Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

serre Zeno aliquid ab eo petere, quod prae stare se posse consideret, iis praesertim in

rebus, quae ad litteras pertinerent . Cum saepe a typographis consuleretur de doctorum Virorum scriptis, quae edi 8c ornari magis conduceret , nunquam ab se consultores suos vacuo& dimisit , utque eorum 8e reipublicae utilitati serviret, non recusavit aliquando injucundum interpretix munus sustinere, e Gallico in Italicum sermonem comvertens elementa historiae Vallemontii, nee

non opuscula quaedam Gronovit antiquitatis monumenta illustrantia 6 . Post id rogatus ordine disponere libros bibliothecae Grimaniae, quae est ad S. Mariae Formosae, ut Sc privata quaedam tabulariae, diligentissime haec praestitit; dc si quid latuisset in hujusmodi aliisque thesauris, quod. publica luce dignum existimasset, seponebat notabatquet ea mente , ut scriptum ipsum, aut saltem de eo observationes suas in vulgus ederet 7 , non secus ae Lambecius praestiterat de iis codicibus, qui in bibliotheca Caesarea asservantur. Sunt vero innumerabilia, quae amicorum postulationibus concedere solebat. N

222쪽

uia APOSTOLU sminem enim invenies, qui Zeno, ut ex ejus editis epistolis cognosci potest, ad amicitiam ' fuerit aptior; & amicos parare, M omnium ossiciorum genere colere , optimam& pulcherrimam vitae. ut ita dicam , supellectilem existimabat. Ut quisque maxime& virtute & sapientia est munitus , ut paucis egeat , ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Igitur cum ita se gesserit Zenus & doctrina & natura , ut aliis magis quam sibi vixerit, non magno

rere reprehendendus est, si interrupta multa non contexuerit, nec absolverit instituta. Ille Vero omnia , quae gerebat , spargere se ac disseminare arbitrabatur ad excitandos Italos suos ad laborem Sc laudem, excolendamque rectam studiorum rationem. Et cedite numerandus cst in principibus, qui har hariem , quae foede dominata est sum riori saeculo, fugarunt; cui rei non mediocriter quoque contulit instituta ab ipso cum paucis aliis cordatis viris Animosorum Acade mi a , quae in aedes Ioannis Caroli Grimanti cogebatur , antequam colonia Arcadica

saeta est. Inter cetera queri solebat Zenus

223쪽

Z E N U s P a I poeta & eloquentiam omnem illam salubritatem Etruscae dictionis, quasi sanitatem, perdidisse, ae pene loqui dedidicisse; neque

est credibile quantum Voce, exemplo & a ctoritate enisus sit, ut tantum malum sa-inaretur. Ne quid vero subsidii deesset bene animatis, in epitomen redegit Dictionarium, quod ab Academicis, ut vocant, della Crinsea consectum suerat , Vulgatumque anno Μ DCXCI. Hanc epitomen prudentia sane summa consectam duobus voluminibus coinprehendit Zenus, eamdemque & suo & cademici Florentini nomine cin Academiam enim ann. ΜDCC. cooptatus fuit ornare in animo habebat. Sed cum obstitissent co, legae illius, quod cautum legibus dicerent, ne quis Academici nomen iis operibus prae- Poneret , quae Academiae judicium antea minime subiissent , Zenus sententiam mutavit , seque Academici Animosi nomine tam tummodo designavit. Nec minus de Etruscae linguae studiosis promeruisse videtur Z nus, quod typis imprimendum curaverit

pus Iulii Ottonellii, cui titulus Annotationisura it Vocabolario della crusta. Miror equi

