Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

MARCELLUS a 73' cente ac religioso, cui nihil erat potius. quam ut humanitatem omnem , in primis que pietatem, quae sons est honorum omnium & caput , filii a pueritia animo imbiberent. Ex quo factum est, ut eorum quisque Sc vivens optimo audiret, & prae claram sui famam post mortem reliquerit. Idem, quae ipse amabat studia, praesertim linguae Italicae Sc musicae , ad ea liberos maturius impellere satagebat. Itaque nullum eos intermittere patiebatur diem, quia aliquot Etruscos versus facerent; qtios lege

bat ipse, & quod in iis peccatum esset. notabat. Siquid ab se impetraro vellent, petere versibus debebant; sine versibus se stra petiissent. Neque paternam diligentiam. filiorum sesesiit industria namque adeo usa

quotidiano & exercitatione prosecerunt . ut in claros singuli poetas evaserint. Prae

terea ut stilum, qui optimus est scribendi

magister , soluta numeris oratione exerce rem atque acuerent, quas ipse ad amicoadaturus erat litteras id genus , quae os ciosae vocantur , iis scribendas dabat: & qui

quid hoc erat laboris & molestiae, quo lis

282쪽

α74 BENEDICTU shentius serrent, praemii loco nummos eis numerare consuerat. Qua de re dubito, quem. admodum judicem ; quamvis enim optime patris consilium ex sententia cesserit, non tamen ausim imirationem facti proponere. Μωnuscula enim, si saepius fiant, atque ex pecunia constent, Videntur in teneris puerorum animis quaestuS cupiditatem potius ale- Te atque augere posse, quam corroborare

virtutem.

II. Tali modo diligens pater sobolem sistituebat suam , atque ad laborem exercendo firmabat. Cum vero ipse , ut erat acri judicio, egregiam quamdam & praeclaram indolem ad musicen inesse Benedicto intelligeret exquisitum illius 'artis magi- nrtim aeque ei conduxit, ac filiis natu majoribus . Nihilo tamen magis hanc artem excolebat puer, cui etiam id studii, si quid aliud , erat molestissimum . Cum quadam die iii theatro una cum patre comoediae cu peret interesse, idque pater animadvertisset, hanc ei veniam se daturum ostendit, si modo fidicula c liceat hoc nomine appellare imfrumentum musicum antiquitati ignotum.

283쪽

ΜARCELLUS 273 quod Itali vocant violino J canere per cer tum temporis. spatium non detractaret. Respuit conditionem filius ; neque domi non maluit manere, ratus majori libi moles laesore fidiculae sonitum , quam comoediae spectaculum voluptati. Quod sane mirabile Ie elori visum iri non. dubito; nam, qui ρο-

terat ex ea re Benedictus non magnam capere Voluptatem , ad quam rem eum plane

natura sormaverat Θ Sic enim sere accidetis videmus, ut quae studia facilius persectius. que naturali quodam tanta assequimur, ad ea libentius cupidiusque seramuria At Benedictus ad musicae, ut ajunt, vocalis, quae scilicet hominum vocibus constat, excellen tiam natus erat ; ex quo intelligi potest, quid caussae esset , cur symphoniae organi

Me sensu atque anima, ut ita dicam, carentes nequaquam ei facerent satis . Pater non eo contentus, quod filius theatro caruerit, postridie ejus diei illi praecepit, ut

tres horas continenter coram se fidicula tu deret , tali modo existimans , si minus vinci posset, at. certe puniri ejus. duritiem opor-

284쪽

ur 6 BENEDICTUS

III. Ad extremum , quod paternae exhor tationes & pene quotidianae querelae minime impetrarunt, id a Benedi sto elicuit pudor . Unus ex duobus fiatribus cum solis scienter fidicula cecinisset coram primaria quadam semina, atque haec ex eo qua reret , num Benedielus, qui aderat . in eo

genere aliquid posset , ille respondit, nihil scilicet nisi foru mihi miculae eapsulam eis cumferre . Hoc dictum generosum Benedicti animum pupugit, quippe qui magnam sibi

injuriam inuri sentiebat. Noverat enim vi res suas, sibique persuadebat brevi suturum, si vellet, ut fratrem, cui par modo non erat, longo intervallo antecederet. In praesentia tamen dissimulandum dolorem suum existimavit, sibique contendendum, ut re

