Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

histbriae smplici illi quidem & nudae Cae.

sarem enim unum imitatus est θ sed purae in primis atque illustri, quam Bembus Lai,

ne conscripsit. Atque ex his constat secundum volumen . Tertium autem habet res a Paruta Italice conscriptas gravissimo sane historico, cui neminem praefero copia praece piorum ad rem publicam gubernandam, cognitione earum rerum , quae sunt in hominum moribus, civilibus institutis, & in Imperiorum disciplina, Sc grata Varietate ,

qua res externas cum domesticis ita conjungit , ut illae his unice servire videantur. Quam de eo exaravit vitam Zenus, dignam quidem tanto viro omnes judicarunt com positione , ubertate , atque elegantia . In ipso aditu operis narrat ille, qua de caussa circiter ann. MCCCXVII. non solum Partitarum familia, sed etiam aliae multae nobilitate praestantes e Lucensi in Venetam Rempublicam migraverint, quantisque pri- vilegiis decoratae fuerint, quod artem fabricandi serica Venetos docuere . Quanquam id certissima monumenta testarentur, justam tamen querelarum caassam cum Zeno se

232쪽

ara AP os ToL Us habere putavit Petrus Garetonius Senator at

piissimus hujus enim familia in illarum numero suit quod ea protulisset in lucem ,

quae ipse occultari maluisset, quasi aliquid nobilitati suae detraherent. Hujusmodi quin rela magnopere contristavit Zenum ; neque illam mediocriter valuisse credo ad abjiciendum consilium ea perficiendi & vulgandi , quae de Scriptoribus Venetis ipse collegerat . Videbat enim se non posse omnia loqui ad veritatem , quin multorum in offensionem incurreret ia) . Reliquorum historicorum , quos supra nominavi ,

vitas minime contexuit Zenus ereptus patriae eo tempore, quo haec ab ipso omnia summa expectare videbatur. Iam tum cum

coeperunt in scenam prodire illius dramata, tanta illico de ipso surrexit fama, ut haec non Italiae solum , sed & aliarum regi num , 8c Germaniae praesertim fines peragraVerit. Quo factum est, ut ab Anspachii& Vindelicorum Principibus, nec non a Leo poldo Caesare valde liberaliter Zenus invitatus fuerit ad Poetae munus apud ipsos sustinendum. Ne tum ab Italia δc a patria

233쪽

Z E N .U s ast discederet variae obstiterunt caussae, illa inprimis, quod matrimonii vinculis esset irretitus . Haec solvit mors Februario mensean. Μ DCCXV. uxore extincta, ex qua filiam habuit, quae vix lucem hominum adspexit; sed & alia supererant summae conjuncti nis vincula cum matre & cum liberis, quos ea susceperat ex nobilissimo viro Petro Antonio Cornelio, cui nuptam suisse supra commemoravimus; itidemque cum fratre & λ- rore & cum patria, a qua nova acceperatheneficia, praepositus exercendis vectigalibus, quae ex mercibus mari advectis exiguntur . Multum quidem aberat Zenus , ut ex his vinculis dulcissimis iis quidem, ut pote amoris Sc pietatis, laxari aliquid vellet; sed quosacilius juvare eos posset qui opis suae imdigebant c13 , cessit tandem liberalissimae invitationi Caroli VI. Caesaris , qua ineunte

autumno ann. Μ DCCXVIII. Viennam tra

ductus est. Duos circiter menses consumpstin itinere, eum non longe s Tarvisio seMeium ei ex casu dextrum crus suerit. Nec solum in ipsa curatione . sed c n Viennam etiam pervenisset, chirui Sr vitio ec itineris

