장음표시 사용
121쪽
aio SCIPIOriense Capitulum , quae ad Concilia Se Canones . ad res Liturgicas , ad disciplinam , quam a majoribus Veteres Christiani acceperunt , ad historiam IV. Ecclesiae saeculi. ad priscos Veronae Episcopos , ad sententiam, quam adversus Acacium Constantinopolit num Epis opum tulit summus Pontifex Felix hujus nominis III. , unde ortum Orientalium Episcoporum dissidium , quae ad
omnem denique antiquitatem pertinent. Haec vero ut majori in pretio haberentur, effecere illustrationes Μanii. Sed praesertim ipse elaboravit in complexionibus Μ. Aurelii Caiasiodorii Senatoris adornandis, quae quod m, sere deperditae putabantur, facile est conjicere , quanta exultaverit laetitia Μanjus, cum in earum manu scriptum codicem incidit. Continentur iis brevissimae explanationes epistolarum Apostolorum, horum Actuum 8c Apocalypsis, quas Μonachus jam iactus,& cum esset summa senectute, scripto mandaverat . quamvis non abundent copiosa re Tum varietate, commendari tamen tanto debent jurius, quamo fuerunt cariores hom,
122쪽
. clesiae Doctores recensendum putavit. Nihilo tamen minus per summam fraudem Sc ma
litiam finxit Samuel Chandlerus Britannus homo satis litteris excultus multa in iis Complexionibus, quas secundo Londini edidit, contineri, quae mirifice faverent Calvini dogmatibus. Num tam insignem impudentiam ferre potuisset Μassejus p Is quidem ita pugnavit , ut adversarium rejicere scutum M dare jugulum coegerit, & commendator ininsignis omnium scriptorum Cassiodorii haud aegre a se obtinuit, ut in iis colligendis , edendis, praefationibusque adornandis pluriamum elaboraret. Praegestiebat vero animus illius, cum videret multos cohortationibus
suis incensos ad vulganda iterum novisque observationibus illustranda M. Patrum opera. Profecto minime obscura sunt, quae edistoribus S. Hilarii Pictaviensis idem concessit, quantumque operae, studii, diligentiae ac laboris contulit ad perficiendam S. Ilieronymi operum editionem, quae per va
123쪽
larsium suscepta surat. Incitatorem O facem omnium . si Prudentii verbis uti possumus. dixisses, neminique sane ad ipsum accedenti hebescere Sc languere in otio licebat. Consulere etiam se posse utilius civibus suis putavit , si longa suscepisset itinera non tam propter studium cognoscendorum hominum quam propter cupiditatem novorum operum suscipiendorum. Primus autem fructus commorationis in Gallia fuit liber ille, quem inscripsit; Galliae antiquiitates quaedam selectae, atque in plures epistolas distributae , quemque Latino carmine, quod non multa dies, nee inulta. litura sane coercuerat menda enim ex eo tollenda postea suerunt Luzd. XV. Begi dedicavit. Si vellem fgillatim percurrere omnia, quae in his epistobs continentur , prosect0 . lect0reS fatigarem. Non vulgaria hoc loco reseruntur, sed nova ci aut
a saepe quidem evenit, ut Inser Iptiones: ine litae Putemus, quae vere sunt editae . Id usu venisse etiam blassejo minime mirum videri debet . Itaque quietiis laudi favebant: haec adnotarunt in libro , eujus est titulus t Expleation de divera monumens singuliers ee. P. 77. N. Maisei reconaoit tui emet qn une
124쪽
M APPEIUS ri 3 novo modo explicata. Ab honestis missionibus in aereis tabulis incisis initium ducit, ut probet has consuevisse concedi iis mili
tibus , qui cum peregrini juris seminas Bar
baras Horatius appellat in matrimonio haberent , jure connubii donandi erant, ut juste M .legitime procreasse liberos judica rentur , M hos heredes scribero possent. Plures deinde refert inscriptiones, quas in Cottiis alpibus Sc in Sabaudia reperit, Tom. IX. H
125쪽
II 4. SCIPIO populorum, quorum montio fit in iisdem ii, seriptionibus, & praesertim in nobilissima arcus Secusani, loca, quae incolebant, exquirit. Majorem etiam inscriptionum copiam invenit apud Narbonenses 8c Lugdimenses . Atque has de dedicatione sub ascia disputandi eum Muratorio occasionem ei dederunt cum aliqua amici molestia, qui inique ser hal minui benevolentiam in Massejo ex sententiarum dissimilitudine. Nec ineditas solum Noster in publico proposuit , sed quasdam etiam male a Grutero aliisque exscriptas emendavit. Ubertas, Varietas , copia hujusmodi monumentorum essiciebat, ut libenterasset iis in locis Galliae, quae quondam sub popilli Romani imperium ditionemque ceciderunt , dictitabatque malle se ibi manere,
ubi solus sapere in iis colligendis interpretandisque videretur, quam ubi aliquo numero esset. Vix poterat vero divelli ab iis urbibus, in quibus vestigia essent veterum p mphitheatrorum , & cum descripsisset in epi- sola ad Io. Potentum Nemausense , Arelatense, & Forojuliense, corollarium se ad
