Gabrielis Naudaei Bibliographia politica, & Casparis Scioppii Pædia politices, ut & eiusdem argumenti alia, noua editio, reliqvis omnibus emendatior curâ Hermanni Conringii

발행: 1673년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

mei momenta, measque cognitionem cum vestris conferendo ex iisdεm con centum aliquem exstruere tamen com mittendum mihi non ex Istimavi , ut mea mora aliquod tibi detraheret ine sarium temporis, cuius cum maxi me servandi catusa omnis inini tuebatur haec deliberatio. Malui igitur cum alterum necesse esset , minus solvere,

quam diutius debere. Literis igitur commissa id, quod sermone potius pexagendum fuit; quanquam et si quid peccaverint literae , id poterit aliquando sermone emendari. Erat ovi dem res sollicite excusanda, Tibi viro tanto ac tali consilium aliquod dare: praesertim in monstranda studiorum ratione; sed hunc mihi laborem tua autor ita Scondonadit; cui non obedire graviussit crimen, qua obediendo interdum aliquid aberrare. In hac ergo consulatione tria ego considero , Vir Amplissime: aetatem

tuam , deinde munus, postremo occupationes. Quibus longa supersunt vitae spatia, qui negotiorum ipsi sunt ar-

142쪽

I3ci Flu GoN1s GRorribitri , qui privatae vitae solatium atque ornamentum duntaxat quaerunt a literis , hos amoeno ambitu per omnia disciplinarum vireta suspenso gradu diduci, nihil prohibet. Tua tam pr vecta aetas,& in magna dignitate tempus saepe sub domino, arctiore gyro ia- cludunt diligentiae tuae cursus , iubentque te compendia potius itinerum , quam amoena sectari. Sapienter igitur feceris, si saepe in mentem revoces Legatum te esse, eoque dirigas studiorum tuorum rationem; usurus potius lite- . ris quam seviturus.

Quare cum Philosephia omnis divisa sit in Contemplativam & Acti-

vam i, hanc praecipue curare debes , illam non ultra quam ut huic ancilletur. Commune utrique instrumentum est Logica, a qua proinde fieri initium ra. . tio imperat. Hanc nolim te petere ex

ipso Aristotela, esset enim id prolixius, & passim multa occurrunt nullius aut modicae frugis sufficiet si eo in pe n-dium aliquod legeris ; quale est Molivi: ac Credit Ita tamen, in studiorura asi

143쪽

adiutor . cui tanto plus est otii , praestantillimum quemque eiuS ar

tiis rhagistrum legat , & si quid scitu dignum repererit , id suo loco memine rit tibi referre. Hoc modo hora Una atqUe altera multo majoris temporis

studium assignab; t. Et hoc ipsum non de Logica tantum, sed de aliis quoqVeartibus & scientiis, imo & de libris singulis, dictum volo. Optimum qVemq; commentatorem delega , minutatim qui colligat tibi acervo ad metienda. PostLogicam Pnysica sequatur: quam Usam quoq; non opus erit sus e per 2- qui Aristotelica vestigia premendo. Poterit hic quoque fatis utilitatis praebere scriptor aliquis brevis N perspicu9 Ne

q, e mihi nune alius succurrit, qVC pQ-tius commendem quasn Iachaeum no

strum. Sicut autem in Logica praecipui sunt usus figurae syllogisnaoru & regulae topicat ita in Phy ficis nihil est praestantius & ad moralam sapientiam condurcibilius ea parte, quae animae nostrae na turam functioneri; persequitur. Quare has partes non per functorie sed exacti- re, quam caeteris, diIigentia tibi pertra ctandas censeo, , Post

144쪽

ira HuGONIS GROTO, Post: Physicam auctor essem tibi, ut Methapysica quoque , hoc est,primam Philosophicam, delibares. Cujus gustum tibi aliquem praebere potest Tin plerus libro non admodum prolixo

aut obscuro. Sea vercor ne nimis liberalis erogator siin tui temporis. Ad Activam ergo Philosophiam veniamus ; cujus pars prior est Moralis , altera Civilis. Utramque si quidem non gustare vis , sed haurire penitus, ipse tibi summus docendi artifex legendus Aristoteles

Inter sthica ; quae ipsius nomine

circumferuntur , optima sunt Nicomachia. Politicorum unum OpuS extat.

Ad hos libros quicquid scripserunt eruditissimi interpretes, id summatim tibi reseret tui;s anagnostes. Sed praecipue ῖn Ethicis natanda erunt Sectarum discrimina; quid senserit pythagoras : quid severa Porticus; quid vetus aut nova Academia: quid hortulus Epicuri. . His enim ignoratis, ma.

