipsae

leges, quae in invidiam vocantur, ita plerumaque sunt a Massi o propositae, ut earum admonitu cautius jussiremus; nihil autem aut ipse, aut qui operi notas adjecit, frequentius animis inculcant quam modum: modus vero non tam arte tradi, quam habitu quodam imgenii ac prudentia servari solet. Ego quidem eos, qui haec studia colent, monitos etiam atque etiam velim, ne antea rejiciant qui

quam aut' probent, quam longo usu Sc diligentissima lapidum minime suspectorum conis templatione illud didicerint nescio quid, quod

peritissimi numismatum atque omnis Vetusta. tis aestimatores consecuti sunt, ut ex ipsa

specie atque sema operis de antiquitate aut rursus de novitate probabiliter conjiciant; tum iis Massejanas regulas sapienter adhibitas maximae utilitati fore confido ac recipio retenim earum usu & dubitatio saepe praecidi, di certior quaedam rerum notitia parari potest.

150쪽

Μ A F ν E 3 V s 139Dum haee jamdiu a se inchoata perficere coogitabat MaDjus , maxime e fidere videbatur diligentiae Segulerit , quem, ut diximus, domi habebat; 8c eum familiarissime quoque uteretur Iosepho Torellio sui amantissimo, Momnium suorum consiliorum M sermonum participi, plura ab utroque rerum gerenda. rum adjumenta exigebat. His quoque adjutoribus usus est, cum onus in se suscepisset scribendarum Ephemeridum de rebus ad It las litteratos pertinentibus , quas quod intermiserat Apostolus Zenus , e re Italiae esse putavit Manjus aliquem extare, qui quod dignum cognitu ederetur, referret; sed non tam aliorum, quam suae gloriae servire u

hut, cum saepe multus Se insolens fuerit insitis scriptis praedicandis . opus Carolo M. Caesari dedicavit, A ad sex usque volum,na . ut supra retulimus , perduxit. Disces ex hoc quid ipse praestiterit, cum Tri

sint opera anno MDCCXXIX. Veronae idipis ederentur ; quam dederit symbolam alperficiendam editionem Veronensem operum

S. Hieronymi; quantum in C odorio seu cassiodoro, uti ejus obtrectarures

SEARCH

MENU NAVIGATION