234쪽

agitatione dolores Sc incommoda multa peris pessus est . His malis accessit invidiae obtrectatio & tarditas summa , qua Omnia pene negotia in Aula Caesaris 'erebantur, ob quam nec plane certus pote at esse Zenus de sorte sua, nec pecuniam habere in proinptu , qua rebus suis consuleret Obversabatur ei ante oculos exemplum Lethnitii Germanorum omnium doctissimi, qui magnis promissiis invitatus, magnisque precibus impetratus a Borussiae Rege . duobus & amplius annis Viennae suit nullum unquam videns exitum rerum suarum ci 4 . Sed quam falso timeret Lenus similia sibi accidere posse, intellexit statim ac ex vulnere recreatus

adire Caesarem potuit . Hic enim dedit ei singulares Voluntatis significationes; Sc datis quoque muneribus , satis ostendit se velle . non sollim quod promiserat facere, sed etiam prolixe cumulateque facere. Profecto pluri

mi ille liberalium artium studia doctosque

homines aestimabat; neque erat mediocriter

in litteris versatus . Narrabat se in prima juventa studium philosophiae acrius ultra,

quam concessum Principi videri possit. c luisie,

235쪽

. Z E N U s I ris litisse, nisi prudentia institutoris incemsum M. fiagrantem animum coercuisset: postea mito gavit ratio & aetas', retinuitqtie, quod de Agrictaa quoque praedicat Τacitus, ex sapientia modum . Adeo pollebat memoria, in quae in pueritia acceperat legeratque .

adultus recordaretur V adeoque ardebat cupiditate hunc omnium rerum thesaurum magis magisque locupletandi , ut libros , domibus maxime praedicari audiebat, aut legeret per se , aut de iis ad se reserre d Etos homines juberet. Nae ille permagno te nebatur desiderio instilliendi Viennae Academiam, quam flos doctorum hominum condecoraret , quaeque Parisiensem Sc Londinensem aemularetur. Hac de re saepe Caesar cum Zeno sermones habuit ejus consiliadi operam exquirens . Sed quoniam frustr adlaborant Principes in hujusmodi rebus , nisi habeant intestigentes Sc heue animatos administros tantum ne florere potuisse L dovicum XIV. favore in litteras putamus,

si Cothesio caruisset y studiis Caesaris mi

nime selices exitus contigere. Sed non pro pterea minus ille essereadus est laudibus;

236쪽

aa6 APos Tot Usquidem plenae sunt litterae Zeni cis jusmodi praeconiis debitis non tam ingenio Caesaris, illiusque singulari amori in litteras , quam ejusdem maximis clarissimisque virtutibus. Quam vellem tanti Principis. vis tam historiae monumentis illo suo mirabili Etrusce scribendi Iepore ranus consignata set i Et maximum incitamentum illi poterat este, quod non solum Poeta, sed etiam IIbstoridus Caesareus declaratus esset, quodque de eo scripsisset, qui cum res gestas, tum aures atque studium adhibere potuisset. Sed

omne ferme tempus consumere cogebatur

Zenus in studio musico, quod utile magis quam gratum illi erat . Paullo postquam Viennam advenerat, in scenam attulit Iph, geniam ; - nec defuere maledici, qui surre

sam , non sectam ab illo fuisse dicerent. Hujusmodi maledictis ita respondit Zenus . se quidem transtulisse suum in melodrama

ab Euripida 8t Racinio locos quosdam, cum incidit, ut id apte fieri potuerit, ut ab .HO mero Ennius, Afranius a Menandro . M RDeinius ipse ab . Euripide consuevere. Et quis tu id liceret si veteres celebriores poetae

237쪽

Z E N U s. a 27tiun etiam bene mereri de suis civibus ju. dicabantur, quando integras Graecorum fabulas Vertebant, ut ad suorum cognitionem divina illa ingenia transferrent Θ Qui igitur haec vituperant, Faesunt nae intelligendo , in nihil inusi am

Post Iphigeniam dedit Zenus L. Papirium ;atque hic si illi cessit persectione operis, an Mivit certe approbatione M plausu spectanditium; ipseque Caesar nihil simile se unquam vidisse audivisseque palam professus est I 6 IIuic rei caussam praesertim dedisse putavit Zenus copiam gravissimarum senteutiarum, quibus quasi stellis suum illustravit melo- drama. Etenim brevi intellexit nihil dulciuiesse gravissimo optimoque Principi exemplis grandioribus , orationibusque sumptiz de vita, quae aut . quid sit, aut quid esse oporriteat, doceant; contra vero nihil insulsius amoribus iis, quos homines arte sua abutentes in scenam invexere , quosqu2 cor rupti depravatique mores retInuerunt: qu Propter aliam viam, quam tritam eatenus

