Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Z E N U S: . '23xpauea etiam contulit, ipso hortante Caesa, re , in opus Ephemeridum Litteratorum It

liae , cujus curam Petri Cassiarini stratis sui eatissimi ingenio, ae diligentiae praesertim commiserat. Et siqua suerunt alia hujusmodi mandata, sicuti ea , quae spectabant

impressionem Scriptorum rerum Venetarum , narrationemque vitarum Μaurocenti, Nanii

Fosearenti, in iis . exequendis plurimum eumdem fratrem adjuvit. Nihil vero, quod esset alicujus momenti, consignabat litteristinus, de quo Caesar in familiarissimis, quos eum eo habebat, sermonibus' doceri minime vellet. Sic enim suppeditari sibi di- cebat . ubi animus ex Aulae strepitu reficeretur , M aures rebus publicis defessae eo quiescerent. Quod delectationis genus uti

nam i omnes gustarent Principes. Nam 'Voluptates , quibus mini eorum tenentur, ne que temporum sunt, neque aetatum omnium, meque locorum, & saepe creant ossensionem

atque fastidium. Quare merito dicetat Seipio , quod secum Ennium habreet, se mutatorum triumphis ant onere. Quo vero Vin cula , quae Viennae Zenum retinere debuis-

242쪽

Apos To Lussent , ' aestiora saceret. Caesar , illum sueee. -dera. optasset in lacum Io. Benedicti Gentilotti, qui erat a biblioxheca, aut, illius,

qui curam habebat antiquorum numismatura ceterorumque .Vetustatis monumentorum. Et ipse noverat optime . bibliothecam & m seum, quod utriusque frequentandi data ei raro sene exemplo licentia inc libertas sue- rat; εc hene etiam de . utroquo meritus erat, 'eum donasset Caelari rara quaedam mon menta, cumque illius consilio factum eta set , ut ab eodem. millibus florenorum LXXX. emetetur' bibliotheca Iloendorsiana Batava -xum sere omnium celebrarima Nihilo tamen minus utrumque' munus recusavit. ψω. rans se aliquando 'ad suos: Italos liberum , tanquam emeritis stipendiis Musarum, posse. remeare. Semel iterumque & tertio revisit. suo. 3 postremo Valetudinem, ingravescen . tem aetatem, aliaqua ivcommoda excusina planei deserendi Viennam & Aulam a Cae .sare Neniam limpetravit. Invitissime ille a se tantum virum dimisit, quu neminem: Vide latur habere cariorem : aegre dc dolentee

243쪽

E 'E N U sy ε 33 1eminam sibi amiciorem, si id loqui de Priti. Epibus fas est, & heneficentiorem, sibi sui se diectat ceto : sed vicit suorum patriamque caritas , rediitque Venetias, XI. am.

no postquam inde primum discesserat. Pl ra secum detulit munera O praeconia Primripum, ut ait Poeta ille Siculus, O de,

Earae minera liberalitatis quae non tam a Caesare. habuerat quam a Willelmina Α- malia Iosephi I. uxore , a qua se aliquando adhibitum esse narrabat ad convertenda di Latino in. Italicum sermonem, praeter alia quaedam, scripta nescio quae S. Augustini. Illud vero maximum beneficium fuit, quod annuum stipendium quatuor mille florenorum. quod Zeno , cum primum Viennam venit, constitutum fuerat, absenti etiam solvetetur ea conditione, ut singulis quibusque annis sacrum drama conficeret, quod cani ad harm niam mos erat seria VI. majoris Hebdomadae in Sacello Caesareo Horum dramatum XV. apse in vulgus edidit ann. MDCCXXXV.

dedicavitque Carolo M Elisabethae Augustis conjugibus. Post , haec alia duo componere iussus est , quae minima in vulgus, prodie--

