장음표시 사용
91쪽
D SCIPIO neque Colonum appellatum suisse Massejus arbitratur. Quoniam ad Romani populi e
emplum ceterae nationes facile conforma
bantur , ubique ferme mos invaluit edendi spe lacula gladiatorum & ferarum , sed non Propterea, ut a multis salso creditum est . omnes Imperii urbes suis ornabantur lapideis amphitheatris. Horum perpauca habuit Italia, 8c vix quatuor in ea Massejus enumerat, quem numerum alii deinde scriptores amplia-Vere, cui sententiae ut, quod sentio, dicam me quoque subscriptorem facile habebunt. V ronense quidem cetera, si Romanum excipias, pulchritudine & magnitudine superat, suspicaturque blassejus a populo Veronensi vel ante
Hadriani imperium illud conditum fuisse. Tristem quoque fortunae Vicem ipsum conqueri debuit, cum nulli vel nobilissimo monumemto unquam pepercisset Barbarorum crudeli IaS . Quam minutus vero fuerit in describen- 'dis omnibus' hujus aedificii partibus, quanta diligentia providerit , ut ad suum veterem splendorem Sc formam illud restitueretur, V teribus reliquiis multa nova addens, quod
nescio an omnes probaturi sint, facile ii ju
92쪽
IM APPEI Us 8I dicabunt, qui norunt nihiI non obtinuista a Maskjo patriae inittis sane nominibus nobilissimae pietatem. Quoniam vero ei mogerat multarum rerum origines declarare, quae
spectacula gladiatoriis ludis successerint, causesamque ab iis habuerint, erudite sane in
quirit. Hine ex. gr. disces ex andabatis, quod genus erat Gladiatorum equestrium , hastata illa certamina tot poetarum carmin, hiis celebrata, & tot Regum savore proVela, ortum duxisse . Plura, quae carptim attigi, indicio esse possunt tantam varietatem, magnitudinemque rerum ornare hoc opuS, ut parem copiosissimo ingenio suo Μas: sejum sibi sumpsisse materiem assirmare debeamus. Hoc autem erat votum illius, m ignis propositis exemplis, excitare animos suorum civium ad retinendam pristinam dignitatem, A provocare multorum industriam ad nobilissimarum urbium historiam conscribendam Opus omnibus pene numeris absolutum dixeris, quod cum dedicasset Venetae Reip blicae , laboris fruetum reportavit haud me diocrem creatus ab ea Deductor militum cos
93쪽
quod quidem munus magno habetur in pretio, quia nisi paucis ac sere totius Venetae ditionis primoribus civium deserri solet. Veronentium Vero nemo fuit, qui illum non complecteretur, & eertatim laude cumularet. quod adeo patriae gloriae constituerit; hae quoque laxide populus ille maxime gloriari videbatur, quod ab Etruscis oriundus esset , quod ante Manjum nullus fortasse
assirmaverat ob ignorationem earum rerum, quae ad antiquitates Etruscas pertinebant. Desertarum relictarumque rerum patroci
nium suscepisse Dempsterus videbatur, edito opere de Etruria Regali, quod sic acuit muratorum studium ad inquirenda veterum Etruscorum monumenta explicandaque , ut ad nostram usque illud vigeat aetatem. Ego ne,ajebat Μaffejus, spectatorem me praebebo mi sum alienae industriae, cum O pateri omnibus amplissimus joriae campus, O plurimum ad patriam historiam Histrandam pentineat 8 Et ea sane praestitii , quae eruditissimoriam vocibus maxime celebrata suere; de quibus cum sim
paullo latius dicturiis c quod facile Etrusco homini condonabitur rem ab eo anno I
94쪽
quo tempore & de arte critica lapidaria Mde Etruscis originibus 8t de aliis quibusdam , quae serius odidit, magnum nescio quid animo concipere ac moliri coepit. Florebat tum urbs ingeniofissimis & doctissimis civibus, quorum consuetudine mirifice homo sciendi avidus delectabatur; Andreinium colebat , conveniebat Salvinium, ejusque die aquaedam memoria digna . ne animo exciderent, adnotabat; vivebat familiariter clim B
