Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

eae non secias satis , sin misices rationem ὀmnem ducis, poeta negligas atque depraves . Quare non est mirandum , cur nihil aegrius a poetis nobilioribus impetretur vel summis precibus, quam ut ad id operis adgrediantur. Dissicile est enim idoneum arqgumentum excogitare; dissicilius verbis senistentiisque ad numerum 8c ad rei dignitatem

conformatis Nestire atque ornare. Benedictus tanta selicitate usus est in hoc condei, do carmine , ut supra nihil possit. Cujus rei hullum majus testimonium afferre possumus, quam quae ipse reliquit mele sane pubcherrima, tam multa tamque libera, fluentia , primo pene impetu ut effusa esse videantur . Eorum pleraque sunt amatoria, In

eisque quod in Italicis suis epigrammatis

Francisciis Petrarcha antea praestiterat Be- hedictus omnes vicissitudines , omnes cogita tiones , Terturbationes animi; quae in amatorem cadere possunt, attigit. Equidem quas hactenus retulimus dissicultates , has sera Communes habent mele cum dramatis, sed tamen in his vel series ipsa actionis magno est ad materiem invenieodam adjumento.

302쪽

deinde narrationes, siquae sorte minus per

se delectent, delectant nihilo secius, & Δ-ciunt plane satis hoc ipso, quod cum antecedentibus apte cohaereant . Quod neu-uum habent mele , quorum singula justum per se se corpus conficiunt. Imo euam Benedicti mele puriori stilo exarata sunt, quam reliqua ejus poemata; cujus rei dubito, utra caussa fuerit, veterum ne poetarum lectio, quorum plerique de amoribus conscripserunt, atque ita sere , ut ne Graeci quidem melius , an potius Amor ipse ,. qui saciliorem ditioremque ejus venam reddiderit. IX. Anno MDCCv. typis Antonii Bor.

vili bibliopolae Veneti in vulgus emanavit libellus. cujus titulus est: Duevi , Terreri, Madrigali a pia poci . In lucubrationes has

musicas Benedictus animadversiones secit, atque in epistolam quamdam suam retulit, quam qui legit, non juvenilis, sed recondi tae Sc consummatae doctrinae, longoque usa

limati ac perpoliti judicii opusculum credit . Postquam vir factus est, lepidissima satyra pedibus soluta, quam inscripsit u Tearro olla mota , acrius. in vitia invectus est ,

303쪽

aso BENEDICTU squihus in suo quique genere laborant sesnici poetae, musici, machinatores, pictores, cantores , cantri S , redemptores, Iussiones sartores, ad summam singuli & duces 8c ad tifices operarum theatralium. Dici non potest quam per Italiam universam statim pervaserit haec satyra; neque dum ejus memoria omnino interiit propter & sestivitatem& vim , qua scripta est ; maximeque quod diligenter verissimeque res Vel minimas persequitur. Hoc utrumque opusculum, suppresso nomine , emisit, credo, ut invidiam es fugeret. Atque haec omnia Benedictus inissum cantus aut artis musicae caussa elucubravit . Sed Mia nonnulla consecit . Ad hoc usque tempus in manibus est hominum estera ipsius satyra , salis ac leporum ple fissima, in qua ipse quorumdam Italorum haereses ac deliramenta circa potiorem E- frustae linguae usum vellicat belle ae festive. Hanc Auoque prosa oratione composuit atque in modum comoediae , quae inscripta est Eouscante impartho, un qua illud in primis est admirabile, quod cum personas inducat, quae de ratione loquendi dissemiunt

