Universae Campaniae felicis antiquitates a Mariano De Laurentiis elucubratae. Pars prior altera Pars prior. 1

발행: 1826년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

habitatores eluitatis Illius . et Barbarorum gladiis , et ρει

stilentiae immanitate pastati sunt. Anno vero DCCCXL,. Beneventi liri ne iste Sicone trucidato , et in eiusdem Iocum Radelehisio sui secto , Sinocultas quo Siconis mortem ulcisceretur , Saracenos in Italiam ad eius suppetias voca.

vit , qui Aquinum, Arcem , et Vicina praedantur loca,

et Igne concremant, ut scribit Anonymus Cassinensis

apud Pellegrin. Hist. Lang. Sequiori aevo non semel , sed pluries hoc opidum fuit obsessum nam adhuc moenia habebat sortissima his adde motus terrae , et praeCipue pestem, quae accidit anno MCXL. quo tempore perplii- res lato iuncti; ita iiibs paulatim duidit. Hodie dum satis est parva , P eos habens incolas.

Immensa ruinarum rudera, quae in eius supersunt soloeonspersa, satis testantur, Opidum quondam Volscorum 'magnificum suisse' Quin aer ipse , et pauca aedificia recentia humilem , et xlx ullius nominis urbem praeseserunt. Tandem praeclarorum quondam virorum patria fuit, ut Iuvenalis poetae, Pescennii Nigri Romani Imperato. toris , et praecipue Angelici Doctoris Ecclesiae S. Thomae. Haud procul ab urbe iam descripta fuerunt Fregel- Fregellae. lae nunc Pontecomo , quod opidum ponitur Suessam inter, et Formias prope Lirim amnem. At illud procul dubio ad Latin m pertinuit: nunc vero est in Campania . Felici non procul ab Aqnino. Strabo lib. V. narrat Lirim Fregellas interfluxisse , ita ut urbs supra utramque sita esset ripam. Livius lib. VIII. c. a. a in hanc Coloniam deductam aperte declarat. Ipse etiam narrat lib. IX. e. I a Coss. Q. Publilio, et L. Papirio anno V. C.

CCCCXXXIlI Samnites , Satricanosque simul post Caudinam eladem hane urbem noctu occupasse. Vtrosque timor ad lucem usque tenuit; mane autem ut illuxit , Pugna utrinque orta , quam Fregellani sustinuerunt. At Samnites fraudulenter Praeconem per urbem mittunt , qui ii untiet, incolumes abituros , qui arma posuissem. Hoc nuntium ab incautis opidanis creditum, urbem iam

rase captam, sicque arma deiecerunt. Alia civium para

72쪽

armata per aversam portam erumpit : pars falia quae at-ma deposuera , a Samnitibus circumdata, igne crematur.

Quo vero tempore Hannibal in Italiam descendit , Fregellae cum paucis aliis in Romanorum fidem restit re. . Quin imo idem Ρatavinus prodit historicus lib. XXVI. c 9 tantam fuisse Fregellanorum fidem in Romanos, ut

cum Hannibal eorum urbem adpropinquavit, Pontum starint , quo eidem iter negarent. Temporis tirogressu

Fregellani a Romunis descivere . nescio qua de causa, qui miseram perfidamque urbem sato ultimo dedere, Cum illa penitus excisa ab iisdem fuerit , ut Tullius describit ad IIeren. lib. IV. e. 15. Idque evenisse crediderim an no V. C. DCXXX. quo tempore ab, Ollimio Consuleopidum dirutum. Arpinum urbs snper viam Latinam ' Campaniae Felicis ultima, sexaginta duo millia passuum a Neapoli dissita. Ea Primum ad Volseos pertinuit, ut innuere videtur Tullius orat. pro Plane. et Iuvenalis Satyr. VIII. v. 24Subi de Mario Arpinate sermonem instituit. Deinde Samnites tenuerunt; Romanorum tempore Μunicipium evasit , quamvis Festus eam praefecturam fuisse scribit. An.

no ab V. C. CCCL. L. Genusio, et Q. Servilio Coss.

