장음표시 사용
311쪽
3o4 BENEDICTU stetur. Neque ejusdem tragoediat choris non eamdem operam praestitit, quod eo pertine-hat, ut theatri antiqui persectior existeret imitatio. Re quidem vera chorus, qui more Graecorum post actus intercinit, dici vix potest quantum intersit ad id, quod unum est tragoediarum maxime proprium. Nempe& affectus jam excitatos alit atque confirmat , & si quando opus est, ad affectus , qui consecuturi sunt, audientes disponit. Praetarea spectatorem nova, oblectatione tenet, nec tamen attentionem avertit. Quod contra faciunt exordia, quae hoc novo more tragoediarum actus distinguunt, siquidem sunt sere vel musici concentus, vel choreae, vel festiviores fabellae, quae nihil ad rem. Itaque Veterem illam consuetudinem in scenas revehere magna ratione conati sunt Varcellus 8c Laetarinius, cujus tragoedia si nihilominus illam non ubique nacta est gloriam , quam certe merebatur, in caussa, ut opinor, fuit ipsius fabulae natura, quae cum nimium a nostris moribus abhorreat, non
satis vero similis apparet. Scio Ulysiis I uioris choros numeris musicis a Iosepho Sediratellio
312쪽
ΜARCELLus 3os vatellio praeclare sociatos esse; qua de re testimonium extat ipsius Poetae in epistola, qua tragoediae praefatus est suae . Idipsum postea Maroelium praestitisse compertum est. XII. Sed duo in primis breviora dra
mala magnam Benedicto gloriam pepererunt. Quorum unum eo nomine cSerenata in scriptum, quo Itali generatim carmina appellant , quibus adolescentes amicae ostium nocte solent occentare , ad Carolum Q. Caesarem pulchrarum artihun fautorem Se aestimatorem praestantissimum misit , ut anno MDCCXXV. Kal. Octobribus magno ludo-Tum apparatu & totius civitatis celebritate caneretur. Hujusmodi drama mirisee extollit Apostolus Zenus qui Sc quantus judex l epistola ad Petrum Catharinum fratrem data, assirmans illius numetris cum me licis tum potissimum musicis Sc sua dc aliorum intelligentium sententia nihil fieri potuisse nobilius aut modulatius, nihil judi-eio ae doctrina absolutius . Huic generi si millimum est alterum drama, cujus nomen est Calisto in OiD, quod seenis etiam iisui esse potest. Vulgatissima est fabula peraeque atque ira Tom. IX. U
313쪽
BENEDIETUS Iunonis, quam utramque Ovidius graphice describit, ut solet, illis versibus :
. . . . adimam tibi nempe figuram, Qua tibi, quaque piam nosm importuna
Dixit O adversa prensis a fronte capillis Stravis humi pronam . Tendebat brachia supplexe Bractria coeperunt nigris horrescere villis.
