Universae Campaniae felicis antiquitates a Mariano De Laurentiis elucubratae. Pars prior altera Pars prior. 1

발행: 1826년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Isaeoniectare apud Milantium de Stabiis Dissert. I. pag. 6. Hodiedum in eo loco , ubi huiusce aedificii arena erat , arbores, frugesque seminantur. Ad haec Slabiis G1mnasium fuit in postrema urbis parte, qua Pompeios itiir , quodque conditum suit eo.loci, qui dicitur Osteria dollapillo; huius rudera multis abhiuc annis est Ossa suere. Apud Capacium Hist. Neapol. lib. II. c. Io lapis extat Stabiis repertus, ex quo colligitur, quandam Lassam sacerdotem publicam Cereris, et Menelaum Decurionem ludos sui Duumviratus temtiore edidisse cum Tauris, Pontariis, Pugilibus, Catervariis etc. II inc collige, banc

urbem, spectaculis celebremiuvasisse , et Campaniae non

incelebrem suisse, cum Amphitheatrum, et Gymnasium habuerit. Multi ex eruditis eandem a Vesuvianis flammis at sorptam sit ut arbitrati, quod quide salsum est existi. maudum. Si enim Plinianum lex uim prae manibus habui Sent , Prudenter collegissent, Syllam belli Soeialis aevo, flammis serroque illam delesse. En ut testatur praefatns auctor Hist. Nat. lib. III. c. 5 Ca ano aruem in ag o

Stabiae opidum fitere usques ad PonNeium, et Umtonem Coss. Pridie Kal. Maias : quo die L. Sinua Le. tus belli Socialis M. delevit, quod nunc in υiliam

abiit. hoc allato textu satis .eluset, Stabianam urbem esse deletam, antequλm IIerculaueum , et Pompeii coris

I ueri ut in .prima conflagratione. At dicet aliquis: Plinius Iunior lib. VI. ep. I 6 Tacito scribens. sui avunculi horrendam tragoediam , illum divertisse narrat ad quendam suum amicum Pomponianum nomine, qui Stabiis aderat, i Suni qui putant, ex bis Milantius Dissert. l. pag. Sapost illius urbis exalcitim per L. Syllam aelum , iam tunc pliseres villas pagosque connatos fuisse. Hinc creditur, Literas , stra-nialium , vicum aequensem et Angarim adsurrexisse , cum Sta

biae deletae, alqita incensae , et urbis cives alio aufugientes basee noxas habitasse domos , sedesqueωι . . ,

172쪽

eum accidit Istliaec eruetallo. Ergo salso exIstimandum , urbem a Sylla eversam ; sed respondemus , hoc opidum suisse restauratum aliqua in parte, quandoquidem multum post temporis intervallum altera huiusce evenit ruina , ac deinde et loci situ , et v moenitate illecti ditiores cives, necnon et Romani iidem Imperatores , ut arbitror, hanc urbem recte reaedificare liotuerunt; id Ine magis confirmatur , ex eo quod rudera Stabianae urbis , quae iam in parte est ossa suere , manent integra , nullumque sane ostendum detrimentum.

At quidquid id rei est, pro certo habemus , in hi

aee locis quasdam antiqni opidi reliquias eruderatas suisi se . Sunt enim qui narrant, quondam Herculis extitisse templum , idque confirmant ex aenea reperta statuar hoc templum etiam Plinius Ilist. Natur. lib. XXXII. innuere videtur. Fuisse etiam Dianae sanum . ubi nunc est S.

Francisci de Paula Echlesia , et B. Mariae Virgini aedes

dicata vulgo di magano, confirmatur ex ara quadam rotunda e marmore ibidem reperta , in qua mirum in modum opere anaglyptico sculpta adservantur terVorum , canumque capita. Iani etiam fuit templum Stabiis, et proprie ubi adhuc ab indigenis vocitatur Faseno, nempe Iani sanum. Hoc essessum esse suo aevo narrat Milantius Disseri I. e. 9 illudque magnifieum fuisse scribit , ut ex pluribus effossis rebus coniicere est. Inter alia narrat laudatus auctor eruderatum esse pavimentum. tessellatum albo, nigroque variatum colore, et at si lapillos rhombi figuram praeseserentes : adhaec plures columnaS , easque detruncatas, et sabricae partem uter ita in nstructam opere ς picturas etiam supra parietes sparsas adhuc coloribus. Fuere quoque eruderatae ex plumbo fistulae ad Uuam serendam in sacrorum usum hisee eharacteribus:

Publii. Sabidia Pollionis. praefecti. vilis , qui templum

fortassis a fundamentis erexite necnon etiam urna marmorea duplici basi 'supposita, aliaque id genus quae idem Milantius suae . narrat ibidem. Aliud tandem templum Iovi Stygio, sive Plutoni ditatum esse liquet in eo loco ,

173쪽

qui dicitur La porta di S. Ragio. In subterraneo locoeveteres cives huic numini sacra peragebant. Exlat quoque Sta hiis in sacello Ρarochialis Ecclesiae SS. Salvatoris cenotapbium piperninum ah eodem Milantio allatum Dis.

fert. I. pag. St. Hoc laudatus auctor fuisse olim repertum credit in eo sepnlchro cuidam . Perpennae Collocatum, suoque aevo eluderatum in loco , qui ab indigenis Pioppano dicitur. Is enim narrat , cameram vidisse Subterhaneam , in qua ex marmore urna est reperta ad-Imc ossibus r Plela , ad cuius cadaveris caput lucerna cre lacea. Anno vero MDCCXXIX. prolie , S. Marci aedemessossae sunt quaedam subterraneae camerae, in quibus tres loculi ex tegulis conflati: in eorum uno repertus fuit aeneus nummus : ad haec disi tum fuit inter albos pumices vasculum lacrymatorium ex ereta. Ex eodem auctore ibidem compertum habemus anno MDCCXLVIII in eo loco , qui dicitur Caperrina , nempe a capite rivi, qui a vicinis descendit montibus , et proprie cui nomen villa Cati , vulgo k laenis effossum fuisse cadaver inlumulo ex tegulis conssator in unaquaque ex creta tegulae impressum erat D. M. una tantum eNeepta, suPra qusmviii imago erat delineata. Nova urbs Loliedum adsurgit ad Aurei montis radices , vuIgo Monte Fauo , a sagis, quibus ille abundat, dieiturque ei iam JIonte S. Angelo ab aedicula Divo Mi-elia eli Archangelo dicata. Urbs ii ire meritoque propter coeli Mementiam , aeris salubritatem , sontium rivos ,

campor una foecunditatem, nemorum , ac silvarum serutila tem ni arisque amoenitatem commendatur , hinc, semi ersuit in pretio, atque iugiter expetita. Cives aut mercaturae, aut piscatoriae arti sunt addieli; hinc est, ut opportunum exerceant cum vicinis gentibus Commercium. Urbs vero in sedem Episcopalem fuit evecta pluribus at hinc saeculis. Sunt qui arbitrantur . iam ab anno DCX eandem suo Praesule fuisse decoratam. Vetustissimus ni moratur S. Catellus fama , a uiue sanctitate conspicuus , Diuili od by Coosl

174쪽

quem floruisse saeculo IX. erudite probat Milantius Dissert. Iv. de S. Catello. IIou opidum iam ex Romanorum aevo proptertiarum aquarum abundantiam celebratur. Et re sano vera Columella de Re Rust. lib. X. de iisdem sic canit :Fontibus et Stabiis celebres M et Sin. a rura. et Plinius Hist. Natur. lib. XXXI. c. I de quadam Stabiana aqua sic scribit: In Stabiano agro aqua , quac 'iacatur dimidia , calculosis medetur. IIinc dubio procul ad nostram usque aetatem tot minerales aquae , sontesque memorantur , qui in hac urbe passim adsunt. ΙΙic enim 3ger si Puteolanum , et Inarimen insulam e medio excipiamus, Ceteris terrarum orbis partibus antecellere videtur. Primus igitur sons ab accolis dicitur Rona, seu . Acqua Feriata. Haec aqua ad variorum aegrorum usum eat utilis, et praecipue ad curandas contumaces visCerum Obstructiones. Alter sons Stabiensis ost ille qni vocatur sequa d' Acilosella , utpote qui in aquam esiluit acidulam , quaeque alba est , et subacido sapore , quaeque taΠdem prae ceteris vim habet ventriculum corroborandi, et enecandi vermes. Tertius sons est aquae mineralis iuloeo , cui nomen il molino delia Pace ; haec aqua communi voeabulo appellatur ; l' acqua fetente. Eam aquam pluribus evellendis morbis esse aptam aduolat citatus saepe Milantius ibid. pag. 26. Eadem aestivo tempore non Olum incoliae, verum exteri etiam qui huc , adveniunt , ' utuntur. Quartus solis dicitur Sulphureus, l'acqua Subfurea: eadem scatet eo in loco , qui appellatur U. I. nardo , in hortis eiusdem domini prope Ecclesiam Carmelitarum. Haec aqua efficax est ad curandas aegritudines Cutaneas .ex salio humore derivantes , aliasque id genus. Quintus fons est omnium celeberrimus , qui sca toti ad radi eis collis , sustra quem adest Si Francisci de Paula Ecclesia haec aqua dicitur S. Maria di Vogetano.