Art,ina tibiis Romanam civitatem simul cum Trebulanis datam ex Patavino historico compertum habemus lib. XC. I. Postquam vero Arpinum Municipium evasit, Cives inde cum Romanis communes habuere leges, et ex eo tempore urbem divitiis auetam crediderim e hinc vectiga-

. lia in Gallia possedit, ut seribit Cicero Ep. lib. XIII. a. Ea vectigalia Municipii patrimonium efficiebant. Q nodam

in lapide Arpini tutecto paucis abhinc annis occurrit mentio cuiusdam Fufidii vectigalium Arpinatium fortasse redem ntoris , quem memorat idem Tnllius ibid. Conlapso ilomanorum Imperio Gothi primum in It lia roaniam essecerunt, inde Langobardi postmodum do-m: rapti sunt , quo tempore Beneventani duces longe li- teque dominium snper urbes extender nnt , ex his Gisul. plius saeculo septimo Arpinum occupavit, et Arcem, ut

73쪽

narrat Paulus Diaconus Ilist. Lang. lib. VI c. 87. An no vero. MCC I. Conradus Germanorum Imperator urbem non solum vi cepit, sed igne qiioqiae cremavit, et so' o aequavit. Et saeculo XV. bellum iterum exarsit Ferdinalidum inter Aragoniae Regem , et Carolum Andegavens 'm , quo tempore vicinae urbes populatae , urbs is illaec Marii, et Cieeronis memoria liberata suit. Haec vero patria celeberrimorum suit virorum, ut C. Marii, et M. T. Ciceronis eloquentiae parentis: quorum primus dux sortissimus vivasit. In agro Arpinate suit eius villa , quae quondam Cloernatis suit salutata , nune Campo di S. Altissima r accolae commonstrant adhuc ex teris villae Marii ruinas vulgo Casamari. Horum alter Cicero ibidem natus est yonis Ianuariis anno ab V. C.

DCXLVII. Huius domi duobus distabat milliarias super Fibrenum i) amnem nunc Hume delia Posia, ubi adest parva insula super Lirim. i Non proeul ab hoc opido siuitat Fibrenus, et proprἰe

Arpinum inter Soramque, ubi Liris cum Fibreno aquas coutun git , et ubi non procul est insula, quam Cicero de Leg. lib. II. c. I describit. Niliit difficilius potest esse quam a Cicerone haec insula memorata , cum sint tres super Fibrenum, una ab alia paulo dissi-ia. Pisi illius Sioria Filologica delle antitate clith, e .moderne etc. pag. 69 et seqq. solidis Piobare nititur argumenti anc insulem, nullam aliam a Tullio insticari potuisse, quam illam, cui nomen Camolio. IIeie enim Fibrelius in duos dividitur ramos, eaque amoena satis est. Febonius lib. III. h. 3 eandem insulam Ciceronis villam ante etiam crediderat e In insula . . . . incunabulis Ciceronis, sed magis Martyrum Christi pretioso sanguine illusinior. Unde ex Fibreno ipso ex lanicissio credentium . . . Nomcn in Careello immutarum. In eo loco identidem plura rudera repertassere. Verum haud negat ei latus Pisi illius plure isse qui scribunt , a Tullio indicatam insulam illam intelligit uam nune incolae appellant S. DOmenico , quippe quod hei Miuini sint eruderata vetusta cmonumenta et verum eandem insulam S. Dominici

pertinuisse etiam ad .ciceronem credit, sed non esse ipsam de qua

74쪽

procul etIam ab Ars Ino in ridenti positus colle

est parvus victis , vulgo' Castelluccio quarto ab . ea urbelaipide. Plura in eo antiqua rudera multis abhinc annis detecta suere, praesertim via , quam quidam esse Lutinae ramum arbitrantur , quae olim Arpinum viatorem

ducebat.