145쪽

CONSILI uri mgna nobis in legendis veterum libris' Ob Oritur calligo x & Utilitas perit. Ne autem taedium pariat unius, Aristotelis nimis exacta & sollicita lectita- poterunt: interseri interdum liq

belli aliquot breves , usus maximi modicae voluptatis. Tales erunt primum, qui obpουQκως de moribus scri-Pserunt, ut autor Ecclesiastici. & libri Sapientiae , qui inter apocryphΟS comparent: Theognis Phoc ylides. tum qui aureum carmen scripsit quod Pythagorae dicitur , R Enchiridion Epicteti. Ad hos duos libellos , sane exiguos at veteribus laudatos , multat eximia adferre poterit, si quis legerit, ad Aureum quidρm Carmen Hieroclem, Epicteti autem fusiorem interpretem, Arrianum. Plane autem omitter dus non esst divinus Theophrastus ; qui 2Ius nobis extat in docendi genere, qyod VetereS-r ei cis vocabant. Nisi eodem referre libeat Poemata mQ-ralia , qualia sunt Euripidis Tragoediae et selectiores, Comoediae Terentii , R Ho-

Iatii strinones. In quibus scriptis aliud

146쪽

Hu GoNIs GROTII notant adolescentes, ali ad viri miratur. Illis placet lingvae puritas, & nitor; hi Vitam moresq; hominum ibi velut in speculo intuentur Haec Ethices condimenta nisi sussicerent. adderem ossicia Ciceronis librum non suo pretio habitum, leo, qyod omnium manibus teri tur : Epistolas quoque Senecae, & Tr goedias eiusdem nominis , Eae Plutarchi

libellos optimos & brevissimos. Simili modo Politicis quoq; Arbstotelis adiungam aliquos fructuota brevitatis. Cuiusmodi sunt Ecloga Polybii praestantissimae τοῖ πρεσβει- Oratio Maecenatis Agrippae ad Augustum apud Dionem:& Sallustii Epistolae ad Caesarem. Non alienum sit

ex Plutarcno addere eorum vitaS, qui

eivili sapientia pollere sunt credidi, pumta Periclis, Catonis, Gracchorum, Demosthenis quoq; & Ciceronis Magna quoq; utilitas capi posset ex ejusdem Ciceronis ad Atticum & alios quosdam epistolis,si interpres adsit Romanae Ristoriae & illorum temporum gnarus, Nullus enim est libetiqui rectius mon

147쪽

CON si Lu 1 M. IJ stret rationem, qua aptare deceat praecepta genet alia ad suas υπQ ἐσει -

Rhetorica quoq; Aristotelis omnino tibi legenda arbitror; s*dalio, quam vulgus conser ordine,post Ethica &Politica. Vidit enim ille omnium scientiarum atq; artium consummator, ad γῆ p e ri ade n di at tisicium rivos ex Mortinae Civili sapientia molliter deducen- dos. Ut autem praeeeptorum usus lite ivoq; appareat , suadeam attente laguL orationis quasdam DcmoIthenis &Cicerones: non forenses, sed quae rem p. magis spectant. Qualeciunt Philippicae utritasque, illius Olynthiacaei' huiusi pro lege Manilia & contra Agrariam ν,

Hoc spatio peracto , nihil est quod tibi aeque hominen dem atque studium Iuris'; non illius Privati, ex quo Legulei & Rabulae victitant psed Gentium ac Publici. inam prae stabilem scientiam Cicero vocanS,consistere ait in foederibus , pactionibus, conditionibus populorum 1 regumi

148쪽

nationum , denique belli iure & pacis. Hujus Juris principia quomodo ex

Mo raluapienti a lint , m on l l rare p o terunt Platonis di Ciceronis de Legibus libri. Sed platonis summas aliquas legisse suffecerit. Neque poenitebit ex Schola silais Thomam Aq,inatem , si non perlegere , saltem inspicere. secunda parte secundae partis libri, quem summam J heologiae inscripsit . praesertim ubi de Iustitia agit ac de Legibus. Usum propius monstrabunt Pandectae libro I ac ultimo, & Codexl. IS tribus postremis, Nostri temporis

Jurisconsulti pauci Juris publici & gen

tium controversias attigere: eoque mi gis eminent qui id fecere, Va viuS , Hotomanus , Gentilis His ergo disciplinis imbutus hene' animiis, mirum quos desin de exHistoricorum lectione fructus fit consecuturus. Cognitis enim praeceptIS communibus, atque ipso genere quaestionum , facillimum est exempla suis sedi- ibus collocare , si ve ad hoc memoria sulficiat, seu brevis annotationis subsi-

149쪽

mi desideret. Historimam autem l laetioni omnino pr mittenda est universalis quadam tum orbis terrarum , tum temporum omnium desineatio ς & qui res praecipuat brevius pertractarunt: quales sunt , Ju stinus, Florus, &Livii summator. Caeterum in legendis Historiis malim te ductum animi , quam anxias leges sequi. . Nullae sunt , quae non magnas habeant utilitatest melius haerent, quae libenter legimus. . t In lyniversum tamen, incipere non ab anti ovissim1s, sed ab his qui nystris. no-l straeque aetatis inbus propius cohaerent, ac paulatim deinde in remotiora eni ii , magis e re arbitror. In Romana lHistoria'obliviscendum non est , plus fer me frugis eGrae cis auct oribus quam a Romanis hauriri: quia moreS omnes ritusque . publicos exteri deIigentius

observant traduntqVe. .

Sed de his colloquendi occasio

nob1s non deerit: rectiusque hoclum abrumpam, quam ut nimis ope

rose studia figurando in ipsa studia peccem; quibus nihil fas est decedere, nisi

150쪽

Ηuo Nis GROT1I CONIIIIuM. nisi quod Regis christianissimi & nostrae Rei p. negotiis datur. Deus te Illustrissime Domine, utriusque genti: bono incolumen diu servet , S ut ge neroso propositio tuo prosperi adsint successus, duo tibi praestet bonae mentis auxilia , firmam valetudinem Iconstantem fortunam. Roterodami

SEARCH

MENU NAVIGATION