Curvatique manus, O adumos crescere in ungues ,
Officioque pedum Iuno, laudataque quondam Ora Iori, lato feri deformia rictu. Met. Lib. II. Sonorum contentus, tum qui huic mutationi praeit, tum qui cantum ipsum comitatur. incredibili quodam horrore animos persun-dit , Sc membra quatit audientium , sic ut hi non percipiant solum mente, sed pene sentiant ac experiantur vehementiorem quamdam commotionem, quae sabulosae metamorphosi admirabiliter respondet. Sed omnes
314쪽
ΜARCELLUS 3o7 Marcellianae lucubrationes hac viva Sc ira turali imitatione 'praestant 7 tantumque ab rat, ut rerum majestate ac severitate quas ceteri minime aptas musicae esse censent aestus ingenii sui refrigesceret, ut maxime etiam excitaretur . Florebant per id temporis in Italia bene multi , qui magnae erant in musicis gloria , idque merito - Benedictoia mentem venit ex eis duodecim rimare, qui principes numerabantur, ut eorim quis que certatim odem quamdam notis vestiret
musicis , cujus initium est di, Sperta r amo, Amor et si vicis ..Mos ei gestus est ; cumque iidem intelli
gerent sibi rem esse cum tanto Viro, omnes in id operis ingenii industriaeque nerVOS intenderunt . Sed ut ad comparandas intepse lucubrationes ventum est, omnium con
cessii Marcellus facile victor discessit XIII. Hic in musicen jocosam nihil admodum propensus fuit. Ea Nertus est tamen quid etiam in hoc genere essicere posset, cantores illudens, qui ut puerilem Vo-U a
315쪽
3o8 BENEDICTUScis mollitudinem aetate provecta retinerent. misere simi multati. Hominibus id genus Benedictus subiratus erat, sive quod eorum morositas ei saepe stomachum movisset sunt
enim praeter ceteros cantores morosi sive quod ejus vocis vitia oderat . Aures enim teretes 8c peritae voces hujusmodi artis ope quaesitas non a natura prosectas asperna
tur ac respuunt. Illud constat neque iis sominis acutas voces Benedictum admodum pro-hasse, qui diceret bonas ac vere probabiles Tam admodum reperiri, reliquas serri non posse. Atque hic aeutas appello voceS, quas Itali appellant Sorrani. Similiter nominemus Iicet aculae proaimas, quae Contrahi ; medias quae Tenori, graves denique, luae Bassi vii, go nominantur. Sed illuc redeo. Descriptis partibus Benedictus Divi Marci cantores , quotquot Vel acuta, vel huic proxima ut rentur voce, domum invitavit suam, simulans se velle novae cujusdam lucubrationis
experimentum ' sacere, re autem vera ut eos
belle ludificaretur . Illius enim lucubrationis& verba εc modi erant ejusmodi, ut illi in canendo non musicomam chorus , sed ovium
316쪽
MARCELLUS os,lterne balantum grex viderentur. Duas etiam habemus odas minusculas illius generis, quae a mandris nomen invenerunt, primisque truscae poeseos parentibus erant multo usitatiores quam nobis. Prior , binis mediis vocibus ac totidem gravibus adhibitis, denuntiat cantores eos, qui vocem sibi muliebrem arte secerunt. e regno caelorum re-
ectum iri. In altera hi respondentes inducuntur, itidem quaterni chini videlicet acutae, bini acutae proxima voce instructi illos obiurgando contraque se se purgando, atque id
cantu quodam tumultuario commixtis etiam
gravibus 8c mediis vocibus. Tali modo jo- cabatur Benedictus, genioque interdum indulgebat suo ; lineas tamen transiliebat numquam. Idem musica organica a cantu sej-cta, non tam multum , sicut supra docui anus, se delectabat. Neque eo secius intentatam illam reliquit . Ut enim ipse scientissime plane singulari digitorum 8c oculorum mobilitate cymbali regulas percurrebat , se volumen integrum edidit, quo varii huieorgano idonei modi continebantur. Com Plures Praeter a elucubravit concentus sive
317쪽
-3ro A E N E D I e T u ssymphonias organicas ad usum partim diciniun , partim etiam tibicinum . Atque illi
quidem anno Μ DCCI., hi autem undecim amnis post in vulgus exierunt.
XIV. Quibus rebus facile assecutus est Marcellus, ut suum Ionge lateque celebra
retur nomen , in eumque respicerent omnes, tanquam in novum quoddam ac clarissimum lumen. Cum enim inde a teneris annis explendescere coepisset ad primam illam gloriam quotidianas usque accessione. adjunxit. Porro Venetias , ubi summa ense solet advenarum frequentia , adventa-hat nemo , qui quidem bonarum artium studio incensus esset, aut vellet Videri, quin ejus visendi audiendique occasionem auc paretur. Cantrices id flagitabant omnes, ut ne .prius in scenam producerentur, quam sese illi probavissent; sentiebant enim permagni interesse suffragium tanti viri. Cum ob hanc eamdem caussam, tum quia se discere aliquid ab ipis semper posse confiderent cerat anim in notandis animadvenendisque vitiis prudentissimus musici nobiliores cum illo de modis a se iactis comunicabant. i.