Arpinum inter, et Aquinum fuisse Q. I ratris russeribit saepe Cicero Arcanum nomine. Μem Oratur ab eodem epist. lib. V. I. Ego inde Aquinum: Quintus in Arcano remansit, et Aquinium ad me postridie mune. Cluerius Ital. ant. lib., III. c. 8 sic scribit: Est hodie πλdum praedic o situ inter Aquinum , Arpinmmque Mulgari uocabulo Arce dicti m , ducatus titulo nobile, quod haud dubie antiquum est, 'et pocabulum, a quo isti Ciceroniano fundo co omentum derisau bictione quaesitum. Pi- stillius descrietione delle antiche in etc. Pag. loo credit vetusto aevo heic urbem fuisse. Illud autem Certum est, hanc memoratam urbem esse a Paulo Diacono lib. VI. c. 37 quam Beneventi dux Gisulphus primus anno DCXCIU. occupavit, et in suam redegit potestatem. Nono saeculo a Saracenis postea suit populata. Afiora extrema quoque urbs Campaniae , ubi Liris oritur, ad montes sita. Volscis, ac deinde Samnitibus suit occupata ; ea ab Ausonibus suit aedificata, a quibus Romani vi eripuerunt, ut testatum reliquit Livius lib. IX. c. 24. Sed, post , aliquod temporis iidem Sorani a Romanista desc; Dentes , omnes necantes colonos , in Samnitium potestatem transierunt. At a Romanis quam maxi-

hete quaestio est , et ab Altieo deseripta. Tullius enim plurea ha - bnit villas , et praesertim haud procul ab Arpino, ut ipse indieat lib. VII l. ep. 9 ad Attic. Hi ne concludit laudatus Pisi illius.

parvam eam insulam, eni nomen Carmella eandem esse, in qua ortum duxit : alteram S. D enico etiam ad eundem pertinuisse , eamq e possedisse eo tempors , quo ad primos reipublica pervenit S udus. -

75쪽

me in illos saevit uni est. Anno enim ab V. C. CCCCXLlV.

Consules ipsi eum legionibus ad urbem oppiagnandam ad- 'opinquar t. Clim ea urbs situ dissicilis haud satis ex. Pugnari posset, Soranus transfuga ex opido prosectus urbem' per proditionem in Romanorum dedit manus. Post annos sex, nempe ab V. C. CCCCL. Colonia Soram deducta suit, ut aperit laudatus au tor lib. X. E. t et Frontivus confirmat lib. de Colon. Idem Livius lib. XXVI. .

c- I auctor est, edm urbem Municipium evasisse. Tem. '

pore vero Hannibali eae expellitionis in Italiam ea . urbs a Romanis iterum defeeit: hinc ah iisdem Calita cum plii - .ribus aliis opidis , maxima severitatis nota in ipsam Saevitum. Urbs postea Romanis militesse pecuniasque SupPeditabat , si bellum aliquod ingrueret. Laudatus saepe Patavinus historieus hoe omne aperit lib. XXIX. C. Io. Birbari sequiori aevo Italia vastata, eidem horrendam attulere ruinam. Ughellius tom. I. Ital. Sacr. narrat, Phederinum Π. urbem cremasse, quia Romani Pontificis Gregorii IX. partes susceperat Prope Soram ubi Liris stultat, adest parva insula , eaque haud ignoti nominis est, quam incolae dicunti im-M Q Sora, sic appellata quod Liri amne circumluitur. Eadem medio aevo Insula stiorum Petri dicebatur , idque

nonnisi post decimum saeculum. Atina urbs super viam Latinam iacet, tibi Melphis Atia .suvius originem ducit. Ea est adeo antiqua, ut si fidem auctoribus praestamus , mus aedificatio sit penitus ignota. Volscis , aliisque populis suit oecupata. Romani anno V.C. CCCCLXI. Municipium essederunt Coss. L. Papirio Cursore , et C. Iunio Bruto. Inde Claudius Nero muro Coloniam circumsepsit, ut testatur Frontinus lib. de Col.

Ex pluribus a Taulerio Storia di Atina lapidibus adduciis fit mentio Municipii Minatis. Cicero Pro Planc.