narrotio, quem ic vivum dilexit semper, sciliortuum justo elogio exornavit. Qui cum Dempsteri editionem per eos dies appararet, adderetque operi Dem feriano, quae ad res Etruscorum planius illustrandas facere judita cabat, fama est, Mas jum non modo novisse totius operis molitionem, sed ea ipsa, quaeran. demum MDCCXXVI. edita sunt, magna
ex parte perlegisse, atque in adversaria' sua transtulisse. Atque eam rem Gorius, cum
Maritum scriptis insectaretur, in maledicti laco posuit, quasi homo callidus, Dempsteri scriniis Sc Bonarrotii compilatis, de Etruscolunt historia scribere sit aggressus. Ego vero una F a
95쪽
in re scipionem reprehendendum puto, quod
nimis cupide elaboraverit, ut homines crederent se ante ceteros mortales de illustranda illius populi antiquitate cogitasse. Ceterum si Dempsterum antea legit , quam in vulgus ederetur, si multa ex ea lectione sibi seposuit, queis traelationem suam faceret pleniorem, facile apud eos judices excusabitur, qui Dempsteri Etruriam Regalem cum Na8 ejana de Italis primitivis dissertatione imeter se conserent. Etenim prior ille auctor hinis voluminibus ea de Etruscorum nati ne disputat, quae si ad trutinam singula revocentur, non ita paucae apochryphorum scriptorum auctoritates seponendae, multa quae ad universam Italiam pertinent, ab Etruriae historia sejungenda, plurima, quae ad fabulosa tempora vel etiam ad Romanorum instituta pertinent, omnino rejicienda sunt: quae vero & opportune dicta & probabiliter inveneris , in iis & ordinem quemdam illustriorem, M uberiorem argumentorum & auctoritatum copiam saepe requisiveris. Contra ea vissejus breviusculo illo Commentario ni
hil nisi , nihil nisi proprie distim
96쪽
cte, enucleate scribit; veterum loca complura, quae Dempsteri diligentiam subterfugerant.
Proseri, eaque non tam enumerat, quam appendit judicio quodam te ratiocinatione sim gulari. Quae vero a magno illo Bonarrotio mutuatus est, ita tractavit, ut in summa roab eo tamen dissenserit, volueritque non ab Aegyptiis, ut ille conjecit, sed ab Cananeis gentem Etruscorum propagatam fuisse . ΜuIta praeterea de Etruscorum, deque Pelasgorum lingua, quas Bonarrotius prope intactas reliquerat, tractavit luculenter, quibus non modo Itali , sed Galli etiam excitati sunt ad hoc genus litterarum prope depositum e colendum illustrandumque. Sed quoniam Mas sejus ea de Italis primitivis dissertatione ceteris prope omnibus satisfecit, sibi ipse non satisfecit; quoniamque sensit, deinceps in eo studio . in quo ipse unus duetorum suisset, certos homines deerrare , reliquos etiam evia deducere, statuit rem ipsam copiosius tr elare, atque ei litterarum incommodo, quoad posset, mederi. Neque illud non vidit atrost hellum ac diuturnum, si liberius loqueretur,
sibi esse paratum: sed e re, inquit, public
97쪽
erat, ut unus homo quietem suam q si M. voveret, multorumque se se armis objiceret, ne illud malum serpere impune 8c corrumpero ingenia diutius posset . Itaque anno Μ DCCXXXIX. , quo Observationum litterariarum Tomus IIII. editus ab eo est, prooemium volumini adtexit: pollicetur se se, quae ante annos XII. de Etruscorum Latinorumque originibus strictim ediderat, copiosius Min eo libro in tribus consequentibus db sputaturum ; opus universum quatuor in partes sore tributum , singulas singulis Observationum voluminibus inserendas; primam de historia Tuscorum, alteram de characteri bus, tertiam de lingua, extremam de prima gentis origine acturam. Atque ut ad eam tractationem compararet se , Volaterras, Cliniuim, Lugubium , Cornetum , alia veteris Etruriae loca circa eos annos adire, ejusdemque monumenta maxime insignia singula recognoscere, suique lieneris rationem in O, servationibus litterariis extare voluit. Ac de historia quidem Etruseorum quae IV. Volumine , ut paullo ante monui, continetur incerta esse ait prope omnia, quae ante V