Potius, quam inanibus verbis impositam sibi injuriam propelleret ; itaque secit. Omni a-bjecta cunctatione, ad studia se totum eiu

lit cum poeseos tum praesertim musicae , & eo quidem ardore mentis, eaque assiduitate 8c perseverantia in proposito perman sit, ut post hominum memoriam exemplum

sortasse aliud suppetat nullum . Namque ab

285쪽

anno septimo & decimo, quem tum Vix ex pleverat, usque ad Vicesimum aetatis suae nunquam domo pedem extulit, triennium scilicet. Ibi vero ita se tenuit cum ab oc

lis & hominum conspectu, tum ab omni

occupatione remotum, ut horas amplius decem quotidie studio impenderet. Festis die bus ne egredi cogeretur, aVito usus privilegio, in domo sua divinis intererat misteririis. Etenim illi stabat non prius e solitu dine in publicum prodire, quam sibi ejus aditis persectionem videretur consecutus. Qui tantus labor atque constantia, si quibus sorte incredibilis videatur , praesertim in ad lescente tali genere orto, hi erunt fere , qui indolem moresque minime didicerunt Venetorum optimatum . Hi enim etiam si in maximis M infinitis occupationibus u

his it vitae versentur, labore tamen minime franguntur, ut ne eum quidem percipere videantur. In eis vero siqui ad I horem adjungere ludos & solatia volunt, eo exiguum tempus ad quietem relinquunt, ut pene in animum inducas eos dormire nua,

quam .

286쪽

a78 BENE DI e TusIV. Cum tanta sin esset filii eoru .

mutatio, non attinet dicere, quantopere ex sultaret pater. At re longiuS progressa, Vereri coepit, ne quid ex diutina animi contentione detrimenti caperet ejus Valetudo , atque eum ultro moneret, ut se remitteret. Id ut sicilius obtineret, rus illum secum adduxit, ibique sex menses retinuit. Atque ut is music notas oblivisci, atque adeo sibi parcere cogeretur, famulis Vetuit, ne cha tam , quae in re musica ustii foret , qui quam emeret, iisdemque dat negotium, uti ejus arculas, abacos , scrinia diligenter ex plorent, ne quid, quod ad artem pertineret. illi esset reliquum Patris tamen curas elu

sit filius. Namque ipse manu sua detentam. chartam lineis, muret musicorum distinxit . atque rei divinae preces a musicis cantari solitas. Missam scilicM, ut ajunt , ad hamo iviam belle redegit. Ehicubrationem hanc ut vidit pater, ejus persectionem admiratus , Utellexit impetum illlam, quo ad musicam abripiebatur filius . non posse ampliuS repri mi, neque fortasse oportere . Ita spe dejectus, illi tandem indulsit, ut pro arbitratu suo mini

287쪽

MARCELLV 2 27st hae se se traderet . Sic memoriae prodi-Lun est, tum demum Torquatum Tassuin servicisse , ut sibi per Bernardum patrem unice poeticen curare liceret, cum hic Ruinaldum ejus poema lectitavit. Sub illud tem rus Augustinus decessit. Benedi eius, ut sui juris suit, Florentiam evolavit non propter urbis modo eximiam pulchritudinem , sed ma-

, xime ob Italici sermonis elegantiam , quem ipse adamabat plurimum, quoque prae rei, quis Italis Florentini utuntur commodissi me. Eo caussae accedebant aliae; nimirum