8 scribit hanc praefecturam evasisse. Hoc opidum Saepe a Romanis defecisse narrant historici ob vicinos Samnites Romanis semper infestos. Nobile insuper fuit, ut pro- b. tur ex ruderibus , quae restant, cum praecipue adhuc

76쪽

videre est triplicem murorum ordiuem , quorum pars re. stat. Fnisse hinc tu ea ut be Plura templa testantur vetuis

sit aevi scriptores. Quorum Primum fuit Saturno dica tum , non longe abi amphilli eatro magnis costructum laia 'pidibus. IIaud procul ab eo urbiS aderat forum. Fuisse etiam Iovis aedem, tuu Onis , aliorumque deorum Constat, et praesertim illud Dianae Sacrum , Cuius meminit auctor Chronio. Atinatis: Hadrianua Imperator Atinam reniens ;templum Dianas contιnuo focis in eo loco , ubi balnea di rebatntur imperialia , non longo ab amphitheiatro contra me. ridianam plagam , 4Mbιus Viam aquaeductus. IIuiusce du.ctus aquae vestigia ad tria milliaria extra urbem extendebantur , isque in Omnes urbis perveniebat regiones. Re stant adhuc ipsius Plura rudera , et identidem eruderistili et agros , Perque ipsius ruinas Plumbei tubuli.

Ibi villam possedit Cicero , ut ipse scribit lib. II. de

Divin. c. 28. Hine Valerius Maximus lib. I. de Somn. e S sic testatiar: Inimicorum Conspiratione urbe Pulsus M. Cicero , cum in Milia quadam Campi Atinatis disersares-tur. Posteriori aevo non Semel, sed Pluries solo hoc opidum aequatum fuisse narrat historia. Anuo enim DLXXXVII. sub Lothone Beneventano principe a duo in illud saevitum, ut cives cum Episcopo ad unum Omnes fuerint neellii. Se quiori tempore in varias Principum Perveuit mantis.' Haec tandem patria quorundam nobilium virorum fuit ; in ea ortum duxit Cii, Petreius, cuius meminit Ρlinius Hist. Nat. Iib. XXII. c. 6 qui militavit contra Cin .hros, C. Munatius Plaucus, cuius Sepulchrum extat adhue Caietae ut ante diximus L. Apuleius Saturninus

quaestor, et tribunus Plebis, aliique nobiles viri., vena seu in urbs Melphi in inter , et Lirim, qua n qu Ddam Samnio, alii Campaniae Puliei tribuunt, seu proha-bdius ad Samnium pertinuit, ut existimat Pellegriniusdisc. II. par. 8. Plinius lib. II l. e. 5 Coloniam quondam

fuisse et Festus de Col. praefecturam tradit. Extra moenia aedifieii cuiusdam rudera visuntur, quod sin idam Amphitheatrum esse credunt. Ea aeris clementia mul.

77쪽

tum gaudebat, Ita ni Romani villas possIderent, uti Venusinus innuit Od. lib. lII. 5. Fertilem insta per hunc agrum suisse testatur idem laudatus posta Od. lib. II. 6, et Praecipue niello. Plinius lib. XV. c. et do Venafrano oleo sic tradit: Principatum in hoc quoque bono obtinuit Ita lia loto JOrhea -maetime agro Venafrano AUFque parte, quas I inianum D ndit oleum ΛLsae Duno PDdimonte E Alfe super viam Latinam in altera vulturni ora adsurgebant . a Neapoli triginta qi Iatuor milliaria 'dissitae, quam urbem ad Irpinos , alii ad Samnites probabilius pertinuisse memoriae Prodidere , vi iri ter alios goographos autumat Cluerius Ita l. ant. lib. III. c. 8. Ausones sive Oscos eandem fundasse asserant alii. Primum seipsam rexit, et Reculiares h uit magi stratus. A Romanis eaptam anno V. C. CCCCXXIX. et in praefecturae statum redaetam tradit Festus de Col. Magnam deinde perpessa est ruinam sub Hannibale , idq*a Ex Silio lib. Xl I. v. 356 liquet.

