Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

x o SCIPIO elaboraverit; quantum scenae 8c poesi se

vierit ; quantam vim Venetorum M Vero-aeensium documentorum collegerit ; quanta cognitione librorum editorum excelleret g quam libenter in suis studiis antiquitatis conquiesceret, ut noVa conquireret, & ignorata explicaret; quantum lumen rebus Etruscis attulerit ; quibus argumentis demum non enim singula commemoranda arbitror retuderit Gorii loquacitatem , M Fontaninii ar- Togantiam coarguerit. Satis multa supra nam

ravimus de disputationibus cum Gorio hahitis ; restat ut de Fontaninio pauca dic mus . Cum Romae primum suit, junxerat cum eo amicitiam Manjus ; sed cum idem mirabiliter morosus, anxius, iracundus & dis-

scilis esset, composuis epistolas ΜaTejus ipse,

quod a Germanico cum Pisone actum narrat Tacitus, queis iamicitiam ei renuntiabat Homo ob hane rem exarsit iracundia & st macho, Omnesque, captabat occasiones Μaiasso, quam maximum posset, dolorem inurem di . Saepe erat irrisor scriptorum illius, aliorum quoque odium in eumdem concitam satagebat; nam implacabiles erant illius

152쪽

iracundiae, Sc nullo medicamento illius su rens petulantia sanari posse videbatur. Diu fluit Μanjus, quod ei erat persuasum nil tam esse laudem, quae ex hujusmodi concer lationibus peti posset. Sed, eodem mortuo,

cum judicium proserendum suscepisset de libro , quem ipse inscripserat; Deir Eloquenta

Italiana, tot illum erroribus foedatum probavit , ut esset hoc uno minus vitio viti sus , quod homo multarum diversarumquci rerum molitor raptim illum consecisse assi maret . Multa erant in eo aut praeterita,

aut dicta ad minuendam Mageii famam , quae res plurimum valuit ad hujus animum magis ac magis exacerbandum . Ulciscendi igitur adversarii caussa non illa modo, quae diximus de halica Eloquentia vulgavit, sed emisit etiam Latinam epistolam, qua adversus Fontaninii censuras rationem reddidit, quare ipse Cassiodorium , minime vero Casta fodorum scribendum censuerit. In has ipsas Ephemerides litteratorum Italiae idem intulit explicationem , quam secit, Vasis ex ' achate Orientali, quo nil magis affibre elaboratum suisse videtur, quodque Farnesianum Mustum

153쪽

r a SCIPIO

Omabat, de qua explicatioue minime ren vandam orationem arbitramur , quia satis multa de ipsa in Blanchinii vita exposuimus. Inter haec ad amplificandas domesticas laudes commentaria. quae de rebus suis scripsit Alexander Massejus frater, typis imprimenda euravit. Porro beatos putabat, quihus Dei munere datum est aut facere scri-henda, aut scribere legenda ; beatissimos vero , quibus utrumque. Et quidem suerat B, varicarum copiarum ille supremus Diustor bello strenuus & consilii plenus , qui cum dies ac noctes cogitasset, qui posset se robtire humo . victorque virum volitate per ora, s mae & immortalitatis securus sine arrogamtiae nota ea narrare se posse praelia putavit , quibus non intersuit modo, sed etiam praefuit. Sunt in iis commentariis mirabilia

multa, nihil non simplex & sincerum , M si quid emendatione indiguit non enim is multum litteris studuerat Scipio & eme davit , dc quada)n etiam elegantia oblinivit. Cum fratri quod debebat persolvisset, de scribenda agri Veronensis historia cogitavit , quam physica multa ornare debebant. Νetho

154쪽

M APTE IUS. 14 3 enim ignorat, quantum Veronenses praesertim montes abundent piscibus in lapidem conversis , ceterisque hujusmodi rebus ad hist riam naturalem pertinentibus . Mirificum se ei praebebat adjutorem . ut in multis, Segulerius, qui totam aetatem in his studiis conis sumpserat, quique ad confirmandum in proposito Μassejum versus illos usurpabat;