didisse gloriabatur libro, quem de Veronensi
126쪽
M APPEI Us III contexuerat, Se plura in hoc contenta mi
rabiliter confirmasse ci). De theatris etiam, A praesertim Aurelianensi omnium fortasse, quorum vestigia supersunt, nobilissimo separatim egit, non tam antiquitatis, quam architecturae studiosis abunde consulens. Cum
Parisios tandem pervenisset, quidquid dignum sapiente bonoque est homine studiosissime
127쪽
eonquisivit; versabatur cum iis, qui litteris excellere putabantur; in omni re ad antiquitatem pertinente quid quid est rarum M praestans sagacissime odorabatur ; horum nonnulla etiam illustranda suscepit, & cum, in hac arte quantum Valeret, peritioribus osten disset, facile quod optabat obtinuit, ut in Begiam Academiam, quae dicitur Inscripti
inim & Humaniorum Litterarum, cooptare
tur. Τheatrum sane hellum se hahere la tabatur, in quo vis ingenii sui & erudi tio omnis libero homine digna eluceret; Mquamvis ipse sibi in dicendo obstrepere ac plaudere videretur, M pertinaciam & studium vincendi in disputationibus prae se ferret . & suae Italorumque gloriae saepe
praedicator nimius esset, multos tamen na
eius est studiosos, amantes, observantes sui; quod mireris sane apud populum , cui omnia, quae Galliam non olent, inimica atque infesta solent esse, & qui obstinationem f:ntentiae in liis acrius reprehendit, quod Ve' retur, ne omnes habeat proprive subscriptores adprobatoresque . Sed oportet Massejuna aut vitia sua occultasse, aut his veniam Ω-
128쪽
MA FFEIUS. xi felle obtinuisse ob multarum virtutum comi latum atque praesidium . Ipsa fama, qua fruebatur , de gratia , qua plurimum poterat apud potentiores, e quibus honoris causesa nomino Polignachium , Bissium , Fleurium Cardinales amplissimos, impulit Iesultas , in quorum multorum familiaritatem se se iusinuarat , quibusque semper faverat vinculis beneficiorum obstrictus, ut quotidie opplo rarent auribus illius mala, quas Gallicana Ecclesia Sc ipsi a Iansenistis patiebantur, sperantes illum se se habituros sententiarum
suarum acerrimum defensorem, ut certe omni uin consiliorvin participem habebant . Allicitur vir flagrans studio laudis novis h neficiis Sc dono scriptorum, quae Iesulta doctrina praestans Turnem initis reliquerat; Sccum videret parvo labore posse se de ce lebrioribus illorum temporum controversiis docte, erudite Sc copiose disputare, libeta tissime arripuit occasionem magis magisquavenditandi hominibus suam in Thoologicis rebus prudentiam . Historiam igitur Theolo gicam de omni eo, quod pertineι ad divi nam Gratiam, contexere instituit; opus mλ'
129쪽
siae monumentis resertum , quod, cohortante
Biissio cardinali, non Latinum , ut ei propo. situm erat, sed Italicum secit, quo facilius in manus omnium perveniret. Non est hujus loci id, quod in utramque partem disputari solet, referre. Hoc certe fuit in animo Μasi sejo probare, a sententiis S. Augustini & Catholicae Ecclesiae dissidere die a Iansenista rum ; hos dimicare scriptis, ut semi8octos ad suam libidinem & licentiam abducant; sapienter se gessisse Romanos Pontifices in condemnandis illorum erroribus , 8c astutiis aperiendis; & cum incurrisset in illam memorabilem Constitutionem Unigenitus. Omnes Que ellii sententias sic enucleat & exponit , ut in lectorum mentibus instillet quovis scelesti imo homine illum fore scelesti rem , qui in ejusdem Constitutionis verba minime jurasset. Dum vult ostendere Ians ni stas non solum vetere Sc diuturna , sed etiam recenti invidia Sc infamia flagrare, Mnullam ferme esse oram, quo non peroserit quasi morbus quidam illorum iuroris, &
130쪽
Μ A P v E I II s et Isomnia eosdem S. Augustini praesertim auctoritate 8c testimoniis abutentes impie permiscuisse, palam prudentioribus secit, se alienos affectus in sua scripta transtulisse, ae plus saepe apud se valuisse Iesultarum, quam veritatis studium. Novas certe turbas atque lixas hujusmodi opus , quod Tridenti anno MDCCXLII. typis impressum fuit , excitare debebat; Sc libri, qui inscripti fuere , Animas ψestiones in historiam Theolog eam , 8c Dipsa detrAnima IVersioni. quorumque auctor esse putabatut religiosus quidam homo cognomine Migli, vaca, pleni sunt injuriarum A gravissimarum
contumeliarum, quibus Vehementer quidem,
sed non iracunde respondit Μanjus. Alii postea ejus partes suscepere o, nisi fortasse eidem libuit, quod probabilius putamus , sub alieno