Ea urbs inanilissima habuit moenia : nam ex Dic doro ,ib. XX compertum habemus , Varium eam Oceu passe. Hinc adhuc videre est ex moeniorum ruderibus , hanc satis munitam suisse. Livius ipsam commemorat, eum narrat apiid Alisas Fabium Maximum eum Samnitium exercitu signa contulisse, eamque postea oecupasse.

Plinius lib. III. c. 5 hane urbem Coloniam evasissct tradit. Constat vero in hoc opido Veneri templum dieatum, ex Cereri. Iunonem quoque cives eo uere , et Dianam. Λ-pud Pedemontium prope Eeelesiam S Bochi lapis exta in quo occurrit mentio thermarum huius urbis a quodam Fabio Maximo restitutarum. Alisis suit etiam Theatrum. et Circus: de primo visuntnr rudera prope Ecclesiam Epi scopolena; de Cireo nulla restant vestigia. seruterus pag. 6O9 marmor assert, in quo fit mentio ludorum Ali- sunDrtim. Adhaee restant non dila hypogaea passim in eo Olo sparsa , et praecipue ubi dicitur te Fossa, visitur illud , qiuid C. Fadio Fatidiae parenti erectum suisso liquet. Haee urbε tundem igne cremata fuit anno , MCCV.

Ausae

78쪽

ut narrat Riecardus a S. Germano, a Celani Comite, et

Duce.

Quarto milliario ab descripta urbe dissita fuit alia nomine Callisae , nunc Calvisi. Hanc eversam narrat ει tavinus auctor lib. VIII. c. 25 a fundamentis a C. Papirio, et L. Petilio Com. anno V. C. CCCCXXVIII. Eu ut praefatus scribit auctor: Eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. Tria viva in potestatem Menerunt Alifae , Callifae, Rufrium. Quamvis autem ea urbs pluribus abhinc saeculis suerit eversa , restant tament adhuc nonnulla vetustarum fabricarum rudera per eos agros da spersa. Praeter sepulchreta ruinosa , Supeasunt marmora, columnae, aliaque id genus. In ea vero vicinitate reperiri quotidie arana militaria , annulos , et numismata ab indigenis exploratum habemus. In pago Calvisti hodie lum existit lapis sepulchralis C. Asellii in vetustae urbis rui-

Quamvis vero vetus opidum ut innuimus ) cor-r-it, propter aeris tamen salubritatem. Coelique clementiam rursus aedificatum , et habitatum suisse existi-- : nam haud credendum , illud penitus solo aequatum Romanos enim nobiles, et vicinos accolas, ipsosque cives , si, qui eX clade su Perfuerunt, rursus urbem laat,itasse liquet at temporis Progressu penitus deleta , et utemporum collavie. Telesia sul,er viam Latinam olim urbs aderat ii, Samnio : huius plures. mentionem faciunt ex antiquis historicis. Sunt qui putant eam extitisse in Campania Feliei , sed quia isthaec suit inter Samnii , Campaniaeque fines, idcirco potius ad Campaniam i Psam pertinuisse sunt arbitrati. Ea vero a qui biisnam suerit aedificata, silent geographi: vctustissimam tamen esse liquet. A quibus postea suerit habitata , adhuc sub iudice lis est. Cr diderim hanc utpote Samnitibus proximam , vel oscis,

eosdem ipsam occupasse.

Urbs in amoeno posita situ collibus parvis belle dispositis , seris ἰ lubritate , coelique clamentia fruebatur ,