244쪽

234 APOSTOLUS

M. verum ex quo alaeritas illa, qua studiit metiea seventur, deserbuit in Zeno, animumque ejus graviorum 8e senescente aetae te digniorum artium triuitatio sibi vindie vit, invita se ad Μusas reserebat; quapropter hujusmodi dramatum conscribendorum curari Petro inlatasio , qui suum in locum su eessit datam fuisse non modo iacile passus est, sed etiam vehementer gavisus . Interhaee autem dramata primum locum se dare dieεbat illi, cui nomen Let Gerusumme, quotique ad Christi pedes cruci sussiri jacens magna ex parte consecit. Nec miror hominem singulari in Christum Iesum pietate potuissa tale argumentum M tenere & cum sensu tractare. De reliquo satis , se contentum esse dicebat Zenus sacris his dramatibus, cum

e contrario memoriam extingui optaret ceterorum, quae in theatrum adduxerat. Qua Propter nunquam a se impetrare potuit, ut haec corrigeret, cujus tamen rei faciendae .

eademque simul juncta Venetis typis impris mendi Gasparo Goetio homini sane intelligenti potestatem secit cal). Sed quamvisita de suis melotimatibus judicaret ranus.

245쪽

tit abortus potius quam partus illa esse di

teret, aegre tamen tulit in ea suisse se tentia Nuratorium, Fontaniuium aliosque , iit vix aut omnino fieri non posse crede

rei it 'aliquid tolerabile in hoc , poesis genere γα . Profecto quae habemus tum ranitum inlatasti dramata satis illos convin

eunt erroris ; nec mediocris es meum laus suit Zeni, primum omnium exemplo suo monstrasse viam, inquam diu longoque intervallo errantes homines adduci possent. Argumenta apte eligebat, seliciterque explicabat; illo suo singulari judicio in tota dr

malis oeconomia videbat quid deceret, quid non non mimicos M scurriles jocos , ut omnes sere ante ipsum , neque res magis averitate abhorrentes , sed aptas gravesque consectabatur sententias , dc a vero aut a vero stati nunquam discedebat. Plurimum sane cone it Metastasio poeticis ornamentis, lepore venustate, M sensu, ae arte qua dam , quibus ille M commovet, A totos ad se rapit auditores suos; nihilo tamen minus habet 8c suas virtutes Zenus, & illam prae sertim, qua novit omnia momento quodam '

246쪽

a 36 A vos TOLUSae judicio dispensare atque disponere. Praecter haec , qui de his duobus poetis j

dicare volunt , reminisci debent neminem Zeno, hunc vero Metastasio fuisse ducem.

Non sine caussa aliquando exquisivi ab ipso Metastasio, quid de Leni .dramatibus sentiret , cujus sapientissimum elegantissimumquoresponsum infra exscribere juvabit a 3) Nimis sertasse multa de poeticis Zeni scriptis. Reliqua aiunc persequemur ., in quihus idem elaboravit beneficio Caesaris Augustaeque Filiae seuens in patria, otio cum dignitate, quod maxime esse optabile . bonis Scheatis viris merito dixit Cicero . , Vitam Henrici Catharini Davitae Italice. 8c. copiosissime exmsuit, ediditque cum illius historiade bellis civilibus Galliae an. MDCCXXXIII. Vitam etiam alterius historici Francisci Gui clardinii a .Dominico Maria runnio conscriptam notis auxit atque illustravit . Colle git quam, plurima ad Mutii Iustinopolitani ubiam & scripta pertinentia, quae litteris man

dare meditabatur . Id vero cum praestare Variis impeditus dissicultatibus minime potuisset, collei ta a se se Ioanni Ratualdo cartio Γ-

247쪽

- E E N U a 37beraliter concessit. De Manutiis omnium ma lximis typographorum non pauca sane ciuiosa, nec antea bene cognita in lucem protulit : majora etiam protulisset de libris pra sertim ab ipsis impressis ab an. MCDLXCV.

ad annum usque MDXCVM. quo tempore

mortem obivit Aldus junior, & de universa illorum typographii historia, si aut diutius vixisset, aut surrepta ei minime sui sent adversaria, in quibus minutissima qua que ad hanc rem spectantia descripserat . Desperans se posse perficere ob provectam aetatem valetudinisque incommoda opus multi sane laboris multarumque vigiliarum de Scriptoribus Litteratisque Venetis, quod priusquam Viennam concederet , instituerat, innumera pene a se diligentillane collecta leprudentissime observata cessit Ioanni de Augustinis erudito viro e Franciscana familia, qui toto animo Sc studio omni in idem opus se dicebat incumbere . Eadem & majora etiam postea suppeditavit Μarco Foscarento

maximo dc spectantissimo viro, qui idem se

tractavit argumentum, ut etiamsi multi cum ipso contendissent, omnes tamen non selum