Ad radices illius loci, et proprie ubi dicitur Falano ,

175쪽

lundos cutaneos morbos , et seabiem mundandam. sunt et abi parvi sontes in agro Stabiensi, de quibus mentionem facit laudatus Milat litis loco citato Pag. 26. I.a. Stableam, Lac Si abiense ab antiquis suit maxime commen datum. Calenus de Methodo Med. lib. V. c. I 2 narrae quendaui aegritudine assectum laete Sta hiensi mirandum tu modum fuisse sanatum.' Hoc vero praeclarum et Pretiosum lac ex vicino colligebatur monte Lactario, montodi Lellere, qui urbi imminet. Procopius de Bello Goth. lib. IV. huiusce montis mentionem iacit, cum narrat horrendum praelium inter Narsetis, et Thelae Gothorum Regis copias. . Hodiedum lac Stabiense etiam inter delicias habetur. Liter e et Gra- Prope Stabias in Apenninorum eatena supra collem ' ' Litterae, . Lettere, quae urbs nomen a Vicin sortasse Lactario monte usurpavit. Ea a Neapoli sexdecim distat milliaria. Sunt qui putant eandem ab Amal phitanis suisse eonditam. Saeculo decimo villa Stabiensis urbis erat, et est satis antiqua , eaque non ad Campaniam, sed ad Principatum pertinet Citeriorem , quae Pars olim ad Irpinos pertinuit. Prope Literas adsurgit Granianum, vulgo Gragnam , haud procul a mari. Post eversam urbem Stabias illud fuit aedificatum. Agros habet propinquos mira fertilitate i et satis laeeundos ; celebratur

eius vinum.

Pauea de Stabiensi sinu si) dicemus. Τotam eam Partem, quae a Stabiis ad Pompeios protendebatur, olim mare suisse creditur e quippe quod mare interius erat, et quasi ut ita dieamo ad Vesuvii radices extendebatur. Assiduae conflagrationes adeo locorum faciem immutarunt, ut Stabiensem sinum omnino everterint. Quis enim neget,

i) Hic totus sinus a Strabone lib. V. Fretum Stabiense dicisur , in eoque adstabat Herculanense promontorium , quo propter assiduas conssagrationes suit imminutum, et depressum

176쪽

Pompeios olim urbem portum habuisse a ventis munitis. simum p Et Sarnus ipse fluvius Sarrastes populos Orientalis partis habitatores Stabiensis sinus irrorahat ; hincetia in compertum est, Sarnum quondam navigabilem suis. se , alveique faciem vertisse, et diminuisse. In Si abiensi sinu est parva iiisida: haec olim dictan 'i suit Herculis petra, nune ROrigliano, Puta a vieino Herculaneo , aut ab aliqua Herculis aede. Alii putant, hanc Herculis petram a Plinio memoratam Hist. Natur. lib. XXXII c. a suisse scopulum illum, que in nunc accolae in appellant ortandi, qui parum distat ab eo monte, qui in Praesentiarum dicitur Scrufo. Supra eandem insulam olim extructum erat Monasterium ordinis S. Benedicti . cum Ecclesia S. Mariae Virginis. Nunc parvus est sco. Pulus, qui munitam habet arcem ad Stabiensis maris tu. telain. Sunt qui credunt, quondam hanc insulam in alto fuisse mari , et maiorem: illa quae nunc est. Ita etiam a sentit Milani ius Dissert. I. pag. 3i qui narrat eandem ante primam Vesuvianam cruciationem longe a terra suisse dissitam; nam tunc ad Pompeiosiusque mare protendebatur , ut paulo ante diximus. Id etiam colligore est ex Strabone lib. V. qui Pompeios appellat comune anapalo Νωlae, et Nuceriae, utque tandem ex Plinio videre est lib./VI. epist. 16. 3

Dce urbe Nuceria, de AEqua , de Massa. AEquana . de Surrento , des Pollii Surrentini Asia, de Atherile. Sis r. rentino , de Massa Liabrensi, et de insulis Sirenusis. Tandem Perquiritur utrum Apenninorum catona a Mi-ZIner e Dromontorto ad Salerni prope oram Desit olim

insula.

Ad Sarni oram ponit agrum Nucerinum Plὶni's, et ipsam urbem Nuceriam novem II. P. a mari dissitam. Diodorus Siculus lib. XIX. hane umerii appellaci duce.