224쪽

ero A P o S T O L U sdem Zenum, qui nihil ignorare videbatus. quod ad historiam litterariam pertinebat, hujusmodi opus tribuisse Alexandro Tas nio,

cujus erroris certissima argumenta si quis noscere cupiat, adeat Tassonii ipsius vitam a Muratorio copiose sane contextam. Siqua hie annotavit, quae eorrigenda duxit , pauca admodum sunt , neque quidquam commune habent cum Ottonellii opere. Μultum etiam adjuvit Zenus eos, qui ad Io. Cusae 8c Francisci Redii opera copiose magis, quam antea, Venetiis imprimenda studium contulerunt , quae omnia cum ita accepi set memorata Furfureorum Academia, perinde

ac si Zenus in se ipsam illa contulisset, locum ipsi inter suos dandum putavit. At ex omnibus curis, quas contulit Zenus ad litteras provehendas, nulla est sive utilitate, sive gloria meo judicio inim illa comparanda, quam impendit in opus, quod inscribitur il Clamale de Lenerati s Italia, quodque anno ΜDCCX. in vulgus edi est eoeptum . Antea quidem edebatur Venetiis optis huic non prorsus dissimile , cujus erat

inscriptio la Galleria di Mnema. Etenim de

225쪽

Z E N U S. 2Ismeentioribus Italicis libris reserebat; nee et in Zenus ipse relator suit, ut rem gratam

amicis faceret . Quin etiam suppeditavit albquando scriptum aliquod , sicuti Tristinii ει Guarinii vitas ad illud ipsum opus ornandum . Nihilo tamen minus nec recte, nec ordine illud procedebat, εe multorum sordes cum paucorum elarissimoriim hominum, splendore commiscebantur 8 . Itaque hoc maxime conducere ad Italiae gloriam arbitratus est Zenus tales fieri Ephemerides. quae optimum quemque librum Italorum scriptorum seligerent, de quo referretur, Sede quo grave 8c sincerum judicium exponeretur. Quoniam id confici sine plurium intelligentium opera non poterat neque enim hoc sibi arrogabat Zenus se posse durebus physicis , mathematicis , theologicis. M ad jurisprudentiam pertinentibus scienter dicere viginti te amplius doctrina praestantes homines per Italiam sparsos in societatem operis vocavit 9 , e quibus prae sertim nominabo Antonium Vatisnerium , Ioannem Polenium. Io. Baptistam Morga gnium, Benedictum Bacchinium, Iustum Fon-

226쪽

taninium , Ludovicum Μuratorium, salvi cmun Salvisium , & Scipionem Manjum. Norunt omnes fuisse postremum hunc pluta quam satis gloriae cupidum, cui se servire putavit, si nonnulla , quae contulerat in communionem operis, ab eo separasset tanquam propria cum aliis scriptis suis in publico proposuisset . Talia erant epistola, qua Ferdinando III. Etruriae Principi opus nuncupatur, hujus praefatio , & quae e

ponunt tradita a Gravina de origine Iuris .

Non est credibile, quam hoc indignatus sit Zenus ; nec dubitavit ipsi Μanjo indisia dare suae indignationis, quam hac etiam de caussa justiorem putavit, quod illi suppeditaverat notitiam earum rerum , de quibus in eadem praefatione narratur. Nimis longus essem, si referre vellem omnes offensiones, querelas atque molestias, quae ab hoc Ephemeridum opere, tanquam a sente, ad 2 enum profluxerunt . Neminem Vero magis infestum magisque arrogantem exper tus est Iesulta quodam cognomine Bernar

do, qui, tribus editis epistolis, petulantissime invectus est in Zenum aliosque, quos aut

227쪽

Z Ε N U s.' 217 auctores, aut fautores putabat earum rerum quae in III. volumine adversus Germonium pro vindiciis an quorum Diplomatum Iusti Fontamia prolatae fuerunt. Adversario suo responsum nullum dedit Zenus, quanquam ad dandum stimularetur ab amicis. Nam in ea erat sententia, se non posse melius hujusmodi homines ulcisci , quam contemptu . Praeterquam quod sibi rem esse existimahat non cum uno Bernardo, sed cum omnibus Iesultis, qui veluti sues, uno laeso , gregatim ingruebant universi. Si aliquando adversus hos calamum sumpsit non suam , sed litterarum litteratorumque Virorum 8c Italiae caussam egit, ut indicant permulta sparsa in Ephemeridum voluminibus , quae Scriptores praesertim Trevoltienses oppugnant. Ex his autem omnibus scriptis maxime commemoram

da videtur epistola ad Iosephum Ursium, qua ab accusationibus Bohoursit 8c Treis voltiensium propugnatorum illius defendit locum quemdam Torquati Tassi, ubi de pugna, quae suit inter Tancredum & Clorin dam, ait:

228쪽

. . . . e se Ia uita

Non esce, sdegno rienta at petio mira

optimam figuram iob hane esse ostendit

Zenus auctoritate Sc exemplis non solum Graecorum & Latinorum , sed etiam striptorum illorum, qui a Bohourso laudibus in caelum elati fuerant; 8c postremo phymcis argumentis probat, qui fieri possit, ut acceptis mortiferis vulneribus ab homine magnanimo 8c timido, diutius ille quam hie animam retineat. Qui legent hanc Zeni epistolam, aliaque plurima ejusdem, quibus auxit Ephemeridum libros , facile judicabunt , quam esset in scribendo elegans, & in exsesti mando prudens; nee mediocres illi gratias habebunt , quod in hujusmodi opere provehendo, cujus singulis quibusque annis quatitor volumina in lucem exibant, pluris illi fuerit Italiae gloria atque utilitas, quam propria quies . Remittere aliquid de summa contentione, quam in Ephemerides Litteratorum aliaque studia impendebat, coactus est ob collatam sibi Veneti Loemocomii praese-

229쪽

Z Ε N U s. 249 sturam, quam anno MDCCXII. suscepit, Scper triennium sustinuit . I abebat etiam, quae illum angerent, domesticas curas ; Mhae Sc nunquam antea intermissae mentis exercitationes plurimum de ejus valetudine

imminuerant. Cum septem annos ante uxorem duxisset Ludovicam Mundonovam Ioannis causidici filiam, Se sperasset hanc conjunctionem sibi voluptati M tranquillitati so-re , discruciabatur videns multum extenuari spes suas . Quo cum in statu esset, pergebat, quantum publicae Occupationes pate rentur, ad ea solatia, quae non modo sedatis molestiis jucunda, sed etiam haerentibus salutaria illi esse potuissent. Postulabatur jamdiu ab ipso, vel potius flagitabatur, ut in vulgus ederet, quae de Venetis h soricis collegerat ; cumque se debere hoe munus putaret non solum eorum studiis , qui litteris delectabantur, sed etiam patriae, egit cum typographo Lovisa de recudendis historicis illis, qui res Venetas publico de-- creto scripseriint . Fuerunt hi Marcus Antonius Sabellicus , Petrus Bembus , Paulus Paruta, Andreas Mauroceuius , Baptista ΝM

230쪽

aeto ΑPos To Lusnius, Sc Μichael Foscarentiis , in quorum vitis, praesertim antiquiorum , exponendis non dubitabat, quin multa prolaturus esset incognita atque curiosa . Ornavit primum operis volumen satis longa praefatione, in qua persecutus est aetates 8c gradus illorum omnium, qui res Venetas litteris prodiderunt . Hanc sequitur Sabellici vita Latine,

ut pote historici Latini, scripta, in qua dum copiam & diligentiam nimis sortasse exquisitam admiror , elegantiam desidero . Iamdiii enim Zentis reliquerat exercitationes Latinestribendi tib ea credo laude contentus, quam ex suavitate Etruscae linguae colligebat, quae tanta erat , ut appareret in eo nativum quemdam leporem esse , non ad scitum. Neque mediocriter elaboravit Zenus in notandis ad marginem libri temporibus ,

quibus res a Sabellico hoc etiam praesti tit reliquis in historicis ) narratae cecide

runt, cum praepostera, perturbata ac comfusa plurima essent in illius historia. Petri Cardinalis Bembi vitam minime exposuit Ze-nus , sed expositam a Io. Casa copiosis noris illustravit 6c auxit, ut hanc praeponeret

SEARCH

MENU NAVIGATION