304쪽

MARCELLUS asyInter se, prout diversas aetates vel sectas a. quuntur, singularum stilum ac dicendi sormas , quae cuique maxime conveniunt, exprimit imitando persectissime. Quod unum

indicio est , Benedictum miram ad eas artes , quae in imitatione sitae sunt, nactum esse consormationem mentis ; quippe qui imaginibus concipiendis quas φαντασιας Vocant usque eo excelluit, uti postea ad v, Vum eas reddere & ante oculos consti tuero sine negotio posset. Est etiam unus liber moralis , exiguus ille quidem, Verum aureolus M ad verbum prope ediscendus, in quo Μarcellus seriem sententiarum subtexuit, quibus viri nobiles, Veneti praesertim usum Vitae conformare debeant. Scripsit autem ipsum hac mente, ad omne ut ossicii munus maturius instrueret Laur. Alexand. Μarcellum fratris filium , qui tum erat

peradolescentulus, postea Vero quam per aetatem licuit, amplissimus illius Reipublica. Senator suit. Atque hercules si hic clarissimus vir, cujus a morte alter est annus , eximiam sibi opinionem virtutis vivens Comciliaverat, si illustrem gradum & dignitatis

305쪽

98 BENEDIc Tus& gratias in civitate sua semper obtinuit , si & memoriam & desiderium sui moriens reliquit, neminem sore arbitror unum, quin idipsum totum institutioni a patruo ei traditae aliqua saltem ex parte adtribuat. Quo nullum majus videtur institutionis ejusdem asserri praeconium posse . Delituit hoc coinmentariolum semper apud eumdem Laurensum Μarcellum, a quo tamen una cum aliis monumentis, quae ad Benedicti vitam declarandam pertinent, ad Iuvenalem Saceum collegam meum perhumaniter transmissum

filii. Nae ego ubi illud perlegi, admirari satis non potui non minus solidam & late

sulam morum doctrinam ad pauca praecepta , eaque dilucida contractam , quam reconditam quamdam scientiam cum interi .ris hominum naturae tum ossiciorum omnium , quibus i communis civilisque vita continetur, maxime scilicet in libera civitate. Elucubravit praeterea Benedictus ma gnum eorum epigrammatum numerum I lica lingua scriptorum , quorum modus quatuordecim hendecasyllabis terminatur; ut potecum ea sit hujus poematis ratio, ut divi

306쪽

ΜARCELLUs datur in partes quatuor, ex quibus priores

duae quaternis, reliquae ternis Versibus eo stant. Ex eis formis excusa sunt centum eum

hac epigraphe et Planger cereat, e non deI pixuo onore ;quae si legas, quanto ejus animus aestu ssa. graret, statim persenties. Complura quoque ejusdem metri epigrammata sacra emisit in Iucem separatim una cum aliis poematibus

diversi quidem generis, sed omnino argu menti moralis . Postremo duo sunt hujus Scriptoris longa poemata in plures libros , sive ut Vocant, cantus distincta, qui rursus distinguuntur in plurimas illius videlicet metri, quo uterqtie Taifus, Ber nius, Areostus, aliique Itali in epica uti poesi consueverunt. Alterum jocosum, quod inscribitur il Bussone A nuova inventione , quodque in XIII. libros distributum ad umbilicum duxit , ediditque opus festivissimis

narratiunculis conspersum, eisdemque ad hominum mores sermandos perutilibus, ex quo

apparet Benedictum lepidissimi fuisse inse-

307쪽

3oo B Ε N. E D I C T U. Snii atque ad comminiscendum nati. Alterurni vero grave, sacriim & nullis prope terminis definitum, cujus argumento est enim

universi humani generis Redemptio cogitari nihil divinius potest . Illud tamen imchoatum reliquit; nam quo minus perfice ret , mors eum importuna prohibuit. Ad vicesimum usque librum illud jam perdux rat, cum cessiit e vita: sed multo plus dedirat ad totius operis persectionem. X. Leo Allaccius bina Marcelli dramata commemorans , qtiorum unum inscribitur Ia Dorinda, alterum Arato in Sparta, ait prioris modos secisse Ioannem Baptistam Pesutintum 6c Balthasiarem Galuppium, posterioris vero Ioann. Baptistam Ruggerium. Ex quo perspici licet Μarcellum lucubrationes suas musicas haudquaquam scenae sommisisse; vel quod theatri aures pertimesceret. cujus plorumque judicium M leve 8c inepte morosum est, vel quod vir nobilissimo animo sic enim suit theatralium musicorum, qui quotidianum inde sbi victum quaerebant, ossicere rationibus nollet. Ita suae quidem dignitatis esse existimabat in theatro fabulas docere, modos