177쪽

recte ait, hane Alphaternam dictam ad Nuceriae Ca. mellarias discrimen, quae erat in Vmbria. Servius in

Virgilii I u. VII. v. 738 Sirrustes si) populos hanc u

bem condidisse prodit. Videtur postea eos populos Nuceria dominatos esse, et aliis urbibus propinquis, quas iidem occuparunt: quamvis Mantuanus poeta loco sup r

citato huiusce gentis mentionem faciat , eamque in ge

nere P0pulos appellet : .... Late iam tum ditione premebat Sarraster populos ; et quae rigat aequora Sarnus

Romani temporis progressu huc Coloniam deduxerirunt. Tacitus Annal. lib. XIII. c. 3i verba Deit de Colo. nia Nucerina. Patavinus vero auctor lib. XXIII. c. i5 narrat, secundo Punico bello, Hannibalem Neapolim perrexisse, quo urbem haberet maritimam, tu quam haud admissum , Nuceriam petiisse. Ipsa obsidione cincta est, et aliquando post fame capta. Ilinc pactus, ut inermes cives cum singulis abirent vestimentis ; illis qui vellent manere, liQuores, et praemia proptisuit. Nulli civi potuit id persuadere. Hinc omnes urbe egrediuntur , Ne a Polim , Nolamque petentes. Inter alios XXX. senatores Capuam abeuntes , eae pelluntur, qui Cumas tandem se con tulerunt. Sic inde opidum direptum, et incensum fuit iet praeda militi data est. Haec urbs postea reaedificata, et rursus habitata fuit. Tandem paulatim decidit , et eversa fuit post Bomani Imperii lal,sum, quo tempore Barbari Italiam populati suere. i) Negari haud quidem potest , quin Nuceria ad Irpinos

olim Ilertinuerit , quae nunc pars est Principatus citerioris : .auctores enim ad unum omnes Irpinis eandem tribuunt, si unum Servium excipiamus , qui ipsam urbem Campaniae assignai: ve rum enimvero ne quis miretur, si in ipsam no* Servii suti telitia in descendimus , cum iam nobis est persuasum , baud illam id Campaniam pellii luisse ; sed cum non longius ab illa adera-

ut aliquid de ipsa quoque adiunxis emus, necessura ruit.

178쪽

moriam.

In Stabiensi sinu adsurgebat olim alia urbs, cuius nullum in praesentiarum restat vestigium : ea est aequa, quam nunc appellamus Vico I uense. Cur hoc ipsam nomine veteres vocarint , incertum profecto est, qua in vis nonnulli ab aequis, vel AEqilleolis hue Coloniam transferentibus dictam autumarint. Silius Italicus lib. V. eandem memorat hoc modo :. Felicia Baccho AEquana , et zmbro Surrentiam molse saliatri. Non procul ab aequa inter Surrentum nempe, Stabias adsurrexit parvus vicus saeculo undecimo dictus Massa aequana, apud quem vicum litura restant vetustarum fabricarum rudera , quae ad urbem quondam pertinuerunt uranam. Sequiori vero aevo mutato nomine

Vici nomen usurpavit. Vicns autem nihil nitrid designat,

quam frequentem quandana aedium , ac villarum erectarum coacervationem pro vicinis agris colendis. Anno demum MCCC. in Episcopulem sedem fuit evecta a Carolo II Andegavensi , qui novam hanc urbem excitavit, et villam heic possedit. IIodi edum nova urbs diciturivi eus Equensis ab eversa olim AEqua , dissertque a Liternino vico, vico di Pantano, de quo infra occurret mentio. In eadem etiam Apenninorum catena adsurgebat Surrentum. Ea urbs adest e regione Neapolis , ab eadem XVI. M. P. circiter dissita. Haec vetustissima inter alias Cani pauiae aestimatur, de qua quidem auctores nonnulli fabulas enarrarunt, quoad illius aedificationem, quasque nos insipidulis, et male cerebrosis hominibus relinquimus.

Quidam autem Campynorum , alii vero Picentinorum hoc opidum crediderii ot: at ego probabilius existimo , illud abii dem ipsis conditum , qui Palladis , seu Minervae tem litu excitarunt haud procul ab hoc. litore. Nihil vero illo coelo mollius, et amoenius suit quo-Vis tempore: aer enim ibi perquam mitis, atque dulcis ;vicini colles adeo sunt peramoeni , ut oculus ibidem na-

179쪽

villa rimi

turae mUn Isidentiam attonitusi,iscibus abundat exquisitis. Hinc haud mirum est, . si olim..urbs isthaec, et vicina loca suerint vel maxime expetita. Romani praesertim ea adamarunt, ibique Col Milam deduxerunt, ut est apud Frontinum, lib. de Col. ,