238쪽

adis AP os ToL Usse ipso tenendam sibi putavit cr7 . Cuman. Μ DCCXIX. Maria Iosepha Iosephi I. Ca saris filia Friderico Augusto Regio Principi

Saxoniae nupta suisset, has nuptias dramate celebrare jussus est Zenus , in eoque elaborando non tam ossicio suo omniumque erape lationi, sed, quod dissicillimum erat , se hi ipse satisfecit. Appellavit hoc Sirita, quae erat filia Sivaldi Daniae Regis, do qua narratur praeter patris , nullius unquam homb. nis conspexisse vultum , adeo pudica erat . Adspexit tandem otiarum, A cum eo nupsit; ac mirum profecto est, totius dramatis nodum ex unico oculorum obtutu pendere potuisse. Deinceps multa alia melodramata, de quibus singulis dicere non est necesse, eaque non minus diligenter elaborata & tamquam elucubrata attulit. Etenim se semperiante oculos habere dicebat praeceptum, quod

Q. Tullius Cicero Marco fratri petenti Comsulatum his verbis dedit: Quamobrem quoniam ab hae laude pro fieris, O quidquid es,

ea hoc es, ita paratus ad dicendum venito ,

quasi in singulis caussis judicium de omni ingenio futurum si . Et quanquam hoc Zeno,

239쪽

-- : Z E N U S : . azyeum aliquid accuratius scripsisset, semper se re contigerit, ut nunquam scripsisse melius putaretur, tamen cum docuit Nit rim ninium consensu se suit tum judicatum

coteros a Zeno semper omnes, illo autem dramate etiam ipsum a se superatum cI 8 . Non unus erat Zenus Poeta in Aula Caesaris. Erat & eodem gradu Petrus pariatus homo non solum studiorum similitudine, sed M officiis, usu & consuetudine jamdsu M. no conjunctissimus, quem aliquando sibi socium in componendis, dramatibus adjunxit,& tum maxime, quando angustiae temporis

illum coegerunt. Nam eodem anno duo' saepe dramata facere jussus est; neque haec tantum, sed etiam illius generis poemata, quae Oratori nos appellare solemus. Habuit interdum a Caesare alia etiam mandata po tica, Velut extraordinaria pensa. in quibus omnibus magna solehat esse occupatio stu-

diorum suorum . Nihilo tamen minus si im

currebant subcesiva quaedam tempora, haec homo industria singulari perire non patiebatur , multasque disertationes tum historicas

rura philologicas contexuit I9 . Nec deerat

240쪽

Σ3. Avos T LU siitteratis amicis illustria ac prope divina bona, quae multis vigiliis, improbo labore;

assidua exercitatione adeptus' erat, non apud se avare continens, sed ad communem illo. rum Tutilitatem liberalissime conserens . Dcommemorandum mihi in primis videtur quomodo se gesserit adversus Μuratorium ex

suo conjici potest Zenum nunquam invidis. se, sed favisse semper alteriae gloriae. D claravimus supra ipsum innumera sere collegisse ad opus illud conficiendum, quod i

scribere meditabatur Scriptores rerum Italicarum, ex quo maximam sibi laudem poterat polliceri. Dolebat ob suum Viennam adventum fuisse tantum opus interruptum, cujus

tamen consciendi' neque desiderium' neque spem deposuit. Quin immo ex Caesaris bi-hliotheca 8c tabulario, in quod penetrare libere poterat, non pauca hauserat ad illud ipsum ornandum . At ubi Zenus intellexit

Muratorium eamdem cogitationem curamque

suscepisse, non questus cum illo est . quasi in alienas possessiones invasisset, sed ipsum Sc consilio & opera, & quibus aliis potuit rebus, ad incoepta perficienda adjuvit. Non

SEARCH

MENU NAVIGATION