308쪽

MARCELLUS 3 QI 'musicae non item. Neque hos tamen in hominum conspectum M sub oculos intelligentium prodere est Veritus ; sed . mira incensus gloriae cupiditate , & plurimorum commodis & optatis obsequendum ratus , complura poemata Vulgavit sua suis item

notis adornata. Nondum ipse primum Sc tricesimum annum praetergressus erat , cum publici juris secerat quartum Volumen Cujusdam siti operis, cujus titulus est ; cantoni

Madrigalistae , e aris per camera adiae, a tu , a quattro voci . Unum hujus Voluminis exeinplar in bibliotheca reperitur , quam instrinctissimam possidet clarissimus vir Ioannes Baptista Μartinus, qui in suo specimpe det Contrappunto non perhonorificam modo ciblius mentionem facit, sed inde etiam aliquid exempli caussa petit o At nescio quo

malo fato, iit diu multumque perquisitum si, neque hujus Voluminis quarti, neque aliorum antecedentium exemplar ullum reperiri usquam potuit . Νae ego conjectura ducor

ad judicandum hujusmodi exemplaria, statim

ac publice exscripta suere, avidissime arrepta esse, atque adeo multo usu attrita, brevi-

309쪽

3or BENEDICTU sque consumpta. Musica igitur Benedicti opera , ut Phidiae signa, simul aspecta & probata sunt . Neque fieri minoris debent ejusdem mele bene multa nondum in vulgus edita, quorum modos , magnam, partem unis aptos humanis vocibus secit, si cymbalum e cipias , instrumentum illud scilicet, quod more nostro nunquam deest , instru mentis autem ceteris, si adsint, moderatur. Μodis hujusmodi cum vis magna inest affectus exprimendi , tum naturalis illa stili inplicitas ,

quam in veteribus sive poetis sive oratoribus tanto admiramur opere , quaeque maxime est propria integrae incorruptaeque naturae. Omnem practerea habent flore in venustatis, ex eisque veneres Sc lepores omnes redolent, qui amatorium stilum quam maxime decent. Quoa haud verisimile imperitis quibusdam visum iri intelligo , qui hujusce stili gratias heri aut nudius tertius nato

esse arbitrantur . XI. Inter Benedicti mele recensentur duo sane celeberrima, ceterisque multo longiora , Cassandra scilicet Sc Timotheus ; sic enim inscribuntur. Sed utrumque opus est

310쪽

ΜARCELLUS 3o Antonii Comitis Patricii Veneti viri in litteraria republica magni nominis , ab ipso quidem Benedicto harmonia donatum. Quorum in altero Priami Regis filia, Apollinis amata spiritu, Phrygum Graecorumque incommoda praedicit . illustriora , Miadis loca

attingens ; alterum musicorum repraesentat

chorum, in eisque celebrem illum Timotheum, qui canentes in convivio Alexandri Persa rum victoris , ei adulantur , ac demum in Persepolis incensionem desinit. Id autem inprimis sibi utroque proposuit Poeta, ut nu'merorum imaginumque delectu suppeditaret,

unde =musicos effectus omnes , eosque vehe mentiores , commodissime exprimeret. Quod ita e sententia cessit, ut uno ore harum artium aestimatores negent , aut vividiorem

spiritum, aut majorem vim imitationis desiderari posse . Harmonia etiam donasse sertur Benedictus scenam primam nobilis tra

goediae Dominici Laetarinil inisse it ei

uane ad veterum Graecorum lucernam elaboratae , atque ita ut hariolae potissimum , quae princeps loquitur , impetum atque a

flatum divini furoris mirum in modum imi

SEARCH

MENU NAVIGATION