8c Mediceorum Principum splendor & pulccherrimarum artium, quae tum maxime ibi

sorebant , studia & eruditorum hominum frequentia, quibus illa semper civitas abundavit. Ex quo quanta ipse flagraret cupi

ditate discendi, cuivis facile intellectu suit. V. Florebat per id tempus Venetiis quidam nobilium conventus , ifi quo statis

diebus sonorum atque cantuum exercitationi vacabant. Hunc, ubi in patriam rediit, Benedictus frequentare coepit; neque Vero non statim in ea arte eminuit, cujus ei principatus servabatur, sic ut nemo ei antes e

288쪽

retur, pauci pares ponerentur. Μusicae elincubrationis nomen vulgo rem sonat minimi

pretii atque negotii; doctis hominibus non item qui' scilicet non habent satis, musicen

voluptate permulcere ac veluti titillare a res, nisi eadem dc judicio intelligenti satisfaciat, Sc quod caput est, in animos audientium assectusque dominetur. Quae sui ne res dissicillima factu est, & plurima non naturae modo , sed do strinae etiam subs dia requirit. Hinc factum est, ut pauciores,' mea quidem sententia, praestantes musici, qui scilicet artis vim explicarent ad hoe usque tempus reperti sint, quam vel poetae, Vel

sortasse etiam oratores, etiamsi in horum numero ex omni memoria aetatum, temporum, Civitatum, rari adeo ponantur . In Marcello C n natura quadam eximia, quam nactus est

ad musicen , ut antea dictum est , ita ars atque sortuna conspiravit, ut si ipse finge-ire vellet, neque plura hona reminisci, nequcti majora posset consequi in eo genere, quam sibi obvenerint. Primum illud munus fortunae , quod cjus adolescentia in aetatem illam inciderit , qua musica νocatis quod ge

289쪽

NARCELLUS a thus est hujus artis multo praestantissimum per duo saecula summis ingeniis, maximis studiis exculta, eo jam perducta erat , ut propius a persectione abesset; nihilque se

stan desideraretur aliud, quam ut unus ali quis tanta prudentia existeret, qui mira eorum pigmentorum, quae inventa jamprideinerant, Varietate apposite uteretur . Nequo minus in fortunae donis ponendum est , quod is in ea potissimum urbe nasceretur, quas tum cantoribus, tum musicis scriptoribus ceverarum Italiae civitatum maxime assiuebat Nempe ab antiquis usque temporibus a Zar

Iino scilicet ad hanc diem in Divi Μarcῖxinus e celebrioribus electus est semper, qui musicorum choro praeesset, idque muneris summa cum laude ante non multo lanctus erat Claudius Μonsviridis Cremonensis harismoniae scientia, affectibusque animi exprimendis plane singularis; quo nescio an aliud majus lumen Insubrum schola unquam ediis derit. Sunt praeterea Venetiis βρεφοτροφεῖα quatuor hospitia scilicet, ubi egenae virgi nes publice aluntur. In his cum artes o- 'innoa traduatur, quae seminas iἀ aetatis

290쪽

di a BENEDICTU s

c conditionis decent, tum vel maxime e colitur musice. De cujus laudi S praestantia, . cum magna inter eas, ut fit, aemulatio im .

tercedat, haec suppeditat civibus , ubi pia ae liberali admodum oblectatione Sc animus ex serensi strepitu, M aures convicio defessae recreentur . Ex his autem hospitiis unum est , quod Sanctum Lazarum appel- , lant. Ibi musicen eo docebat tempore Fram cistus Gasparinius , vir artis suae multo p ritissimus, quem potissimum magistrum habuit Μarcellus, atque ita semper coluit, vel

cum maxime sama atque dignitatibus floreret, ut & conveniret eum saepius. 8c mnium, quae in vulgus edidit, scriptorum suorum censorem adhibuerit . Neque Vero minus Gasparinius colebat Marcellum , magnique iaciebat. Nempe sic plerumque evM .nit, ut magistri discipulique ingenio eximio praediti agnoscant se se invicem , ες omni, ,

quoad vivunt, officio ac potius pietate pro isequantur. Neque hoc loco praeteream eadem civitate magnam anni partem theatra patere ad septem, in quibus audire est quidquid pulcherrimarum lucubrationum, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION