장음표시 사용
211쪽
tem venit. Natus est III. Id. Decembres an MDCLXVIII. Petro Zeno , qui satis laudabiliter Venetiis medicinam faciebat , & Catharina Apostoli Sevasti, cujus gens patrum memoria potuerat multum in Cretensi insula nobilitate M opibus . Pater mature decessit filios relinquens duos Apostolum & Nico- Iaum adhuc in teneris, qui matris diligentiae concrediti satis feliciter aetate & m vibus procedebant. Haec , quamvis non mulisto post nupserit nobilissimo viro Antonio Cornelio, non tamen Apostoli curam dim, si, dum Nicolaum apud se haberet aleretque illius patruus Episcopus Iustinopolita- auis. Sed hoc e vivis erepto post. id. Aug. ann. MDCLXXX. Nicolaus Venetias venit, ut cum fratre operam studiis daret in Seminario , quod ab loco appellatur Caselli, quodque regunt religiosi viri Somasthi. Ibi in rhetorica praeceptorem habuerunt Augustinum Rietetotum Venetum : philosophicum vero stadium cucurrerunt , praeeunte Claudio Ugone Brixiano. Sic igitur fiat res in genium excolebant paribus quidem studiis,
licet dispari fiuctu: Apostolus enim Nicolao
212쪽
roa APOSTOLUs multum ingenio antistabat. Sed de hoe s iis . Plurima enim alii de eo nobis scripta reliquerunt. Apostolus barbariem , quae tune dominabatur in scholis, feliciter declinavit; mansuetiorumque musarum valde studiosus
jam ab ann. MDCLXXXIV. carmina elucubraverat , quae Venetum incendium inscripsi Haec typis commissa Marco Antonio Iusti nianio, qui Venetiis tunc temporis summum tenebat imperium , nuncupavit, ejusque Vo
cibus ad alia hujusmodi tentanda incitatus suit. Quare non multo post deditionem Μωdoni , & Navarini occupationem cecinit eo
successu, qui prosperus iis temporibus judi, eari debuit. Post haec Persit satyras Italicis
carminibus interpretatus est; cujus interpretationis autographon exstare scio Venetiis apud religiosum quemdam hominem Servorum , ut vocant, B. Μ. V. Praeter id non pauca alia , ut stylum exerceret, e Latino Italicum convertit. Lyrica quoque plurima sic condidit, ut unus ad poesin instructissimus videretur . Sed haec omnia gramdior factus improbavit cremavitque, si unum
excipias , cujus initium, Donna se aνrieneci,
213쪽
Z E N Uquodque a Muratorio suum in opus de Per. secta Italica Poesi relatum suit . Praecepta scribendi , quae puerilis doctrina tradidit,
subtilior eognitio ac ratio litterarum aluit, eonfirmavitque continua lectio veterum oratorum ac poetarum. Qua facultate praeditus Apostoliis, cum quo se verteret aliquandiu dubitasset, otii impatiens, & ceterarum re
rum , quae adolescentiam oblectare solent . incuriosus, aut contemptor , statuit illi prae. sertim generi eruditionis, quae historiam ju-Varet , nec non poesi totum se dedere. Ex omnibus autem poesis generibus dramaticiim sibi maxime excolendum sumpsit, quod hujus vacuam possessionem facile tenere se posse sperabat. Quamvis enim tum multi essent melodramatum scriptores, adeo eos saeculi vitia & corruptela depravaverant, ut nulli esse viderentur. Et quanquam haud patere
tur natura poesis veterem illam excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrorum steatrorum usum moremque transferri, sic
tamen confici posse dramata intelligebat Zωnus argumentorum, sententiarum 8c verborum delectu, ut si non omni ex parte perq
214쪽