Hune obtrectare si volet malignitas , 'Imitari dum non possit, obtrectet licet. 'Μateriae eum satis esset operi, nescio qua de caussa consilium damnaverit suum Magdjusi quanquam εc de his rebus quaedam exposuit in epistola, quae est in manibus, ad Condaminium. Sed sortasse majorem sibi ob- Venturam laudem, majoremque gratiam ab auctore religionis Deo se initurum speravit ex theologicis studiis, quae idcirco impensius excolebat , quod gravitate utilitateque cetera vincere diceret, utque probaret

adversariis suis hominem etiam laicum posse gloriose & utiliter in iis versari. Sua cuique rum sit animi euitatio, eriorque proprius,

155쪽

r 4 SCIPIO

non levisas mihi haec serme in verba seri hebat ad amicum sed cena ratio caussam contexendi opus de in is dedit. Sunt qui tradunt, alienos sensus suas in chartas ipsum transtulisse, sed certe non mediocris ei tum parta gloria suit, quod multi ejus sententiam secuti sint, & illo magistro, defendere se pota se contenderint . mutuari quem posse pecuniam , & inde lucrum aliquod sperare, quin propterea divinae legis praescripta vi lentur . Sed ut ad libri argumentum propius accedamus, principio definivit vim vocabulorum , quae ad usuram pertinent, ut probe imielligeretur quid esset illud, de quo disputabatur, & ut quisque facile in sensum 8c mentem divinarum Scripturarum intrare posset. Non Latine modo & Graece , sed &Hebraice luculenter scire Massejus tibi vide bitur , qui quidem dicebat se senem Hora,cas litteras didicisse, sicque avide arripuisse,

quasi diuturnam sitim explere cupiens. Post haec ea loca Scripturarum afferuntur, quae ad usuras pertinent, neque haec modo a Mas sejo explicantur, sed etiam praecepta traduntur interpretandi dicta illa omnia , quae mo

156쪽

M AFFEI Us r4s res spinant, in quibus nihil contineri existi- , mare debemus. quod vitae necessitati, & r elo reipublicae ordini ac bono adversetur. Μinime dubitat, quin cuncta illa testimonia referri debeant ad graves usuras, ad anat cismum , Sc ad eas, quae a pauperibu& exigebantur : quod ut bono in lumine collocaret, necesse ei sitit mores hac in re veterum Romanorum, Graecorum , atque Hebraeorum declarare. Non aliter interpretatur sacrorum Conciliorum decreta, ex quibus, ut 8c ex M. Patrum auctoritate ac testimo-niis, magnum sententiae suae se allaturum pondus confidebat. Postremo hoc loco Calaistarum sententias in medium affert, gradum

inde iacturus ad ea argumenta, quae a ratione pendent, non tam sua proponens, quam contraria refellens, ex quibus conjiciea fuisse Μanjum peracutum ad excogitandum quid in aequo verum aut esset aut non esset,& magnas ei gratias plerosque habuisse, quod patrocinium arripuerit aequitatis utilitatisque publicae, cum justam esse exactionem usurarum defenderit, si moricae sint, te ab iis solvantur, quibus sum fortunae & bona ἀTom. IX. Κ

157쪽

Id enim si minime concederetur, actum fore de publico commercio ii assirmabant . Nunquam sibi magis placuisse visus est Massejus, quam dum hunc librum vulgavit, qui coinmendatur stili elegantia, copia doctrinae lenomine ipso S. Pontificis Benedicti XIV. . cui ad conciliandam eidem auctoritatem i, tum ipsum nuncupavit. Sed, quod mireris, Pontifex ipse postquam plausisse visus est Manii industriae, ea pronuntiavit, quae illa

praecepta, quae probabant non Magejus modo ipse, sed ει alii tum veteres tum rece tissimi Scriptores, in quibus eminebat Nic laus Broeder senius , funditus evertunt. iam cie assirmans, qui ex mutuo aliquid exigunt,

ab iis homines laedi, 8c leges ac jura divi, na labefactari ci). Doluit quidem Μassejus

i In lib. X. cap. IV. 3. X. De Synodo Dio

Osana Mee habet . Verum quoniam tot doctorum auctoriiste & argumentis mἰnime perterriti praedictam exoticam opinionem nonnulli iterum restieare non duis hilarant , propterea nos ad Petri cathedram evecti . ne Catholicae doctrinae puritas , cuius deposiιum nombis est a Christo eonereditum , hae erroris labe Ledaretur, datis ad ItaIIae Episcopos encyclicis litteris

