Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

rerum amatoribus se facturum Zenus puta verit, si eosdem indices in lucem ederet . Nihil dum allatum a nobis est, ex quo in

telligi potuerit suisse in Zeno insatiabilem

quamdam cupiditatem colligendi praestantiora veterum Graecorum Romanorumque numismata ; ipsum in veris a falsis distinguendis , iisdemque explicandis oculos eruditissimos habuisse . Coepit anno MDCCVia magis obria Imperatoriam numismata veluti per jocum emere; ex his desiderium haud. vulgaria & communia colligendi; postremo tanta cupiditas pracsiantiorum & rariorum , ut cum non semper haberet in promptu pecuniam ad illa comparanda , magis illum poeniteret coepissa, quam liceret desinere . Eo tempore , quo Viennae fuit , quod magis abundaret, maximam nausei sui partem acquisivit, saepe etiam his de rebus mala data dans absentibus amicis suis .. Fuit pro- facto ad rariora acquirenda numismata strin-mae diligentiae maxima adjutusta sortuna , gestiebatque laetitia Zenus quod posset cum divitioribus hac in re contendere . NequQ. haec ad inanem ostentationem . Intellige-

252쪽

a ahat enim quantum historiam juvaret numismatum studium, in quo ut ipse, experie tia & lectione ducibus, longissime procederet , utque ejusdem amorem in Italis suis accenderet, nulli parcebat industriae. Non est tamen celandum, quamvis in hujusmodi rebus peritissime ac callidimime versaretur Zenus, ipsum aliquando in errorem raptum fuisse , cum argenteum Hadriani numisma maximi, ut vocant, moduli, cujus compintem secit amicum suum Io. Franciscum Babdinium ad augendum opus Vallantii de m-mismatibus Imperatorum Romanorum praesumitortibus. ad Augustum pertinere putaverit .

At gratulor Zeno , qui perquam raro fendebat in iis rebus, de quibus assirmabat , aliquando tamen lapsum fuisse, ne haec quoque laus ei deesset, ingenue semi et consessum esse errata sua, scuti decet viros bonos & simplicis veritatis amicos ca7 . Dolendum vero, si sparsa quaedam in ejus sambliaribus epistolis exceperis , nihil ipsum mandasse litteris posteritatique earum rerum, quas observaverat in vestigandis antiquitatis monumentis; quod ne faceret obstitit praeser-

253쪽

1ina singularis illius modestia cet8 . Reperta inter ejusdem scripta fuit de Gente Iulia

dissertatio, sed haec nulla ex parte, persecta. Acerrima Zc sortissima cupiditas , qua tenebatur Tenus , praeclara numismata parandi , paullulim imminuta ac debilitata fuit temporibus illis dissicillimis solutionis, quibus ob mortem Caesaris crudeli bello tota ardebat Germania: ac . postremo, quo rebus suis providere melius posset, consilium cepit vendendi grandi sane pecunia museum suum nobilissimo viro Germano, quod nunc quidem extat apud Canonicos S. Florcani in Austria Superiore . Restabat Zeno ivelut oblectamentum Sc solatium senectutis omni bus libris ornata atque reserta bibliotheca , cui unice se debere putavit magnum OpUS, quod extrema aetate suscepit ad emendan dum Iusti Fontaninii librum inscriptum Bibliotera deis Eloquenta Italiana. Cum primum anno Μ DCVI. in lucem prodiit istud opus, rogatus Zenus de eo sententiam exponere suam i scripsit ad Fontaninium quae magis ad emendationem persectionemque illius conducere putavit, & quae non aliena esse d