248쪽

ferum copia , sed etiam judicio, & dieendi arte facile stiperasset. Saepe ipse in suo li-hro mentionem Zeni facere debuit, & nui quam sere secit sine praeclaro judieii sui testimonio ca4 . Et sane iis patriis monimmentis perquirendis quid ejus diligentiam subterfugit , aut satietati superfuit 8 Non parum adjuvit Nicolaum Collatum de Ant nium Fridericum Seghetetium, cum alter U-ghellii opus de Italis Diseopis , alter histo etiam & commentaria Crestimbenti de Italica poesi corrigenda illustrandaque suscepisset .

Sed non paucos Crescimbenti errores antea etiam emendaverat Zenus , cum id opporiatiine facere potuisset in prioribus Ephemeridum Litteratorum Italiae voluminibus. Haee vero amice accepisse Crescimbenium ex eo

conjici potest, quod multa a se prolata in historia , in commentariis , quae illam su secuta sunt postea retractavit emendavit que . Sed emendationes, retractationes &corollaria huc & illuc sparsa adeo perturba bant & confundebant omnia, ut vix ullum amplius usum haberet pars illa, quae ad historiam spectabar, & nunquam satis clar

249쪽

apparerent contenta in ipsis commentariis Bene igitur ac sapienter faelum est a doctis viris , qui opus ex inordinato in ordinem adduxerunt, singulae personae. 8c tractationi, quae sua essent, concedentes, & horum multa necessariis notis illustrantes . Eodem tempore, quo haec gerebat. Zenus , labora .hat quoque, ne a scribendis Litteratorum, quas Ephemeridas vocavimus, fastis ulla fieret intermissio : eumque unum ex omnibus ad hoc opus maxime aptum cognovisset statrem suum, maximam oneris partem in i, tum transtulerat. Quare minime est mirandum , si hoe e vivis an. MDCCXXXII. erepto, impeditoque tum Apostolo aetate, morbis , aliisque occupationibus, idem opus paullo post plane cessaverit. Non quaero quid alii postea gesserint. ne Italiae Ephemerides

suae deessent: nam propositum nobis tantummodo est de rebus a Zeno gestis narrare os . Ceterum hic graviter adeo tulit mortem fratris amicitia omnique voluntate sententiaque fibi conjunctissimi, ut nulla res ejus sanare vulnus potuerit, increpantibus lue . nimium dolorem illa Augustini solebat

250쪽

a o APos TOLUS responderet quoniam itaque deserebat tam ma . o ejus solaris, sauciabatur anima mea ; O quasi dilaniabatur vita, quae una facta erat ea mea O illius ca6). Neque multo post matrem quoque amisit ; εc plenae sunt ejus.epistolae querimoniarum ob mortem illius , 8c Manicorum; eaeque satis declarant sensus humanissimos tenerrimosque ei naturam tribuisi se . Quod nolim a duris quibusdam homini. bus , tanquam effeminatum , accusari. Ete nim carere sensu doloris miserius esse arbitror , qu sm immoderate dolere. Μagnum t

men et in his doloribus asserebat solatium societas Andreae Cornelii fratris sui , apud

quem vivebat , 8c quocum omnia comminnia habebat: ut aliqua vero ratione compensaret jacturam , quam studia sua in morte fratris secerant, horum socium 8c adjutorem sibi adscivit Ioannem Antonium Verdaniuin hominem quidem optimis artibus exu ditissimum . Sed eo praesertim usus est in conficiendis indicibus bibliothecae & musti

sui, quorum utrumque multorum sane erat

nummorum , 8c superbissimo delectu coli elum, adeo ut rem gratam dc utilem harum

rerum Duili od by Coost

SEARCH

MENU NAVIGATION