79쪽

hi parum dissita a loco, ubi Vulturnus , Calorqtie confluunt , qui locus ab indigenis in praesentiarum salutatur. Terra di S. MDadore. Cluerius Ital. ant. lib. IV. c. 7sic deseribit: Sequitur hinc Telesia, Hum, Mulgo Tε lese, haudpro, eo entes Vultumi, Sabatique sumιnum sua; Straboni, Ptolomaeo, Frontino , et Itineriariis Romanis memorata. Posterioribus temporibus Colonia fuit . deducta. V rbs a Capua distabat viginti M. P. a Neapoli octo et viginti , ab Alisis duodecim. Antiqua moenia a scriptoribus ob validitatem memorantur, eaque obsidionibus apte ad resistendum erant aedificata. Ex ruderit, ns quae re. alant , et statui' , numismatibus , lapidibus aliisque vetustis id genus rebus, quae passim est odiuntur in illiussu i iis , laniae celebritatis quondam adhuc magnificentiam patefaciunt. Ad haec aquaeductus, Theatrum, templaque, quorum ruliquiae etiam nunc 'supersunt per agros, perque cespites ipsius magnitudinem testantur. Et re sane vera extra huius Opidi ruinas , quae occidentem respiciunt , fuisse Amphitheatrum certe colligitur . ex quo loeo haud procul Theatrum etiam suisse crediderim. Pro stat lapis non parum ab Ecclesia S. Salvatoris, qui locus distabat mille passus ab antiqua urbe; lapis hic mentionem facit cuiusdam pantomimi Theatro Telesino spectantis. Quo vero tempore Hannibal in Italiam pervenit , eadem in huius cecidit manus , ut ex Livio liquet lib. ll. c. 12. Ex Strabσne lib. V. et Floro lib. III. c. a urbem anno V. C. DCLV. quo tempore Samniticum hellum

persaevum exarsit , cum aliis ceteris eversam combustamque accipimus. Hinc sequiori aevo Colonia in eandem suit deducta , ut Frontinus de Colon. testatur. Ex columnis cuiusdancessossi templi, et ex statuis repertis passim per loca constat, Telesiam urbem addictam Veneris , Martis , Fortunaeque cultui. Adhaec urbs suos

habuit magistratus , ut ex lapidibus a Pacellio Storia di lese pag. la. recitatis liquet. Cum vero in eandem urbem Colonia suit deducta , iuxta Romanorum leges , Ρ4trono fruebatur, qui meliorem in statum ipsam redu-

80쪽

xit , ibique patriciorum , et plebeiorum aderat ordo , ut

Patet ex marmore reperto.

Samnitibus olim Romani bellum intulere, et exercitu in Samnium ducto a Valerio , et Postumio Coss. quod accidit ancio V. C. CCCCXXXIII. Romani passisi i illud deducus , et sub Caudinas Furculas inermestra usios sunt coacti, ut a Livio describitur lib. IX. e. ret seq. a uno temporis Samnitium dux erat L. Pontius Telesinus: id enim nomen commune erat in ea urbe. Anno autem V. C. DXXXIII. cum Hannibal 'Romanae Reipublicae salum ultim im fuerat minatus, tum in Poeni ducis cuncta devenere potestatem. Tunc unus adsurrexit Q. Fabius Maximus Dictator, de quo extat en cornium illud tritum : Unus qui nobis cunctando restituarem , hic paulatim urbes in Romanorum restituit potestat ni ; et Hannibale ex Italis oris aufugiente, cuncta in pristinum rediere statum. At omnes urbes , quae Poeno duci saverant , igne ferroque eversae suere. Ex his una

fuit Telesia , ut Livius idem declarat lib. XXIV. c. uo. Vicinae praesertim urbes . quae haud procul aberant ab Claudio ob memorandum dedecus Romani exercitus odium,

et ruinam sunt expertae.

Anno autem DCLV V. C. cum Italia omnis Servili Premeretur bello . Telesia sicut aliae urbes rurSUS eversa, et direpta fuit, postquam Sylla Romanam subegerat Rem Publicam , quod accidit post Marii satum. Eam Pone tem Pestatem ipsam et haud amplius inter nobiles adnumerata suit urbes , sed sensim ad nillilum redacta, donec a uno DCCCXLVII. post Ecelos iam Christianam conditam Radel-

bibius Beneventanorum princeps ducis Saracenorum Mal-sar ope Telesiam occupavit , ut narrat Ficuryus Hist. Eoelos. lib. XLVIII. Hi ne laetum ut urbs Penitus eversa

fuerit. dihil heio memorem infinitas post id temporis

ViCissitudines. At rursus ea nova urbs incensa suit Saeculo XI. quo tempore bellum exarsit Lotharium iri ier , et Rogerium Siciliae Comitem. Hoc eonstat ex qua

SEARCH

MENU NAVIGATION