98쪽
bem conditam de iis prodita memoriae sunt; ita ea tempora fabulosae narrationes obscuravere ; neque immerito ridet Dempsterum, qui non modo urbium nomina Sc opes, sed Regum etiam vetustissimorum aetatem atque ordinem persecutus est . Antiquissimam tamen omnium Italicarum Tuscam suisse, immo Italiam universam Etruriam olim nominatam multis conficit , veterum locis M
conjecturis. Tripartit m quodammodo fuisse notat, in mediam quae ad Tiberim, superam quae ad Padum, inseram quae ad Cain paniam fuit: singulasque partes in XII. urbes. seu Verius populas aut dynastias. ut alii loquuntur, tributas; quae rerum publicarum fimilitudinem magis quam regni haberente urbium vero non obscurum ex historia ense, quae ceteris praestarent; sed quae XII. primae dicendae sint, id inani eonatu a multis requisitum lc confidenter magis quam v re pronuntiatum esse: Hortam vero, cui Fon-
taninius singulari libro eam adscripserat dignitatem , ita infra XII. deprimit, ut in auctorem libri etiam dicta dicat. Neque Vero
singularum aut partium, aut oppidorum vi
99쪽
ees & notabiliora quaedam, quae apud Gra cos Latinosque inveniuntur, praetermisit ΜaD sejus; inclinatasque luxu ac desidia opes, gloriamque eorum bellicam atque domesticam paullatim senescentem , donec anno V. C. CCCCXLIIII. sub imperium P. R. sunt redacti. Μores quoque , instituta ejus gentis explicans, non ita multa de novo attulit sed quae ab aliis tractata fuerant, exposuit linculentius : superstitiosissimos mortalium Etru- scos docet fuisse; salso tamen jactatum humana hostia abusos frequenter ad placandos Deost luxuriosos non dissitetur, ita tamen,
ut uxorum communionem ab eorum moribus,
contra ac alii scripserant, alienam probet et philosophia, ceterisque severioribus doctrinis floruere, atque ab Romanis eorum scholae, uti postea Graecorum Academiae, aliquando sequentabantur: musicen Sc coluere ipsi, Se repertis auxere et architecturae M ordinem solidissimum, qui Tuscanicus dicitur, ic Ve- rustate ceteris praestat, invenere, de ope secundum Aegyptios magnificentissime extru-Tere : statuariae , picturae, plastices peritissimos fuisse , M scripta veterum testinetur,
100쪽
MAPPE Ius monumenta , quae eorum indust lae hodie que vivunt. Haec ita eo libro egit Massejus, ut ne quid nimis tribueret nationi Etruscorum , cui omnium prope artium inventa nimis certe liberaliter adscripserat Thomas Dem steriis. Et quoniam hic aliique passim, quod erat Italicae gentis commune , aut alicujus ex Italia populi, id intolerabili quodam jure seu verius injuria Tuscis vindicabant, &tanquam propriam eorum gloriam praedica-hant, post eam historiam, de qua paullo amte dixi, de ceteris populis, qui Italiam olim habuere, egit diligenter ; qui Ausonii, qui Siculi, qui Umbri, aut Sabini, aut Volsci, aut Samnites , praesertim vero, qui Pelasgi a Veteribus nuncupati sint: eorum quoque origines, migrationes, res gestas, urbes, G nesque in incerto esse, quod plera e scripta de iis fabulosa sint, & quod veteres Graeci Latinique alii alias traditiones secuti ruro inter se consentiant, eum scribunt , coblatis multorum testimoniis egregie consecit Massejus, ex quibus tamen etiam illud an, madvertit non posse eos cum Tuscis consum vi, quin totius antiquitatis fidei detrahatur.