secta , tolerabilia tamen essem sutura . Cum primum ad scribendum animum appulit, pastoritia argumenta tractavit, & in scenam adduxit . Haud mediocriter plausum fuit Τhyrsidi, incredibiliter vero Narciso, quanquam in eo per XV. dies tantum elaboraverit . Post id experiri voluit Zenus , quid posset ingenium suum in gravioribus tractandis argumentis . Scripsit Varia, quae ubi spectata , placuere . Sed nunquam majori usus est fortuna , quam cum anno MDCC. Venetiis L. Verum dedit . Istud enim melodrama non solum semper habuit plausores, ut Horatianis verbis utar , aulaea manentes, sed & pluries repetitum non Venetiis tantum , sed & Florentiae, alibique ; fuitque, ut ita dicam . buccinator eximii ingenii &judicii, quo pollebat Zenus in hoc poesis
genere . Quapropter minime est mirandum si ejus opera requireretur a multis ; Sc quam Vis nunquam avare pretium statuerit arti suae, eum esse quaestum in animum in. duxerit maximum quam maxime servire &suae es Italiae gloriae, nihilo tamen minus emolumenta 6c praemia consecutus est δε-
215쪽
nit vocatus ab illius Duce Rainaldo I., qui dramate aliisque apparatissimis spectaculis diem
Condecorare Volebat, quo Franciscus Parmae Dux nomine Leopoldi Caesaris e sacro baptismatis lavacro filium suum natu majorem suscipere debebat . Antequam dramati ma num admoveret Zenus , de ejus argumento 8c oeconomia Dux Voluit doceri. Qua de re cum locutus fuisset cum eo, qui primum locum in Aula tenebat, qui se poetam pro
fitebatur , non dubitavit hic insolentissime jactare se se posse meliora conficere, seque magna jam ex parte consecisse. Hujus rei verissimum & sapientissimum judicem Dux sore putavit Iosephum Ursium; quare secreto Bononiam certum hominem misit, qui expositis dramatum argumentis eorumquEformis, celatisque Auctorum nominibus , ipsius sententiam exquireret. Non haesitans respondit Ursuis altera esse cogitata hominis prudentissimi erantque Zeni altera ignari ac plane rudis in hujusmodi poesis
genere; quod judicium magno cumulo auxit opinionem, quam Dux de Zeno conceperat.
216쪽
ao6 ΑPos TOLUS Ex quo factum est, ut cum apud se retinere studuerit; quo beneficio uti noluit Zenus Aulae inimicus, Venetiarumque suarum a mantissimus , quibus graviora studia sua destinasse videbatur . Venetam Ecclesiasticam historiam texere cogitahat; collegeratque ad
eam rem monumenta quamplurima temporum , hominum , locorum, gestarumque rerum . Cupiebat exponere vitas doctissimorunt quorumdam Venetorum, qui non de litteris solum, sed etiam de patria optime meriti essent ; certissimisque monumentis memori millorum consecrare , qui de rebus Venetis scripserunt . Cumque se non popularem unius urbis civem , sed totius Italiae agnosceret , ad hujus gloriam laudemque celebrandam, atque historiam magis magisque illustrandam conserre proposuerat sibi quantum litteris, quantum studiis, suis unicis delectationibus, quantum amicorum subsidio consequi potuis sit. Ea voluntate aggressus aliquando opus fuerat, quod inscribere meditabatur, Rerum halicarum Scriptores hactenus desiderari , eratque dignum ejus facultate & copia, cum sibi sumpsisset, ut observationibus Sc notis uniuω
217쪽
Z E N V 2 7 cujusque historici scripta adornaret, ejusque vitam declararet I . Sed acriore etiam st dio & labore atque industria superiore urgebat opus. quod ann. MDCXCVII. agre sus fuerat de Italis Poetis. Hoc Zeno cratin animo exponere vitas omnium alicujus nominis Poetarum a saeculo XII. hoc est ab ultima Italicae poesis origine ad suam
usque aetatem, ipsorum opera enumerare,