254쪽

xit ab amicitia. At Fontaninius, cujus a res nunquam praeceptis & monitis amicorum facile patuerunt, ex una parte aegre tulit se potuisse de infinitis rebus a Zeno admoneri, ex altera gavisus est habere se, quo melius posset existimationi ac gloriae suae consulere, quotiescumque ejusdem op ris secundo imprimendi consilium suscepisset. Id ita praestitit extrema aetate, ut multa , sed non omnia emendaverit; quodque mirabilius est nunquam in toto opere Lenimentionem fecit, quasi hominis vulgaris ,& quasi nihil ab eo subsidii accepisset. Doluit id Zenus; Sc sane justam habuit dolendi caussam. Nullam enim litterae aliam mercedem laborum desiderare videntur praeter hanc laudis & gloriae , qua quidem detra- ista, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo, 8c tam brevi tantis nos in la ribus exerceamus 8 Sed Zenus magis etiam quam suam dolebat vicem plurium amicorum. suorum, quos male habuerat Fontaninius. Quapropter aequitati veritatique, & Italiae quoque gloriae se servire existimavit, si illud opus non augendum perficiendumque ,

255쪽

emendandum, M interdum etiam illustrandum suscepisset. Et sane non exiguus erat campus, in quo mirabilis Zeni prudentia ab

que eruditio excurreret . Nam frequenter Fontaninius temere credit, & ex levi conjectura fallacissime judicat; nunquam perpendit aliena judicia , quando utitur suis; in his ipsis non semper sibi constat; saepe

negligit aptam Sc accommodatam rerum d spositionem; & saepissime res maximi m menti oscitanter praetermittens , eas , quao sunt minimi, fastidiose repetit. Cum vero de libris refert , frequentissime labitur, mutans & confundens eorum inscriptiones , nomina & cognomina typographorum , tempora , loca & formas, quibus suerunt impressit, A errans interdum in ipsorum Scriptorum nominibus, eorum patriis & temporibus, quibus vixere , recensendis . His

aliisque malis ut provideret, quasi suo jure sibi sumpsit Zenus. Nemo enim illo fuit unquam instructior in ea parte litterariae historiae, quae ad Italos per quinque & amplius saecula pertinet, cujusque parens me

256쪽

r 6 APos T L Usrito a nonnullis nominatur . Quo instrumen. to, judicio acri & certo, magna, ut diximus, librorum copia , ea diligentia, ut ni- 'hil assirmaret quod ipse per se non vidisset, atque lepore, sestivitate ac sale scribendi summo tales potuit Tenus animadversio innes illustrationesque in Fontaninii Bibliothecam facere, quales a nemine fieri potuisse arbitror. Atque hae Virtutes magis etiam comparent ob argumenti genus in eo opere,

quod omnium Zeni est maximum. quodque inscribitur Dissertationi Vossiane. Scripsit VoGlius volumina duo de Graecis Latinisque historicis, sed ita scripsit , ut imitari eos voluisse videatur , qui in uberrima segete non1olum stipulas excidendas, sed etiam spicas ipsas aliis colligendas relinquunt. Sed praesertim Scriptorem diligentia defecit in ea parte, quae spectat ad Italiam , cujus amor facile a Zeno impetravit, ut ipsum suppleret emendaretque, ab eo tempore initium sumens. quo Francisci Petrarchae opera inprimis factum est, ut litterae tanquam ad adspiciendam lucem revocarentur. Inchoavit lupus anno MDCCXII. idque in Dissertatio-

257쪽

Z E N U s 247. nes distribuere consilium coepit, ut iis modo unum, modo alterum Ephemeridum Liseteratorum Italiae volumen ornare posset . Tali modo Dissertationes XV. in vulgus edisdit Zenus, quae centum historicorum vitas illustrant; quas qui leget, facile existimabit adeo diligenter illum habuisse cognitam an liquitatem , ut eam sere totam in iis exposuerit. Quare non est mirandum, si summo plausu exceptae fuerint : nec quisquam postea extitit, cui necesse fuerit de iisdem historicis scribere, qui Zeni Dissertationes tamquam oraculum minime consuluerit 29 Nec desuere etiam, qui integras vitas suos in libros retulerint, quod saepissit me fecit Ioannes Petrus Niceronius , 8c non raro Ioannes Fabricius , hic in Latinum , ille in

Gallicum sermonem ipsas conVertens . Tantam vero Niceronius fidem habendam Zeno putabat, ut notare praetermiserit sontes, unde ille res a se prolatas hausisse dicebat , qua de re a Menchenio in eo libro, quem de vita Angeli Politiani scripsit, reprehen sus est . Poterat quidem Zenus salii ut h.