318쪽
MARCELLU S 3IT XV. Ex omnibus primariis seminis . quae Venetiis ea tempestate florebant , clibtissima habebatur , supraque mulierum consuetudinem litterarum lc liberalium artium intelligens atque studiosa Helisabetha Raineria ex patricia Lombriorum gente, quae pro ximis annis extincta est. Haec in domo sua. quotidie , ut moris est, illustrem ac floremtissimum virorum seminarumque conventum habebat . in quo saepissime ludi hilaresque sermones poeticis ac musicis exercitationbbus locum dabant. Eo igitur civium advenarumque flos confluebat, ut quisque scili-eet in alterutra illa aut in utraque arte excelleret . Ex quo numero Benedictus cum esset, praecipuo honore colebatur , idque inim ob eximias suas virtutes ingeniique s
cultates , tum vero propterea , quoniam praeter Omnes carus acceptusque erat ei
dem matronae, cui ipse nobilem servitutem sic enim nunc loquuntur diu constanter-
que servivit. Quod quidem ossicii huic uni matronae praessitit, praeterea nulli. Ceterum quibus ad eum sermonis patebat aditus , faciebat omnibus satis, eoque majorem sui.
319쪽
.3II BENEDICTU sadmirationem injiciebat , quo diutius' quis
familiariusque eodem uteretur . Μulta enim inerant Μarcello, quae ad hominum animoseonciliandos devinciendosque valent . quam plurimum. Erat enim affabilis & blandus, solutus atque expeditus ad loquendum, Mad omnem facilitatem comitatemque procli vis. Atque ea re in primis dignissima. erat quae expeteretur ab omnibus , ejus convictio, quia notiones intimas atque reconditas , quas in unaquaque ingenua disciplina assiduo studio praeclaraque vi ingenii sibi comparaverat , communicabat cum aliis & facile M libenter. Neque enim is erat, qui solus sopere vellet. Imo vero quibus ipse bonis a hundabat, ea in quam plurimos posset, disinsundere satagebat. Atque adeo pro ratione personariim ac temporum ad praecipienda delabebatur saepe numero, quae plerique a
doctrina mediocriter instructi fastidirent talis quam longe insta se posita. Idem nonnullis . musices initia tradidit, qui experti potuerunt intelligere, quanti refert veram a principio S simplicem . A directam viam edo.
320쪽
MARCELLUS: . 3 et 3ν XVI. Apud Elisabetham Raineriam, da
qua nuper mentionem fecimus, vivebat Fau. stina Bordoxia , virgo suavissimis moribusae voce mirabili praedita . quam illa am hat plurimum, carissimamque habebat. Nam a Benedicto eantum doceri coepta est, atque in talem postea evasit, qualem novit univer-f, - Europa . Vivit adhuc celeberrima haec mulier , eamque jamdiu habet in matrimonio El. vir Adolphus Assius Saxon, quod quidem matrimonium a musis celebrari par erat ;quo nimirum factum est, ut musicus honestissimus atque elegantissimus cum honestis ma Se praestantissima cantrice in dulcem Sesempiternam amicitiam sancto arctissimoque vinculo adjungeretur. Atque hanc cantum docuit Benedictus illius matronae rogatu, cui quicquam negare nefas esse duceret
Aliam puellam sua ipse sponte suoque ju dicio docere instituit; quippe cujus persectissima voce semel audita, in spem venit sere
ut longe omnes , quaeeumque hac laude floruere , superaret. Μos est infimae Venetorum plebis totas ut aestivas noctes animi & voluptatis c ussa huc illuc cantando lintribus