deque his non sua modo, sed & doctorum virorum judicia referre. Nec quae eodem super argumento Vulgaverat Crescimhenius , minuebant, sed potius augebant Zeni industriam. Illud enim non satis accurate, ac nimis breviter strictimque tractasse Crescim- benius merito judicabatur ca) . Conjiciebat Zenus bis mille circiter Poetarum vitas libris , quos adornabat, contentum iri; nec vitas solum, sed etiam imagines, quae re periri potuissent. Operi Qero anteire debebant Dissertationes duae de poesis ac linguae Italicae ortu, progressu, ac vicissitudinibus, quarum lineamenta ex iis, quae imsra exscribemus, perspici poterunt 3 . Manus extrema ab an. MDCC. , ut ex Teni ad
218쪽
Mattiabechium epistola intelligi potest id,
accesserat priori Volumini, quod poetarum historiam ad finem usque saeculi XIV. eo, plactebatur . Nec dubitarit quisquam suisse hanc dissiciliorem totius operis partem, utpote quae res a memoria nostra longissime remotas, & reconditiora monumenta continebat . Reliqua etiam inchoata ; sequentibusque temporibus uniVersum opus eo perductum, ut magna jam ex parte persectum esset . Nihilo tamen minus extremo sere incursu constitit Zenus, & ea . quae ante diximus , hominum luce privavit; qua de re cum se purgaret, solebat culpam in nece statem magnitudinemque operis, & impensarum ad illud typis imprimendum transferre . Νeque meliores exitus habuerunt scripta illa, quibus Ecclesiasticam patriae histo iam illustrare sibi proposuerat; & de quibus Marci Foscareni gravissimum judicium ac testimonium reserre juvabit. Ait enim cs
Zenum, Opem ei serente Sacerdote optimo Ioanne Baptista Leonardinio , ex sepulcrorum inscriptionibus, tum publicis tum privatis tabulariis, nec non historiis M anna
219쪽
libus adeo milia eollegisse, ut ex iis non mindo Episcoporum Patriarcharumque, sed etiam Primiceriorum & Parochorum a saeculo XII. ad hanc aetatem successiones, a quibus orti , quos honores, quibusque temporibus cepissent, possimus cognoscere. At si quis dolens orbitatem horum, aliorumque rani o perum eam ob caussam, quod fastigium iis minime fuerit impositum , arguere voluerit Tenum ipsum, non aliqua in re una separatim elaborasse, sed in plura semper eum distra tum suisse , non magnopere repugna ho . Quod non inconstantiae, sed facilitati potius summae , qua ad aliormn magis , quam ad suum studia colebat arbitrium, tri
buendum est . Nemo sere erat ex Italorum numero, qui in eam curam incubuisset, ut quae vel ab antiquis, vel a recentioribus sae. pienter excogitata eleganterqudi conscripta sunt, ea in manus hominum accuratissime castigata atque exornata perVenirent , quin
ad Zenum confugerit, seque ab eo plurimum & consilio M opera adjutum minime consessus fuerit. Non desuerurit etiam homines auctoritate lamna, qui exegerint ab eo. Tom. IX. o
220쪽
aro APos To Lusui minus grata perscriberet. Talia suerunt ea, quae historiam narrant Regum Magnae Britanniae, Scotiae , SVeciae , Sc Daniae, Ducum Ollatiae, 6c Comitum Geldriae, quae
omnia quatuor voluminibus comprehensa ad X. usque volumen opus inscriptum it Μαν ramondo Imrim perducunt. Etenim illius ainctor Antonius Forestus e Societate Iesu non ultra VI. volumen processerat; & quam seliciter processerit, ii iacile intelligent, qui libsoriam cum historia , scriptorem cumscriptore comparaverint. Sperabat Zenus posise se etiam meliora perficere , quando ad Batavam historiam pervenisset, pro qua multum elaboraverat, cuique XI. operis volumen assignaverat. Qua de caussa vero instituta minime absolverit ignoro. Νam quod extat XI. Volumen duas in partes distribi ilim non Batavas, sed Turcicas res continet, neque hoc Zenum , sed Dominicum Suaretam habet auctorem . Reliqua vero duo , quibus clauditur opus , volumina ad Sinense, magnique Μogoli imperium per tinent. conscriptaque a Silvio Grandio Ariminetisi suerunt. Omnino vim hoc erat as