258쪽

manus, quod a se alienum esse , tantum erat ut putaret, ut postquam se a Bibli thera Fontaninii expedivit, emendandas, augendas, ac pene totas reficiendas susceperit Dissertationes suas Vossanas . Mirum id non solum, sed novam etiam Dissertati nem , quae est de vitis Marini Barietii Se Marini Beci chemi facere potuisse Zeuum quando eum diuturnis febribus, haemorrha

si a , insomniis 8c stomachi doloribus assi,

elum corporis vires defecerant . Sed mens pristinum conservabat robur. Cumque secus narrasset Ioan. Lamius de Zeno mentionem

faciens suis in Ephemeridibus, dicitur hie

recitasse amicis suis, quam proxime scripserat , dissertationem , quaesisseque, imitatus Sophoclis exemplum , inun illud opus desipientis senis esset. Iis malis accessit etiam apoplexis, ob quam oculorum pene lumine A sinistri lateris usu , M scribendi facultate plane privatus suit. Nihilo tamen minus non prorsus ohinituit suis in studiis. cum ea dictasset Antonino Valsectio , quae praelatus est de iisdem Dissertationibus. In

259쪽

eeditur . Ut apud Homerum saepissime M. stor de virtutibus suis praedicati Nec erae Zeno verendum, ne vera de se praedicans nimis videretur aut insolens aut loquax Etenim ex ejus lingua sicuti de Nestore quoque testatus est Homeriis ) melle dulcior fluebat oratio , quod ex iis, quae de ipso narravit exposuitque Μarcus Forcellinius in praefatione libri de Bibliothera It licae Eloquentiae, praesertim intelligi potest.

Cum vero multi admirarentur tum cetera 'rum rerum illius excellentem persectamque sapientiam, tum vel maxime sortitudinem ac constantiam in serendis acerbioribus malis , solebat ridens illa Ciceronis respondere: ne cesse fuit esse aliquod extremum , O tanquam in arborum baccis, terraeque frugibus, maturitate tempestiva, quasi vietum caducum, quod

ferendum est molliter sapienti. Sed hujusmodi frui lus , mirificos illos quidem , asserebat

conscientia bene actae vitae, multorumque

benefactorum jucundissima recordatio . Quis enim illo suit c uior, quis integrior, quis

260쪽

aso APos Tot Us ad miserim iam liberalitatemque propensior , quis ad omnem humanitatem magis aecommodatus p Adfuit illi semper purior religio . quam sic coluit, ut vel rigidissimis satisfaceret . Cum rebus divinis operam daret , lapidem, non hominem dixisses ; adeo

in caelestium rerum meditatione erat defixus . Cum vero consuesceret haud exiguam

diei partem insumere in divinis reeolandis . mysteriis, in sacris evolvendis libris, in essundendis ad Deum precibus eo tempore, quo haec faciebat, illius janua, quae quot, die frequent a illustriorum hominum celebrabatur, quae semper multorum postulationibus patebat, omnibus occludebatur. In B. V. singulariter pius semel iterumque senex atque aeger Lauretanam Domum invisit. P stremo ad veram beatitudinem, quam semper quaesivit, unice adspirans, libros, am res ac delicias suas , quos testamento rei, querat religiosis Dominicanae familiae hominibus, antequam moreretur ipse concessi, illa usurpans verba: Mae nos reliquimias

mnia O secuti sumus te 3o . Mendacium

SEARCH

MENU NAVIGATION