158쪽

ΜAPPEIUS Iε ob hanc rem vehementissime; nam si labi, errare , nescire & deciyi in qua cumque re malum Sc turpe dicimus, hoe magis e tigra affirmare deb*mus in eo. quod pertinet ad morum scientiam . Ne tamen putes nullas nunc extare theologos, qui minime as-

eetera declaravimust primo omne luerum ex mutuo,

ratIoae mutui usurarium & illieitiun esse a seeundo ad Mirae labem purgantiam nullum arcessiri posse subinsultum , vel ex eo, quod id Iuerum non exeessivum di nimium, sed moderatum , non magnum, s.d ex guum si, ves ex eo quod is, a quo id literum sollua uia mutui deposcitor, non pauper, sed dives exustae , nec da m sibi mutuo summam resIcturus aia iam, sed ad sertunas se s amplificandas, via novἰs coemendis praediis, vel quaestuosis agitandis negotiis . utilissime se impetistrus et tertio quanquam una cum mutui contractu possint quandoque alii tituli, ut a unt. sorte concurrere, ipsi mutuo extrinseci , τ quibu4 i sta ori tui causia, aliquid ult sortem ex mutuo tam exigendi, ait men sit so & temere assiimare diaxἰmus , eiusmodi titulos semper reperiri de ubique praesto esse, ita iit illorum ratione, quotiescumque . pecunia , frumentum, aliudve id generis , alteri cuia cumque creditur, totiei semper liceat auctarium Mooderatum ultra sortem integram salvamque recipere . Alia praeterea egiximus , atque in contractibus sem anda commendavimus ... ne usurae macula Insiciantura

159쪽

r 8 : ser pro

semiantur Manii sementiae , qui velis, ut ita dicam, remisque contendant minime illam adversari aeternae legi , quae dux vitae & magistra officiorum esse debet. Quod quidem solari poterat hominem, qui omnia minora fama putabat, & qui tanta apud plerosque erat in opinione doctrinae, ut saepissime de moralibus quaestionibus consuleretur. Haec enim studia praesertim oblecta hant ejus senectutem, quanquam gauderet interdum poesi, physica, & quod mireris, astronomia, cum speculam suis in aedibus exaedificasset. Cogebatur etiam saepe redire, ad antiquitatem , ut consulentibus . responderet; & quae de festis veterum, de obeliscis, de Quiriniano quodam dyptico, & de cam, nis c disputabatur enim, utrum veteribus fuerint in usu 9 exaravit, non mediocri in pretio habentur. Atque haec quidem studia sunt doe rinae, quae quidem prudentibus & bene institutis pariter cum aetate crescunt, ut ho nestum illud Solonis sit, quod ajebat 'versiculo quodam, senescere se multa in dies asdiscentem. Sed quam amabat etiam oblectamenta rerum rusticarum i Quam libenter M

160쪽

iucunde cum amicis suis ruri commorabatur Poterat ne tantus animus, qui semper viguit in eo, non jucundam essicere senectutem pQuia vero nihil tam delectat senes, quam honorari, appeti, decedi, assurgi , deduci, reduci, consuli, hac voluptate licebat frui Massejo, de quo consensisse videbantur Vero

nenses omnes, populi primarium esse virum. Non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat ejus auctoritas; Sc cum omnes in illo honorando certarent, ne hujus sing Iaris studii memoria moreretur, illi viventi celeberrimo in loco statua marmorea posita suit. Cum a juventute maxime diligeretur Sc coleretur non enim erat, ut sunt plerumque senes , morosus & durus ) m rum quot excitaret ad praeclara studia co-Ienda, & ad magnos pro litterarum Sc patriae gloria excipiendos labores. Ut vero Innibus probaret, ne seni quidem licere lan- guidum & inertem esse, eique semper agem

dum aliquid quale cujusque studium in su-

. periore vita fuit, librum de Arte magica scribendum suscepit. Antea quidem opusculum ediderat cum hac inscriptione: Γ Arte ma-

SEARCH

MENU NAVIGATION