Olim in hae urbe plura suere templa ; prae ceteris memoratur illud Herculis, Dianae, Neptuni, Apollinis,

aliorumque deorum, uti ex quibusdam staetuis vetustis eruderatis coniicere licet. Fuisse etiam Circa sum fanum

certum est ex ruinis, quas iam Suo aevo,adhuc existere tradit Giannattasius Autumn. Surrent. C. a. Romani prae .

terea aquaeductum, aliasque fabricas passim condidere. Nihil heic memorem Surrentinum vinum , quod maxime a poetis commendatur .et: praecipuo a Sulmonensi vate letanaoridi . lib. XU. v. 7o6. Strabo aliam l. b. V Geo- gr. et Martialis lib- XIV EP gr. l Io verba si esunt. Po t Baiani Imperii lapsura, ham urbs plures passa est vices; primum enim Birbari Italiam vastantes ipsa sunt potiti. Langobardi tuae tota dominabantur Italia. Praeter paucas urbes , quae adhuc sub Graecorum Supererant potestate. Erecto deinde Beneventano Ducatu , Bo- doaldus Beneventi Dux , ut morientibus Graecorum rebus adversaretur, cum . exercitu ad Surrentum adpropin-quavit, quo obsidione urbem cingeret: ea enim ad Graecos tum pertinebat. Videsis Vghellium Ital. Sacra tom. VI. pag. 6oo. Postea in Ducatum fuit conversa, quod aecidit Caeserum orientalium aevo , nempe circa annum DCXL. eiusque dominium εxtendebatur a Stabiis ad Massam usque Lubrensem , uti coniectat Anastasius Antiqq. Surrent. lib. I. c. Ea tandem direptionem, ia- gentemque a Barbaris cladem passa est anno MDLVIII.. Celebris apud Surrentum Pollii restat memoria , ubi Statius nostras ea describit loca , et praesertim vii Iam , ac eiusdem domum , ubi tot lusus , tot plausus , quin imo tot auri, argentique' profudit pondera Roma nus hic eques, qui ex urbe r edens , huo secessit, quo Epieureorum more duceret vitam. Restat adhue m oria

180쪽

in eo Ioeo , qui dicitur mola, ubi nune eiusdem au-Persunt monumenta , et praecipue balnearum vestigia aditatio memorata Silv. lib. III. tarm. I. v. IOO. Anasta. sius lib. IL o. Ir hunc Romanum equitem narrat duo

heio templa aedificasse, Herculi unum cum parvo portu, ubi nune dicitur Pori tamet Neptuno alterum prope suam villam ex ea parte Surrentini promontorii, eui nomen Cam Seutoli. i , Non longe ab urbe iam deser 'lui quondam adsuro at celebre Athenaeum quod memorat Strabo lib. V. eogr. quodque erectum suisse creditur sub Promontorio Praenusso ab Vlysse, quamvis alii ab Attieis Cumanae

urbis tempore autumant. Hoc vero templum Dorieo ordine constructum fuisse narrat historia Atheniensi simillimum , eonditumque Periclis oratoris aevo supra collem

eiusdem Athenaeum ab Atticis architectis Stymio , et Cassigrane. At quomodocumque sit, illud pro certo habetur , sub promontorio olim Praenusso conditum fuisse Athenaeum istud. quod per plura stetit saecula, quodquet etiam memorat Seneca epist. 77. Ia hoc templo Tyrrheni maris vitae deae libare solebant: de eodem Sta-atius ' Silv. ΗΙ. C. 'Σ. v. 23 navigantes olim tradit per hoe mare deae libamina secisse, quo tutae ipsorum faveret navigationi. Giannattasius Aulumn. Surrent. lib. I. c. 4 huiusce templi saeit mentionem. Supra eosdem montes , ubi Surrentum est, adsuria '' ...'

sit aliud opidum , quod olim dicebatur Massa Lubrensis, Massa di Sorrento , puta a vicino Palladis delubro. Hoc iuxta Capacium Histi Neap. lib. I. c. 4 nomen aecepita Neronis quodam liberto , cuius meminit Plinius lib. II. epist. Macrino scribens, cui nomen Bebius Massa, qui ibidem villam habnit sumptuosam; hune etiam memorat' Iuvenalis Satye. I. v. 36. At Grimaldius. Annali det Regno di Nap. epoe. II. autumat hoc nomen eidem datum urbi posteriori aevo, idque nonnisi medio, eum Mineevae Gelubrum in manam suit redactum ; idest in villarum, atque domorum conretionem ad rusticorum

SEARCH

MENU NAVIGATION