장음표시 사용
51쪽
cum partibus. Igitur metaphysice subiectatur in omnitius partibus ficut & nutritiua; accretio enim comitatur nutritionem, vel potius nihil est aliud
quam abundans nutritio, atque adeo cum nutritio sit in omnibus partibus, ergo etiam & accretio,& reuera omnes partes augeri cum proportione experientia testatur & cnaracteres in teneriori, arboris cortice efformatos paulatim crescere simul cum arbore; hoc tamen intelligitur de par-r,bus compositis, non de atomis singulatim sumptis nam, ut patet, cum poros non habeant, crescere nequeunt. Qu Cres tertio , an toto vitae tempore duret accretio.
Respondeo negative, ut patet experientiat, nam etsi nutritio duret quandiu vivens vivit, datur tamen certus vitae terminus Ultra quem non amplius secundum magnitudinem augetur , sed manet in statu quem vocant consistentiae, incrementi autem impedimentum est , quia ossa quae praecipuae partes sunt , quae augentur & ad quorum augmentum totum augetur , in iuuene sunt humidiora & molliora & ad extensionem apta, progressu aetatis a calore ita exsiccantur & indurantur ut ad extensionem inepta reddantur : quamvis aulam in nonnullis earo & pinguedo saepe augeatur, non tamen tunc fit vera augmentatio, quia totum non augetur, sed Partes tantum molliores. Vtrum reuera minuantur Viventia in senectute, videtur quod non , quia non videtur probabit αὐssa minui, sed tantum partes in olliores , & quia aliunde semper curuantur senes apparent mi
Quaeres quarto, utrum detur terminus augmen
52쪽
Respondeo primo, corpora non viventia non habent ex natura sua praefixos certos terminos magnitudinis ultra quos extendi non possint:ratio eit quia cum crescant per iuxta-positionem
unius partis ad aliam, semperque aliae & aliae partes iis possint aὁiungi, hinc fit ut in nullam
adeo extentam molem ea crescant, quin ex se ad maiorem possint extendi. Secundo viventia communiter & connaturaliter habent certos terminos magnitudinis quos praetergredi non possunt; constat enim nullam speciem viventis semper iamaiorem & maiorem molem excrescere , nunquam , verbi gratia , vilias est equus qui montis magnitudinem attigerit. Deinde viventia in ortu accipiunt fotinas & vires agendi finitas, atque adeo non possimi in infinitum excrescere. Tertio absolute loquendo nuIlus videtur esse terminus magnitudinis quem uiuentia praetergredi non poisint ;nam assignato suocumque indiuiduo cuiuscunque magnitudinis, verbi gratia, homine decem cubitorum, quid repugnat quominus posisit adhuc transuersum digiti crescere. Objicies primo viventia indigent corpore organico;ergo non possunt in quamcumque molem
Respondeo , Nego consequentiam 3 tribueret enim Deus organa proportionata. objicies secundo , corpus hominis habet certum terminum magnitudinis ultra quem extendi non potest; ergo dc homo. Probo ant. Anima habet certam.& determinatam sphaeram praesemeiae ultra quam sese extendere .non potest ; sed corpus animae debet respondere; ergo corpus hin minis habet certum terminum magnitudinis ultra
53쪽
Respondeo nullam elie praesentiae sphaeram Cantam, quin Deus producere possit animam racionalem , quae praesentia tua eam excedat , ergo neganda est maior propositio. Instabis : sequeretur hominem poste esse infi
Respondeo, sequeretur hominem posse esse infinitum syncategorematice , hoc est, nullus pol-set assignari tantus quin adhuc maior troduci posset, Concedo : categorematice non sequitur
Quaeres quinto , an vicientia habeaiat terminum paruitatis. Respondeo affirmative & patet ex eo quod statuerimus prima componentia esse atomos in diuisibiles ; atque adco antequam deueniant ad
atomos, necesse est ut amittant omnem organia
sationem, sine qua vivens existere nequit. Idem etiam dicendum est de non viventibus , quia scilicet datur certa quaedam quantitas elementorum in qua consistit illorum essentia, ita ut si ex illa aliquid dematur, iam amplius non erit essen-ria talis compositi.
uid sit Semen ct an sit animatum.
Potentia generativa ut ad viuentia pertiuet, est facultas animae vegetatiuae qua viventia producunt alia uiuentia sibi similia et producunt autem semine, seminis igitur notitia necessaria est ad cognitionem potentiae generatiuae. Dico primo, semen est fructus viventis in eum finem productus , ut simile per illum generetur et siue
54쪽
Dis . I I. De Anima vegetante. 4s
siue eit corpus a generante formatum calido in-
nato plenum ad propagationem speciei utile aedestinatuna : quod calidum in semine plantarum est in forma oleos a & pingui,unde in nulla parte plantae plus olei est quam in semine ; in uiuiparis est in forma spirituosa & facile exhalatur nifimox ab utero concipiatur & eius calore foueatur; in ovi paris in ovis , non est igitur excrementa
Probature quod formatur primaria intentione naturae ex optimo sanguine vi res maxime nece l-saria, non est excrementum ; sed semen sic fora. matur; semen enim, ut inquit Tite inannus Phys. I. 8. c. Io. est finis nutritionis di augmentationis , quia ad hoc animal nutritur & augetur in iustam quantitatem ut, cum perfectum fuerit , gignat sibi simile;nam ut ait Aristoteles c.4.2. b. de anima, naturalissimum opus est generare simile . Maior Vero probatur, quia excrementum sic dici-rur quia excernitur ut superfluum δέ ut inutile ad finem a natura intentum. R. . Objicies cum R. P. Arnu l. de anim. q. F.a. I. g. I. num. Io. Quidquid in corprie continetur, aut , pars corporis est, aut alimentum , aut colli quamentum , aut excrementum. Semen autem neque est pars : quia ex ipso permanente nihil constituitur: neque alimentum, neque enim excerneretur , multo minus est colli quatio ; haec enim
ab omni humido fit nec propriam habet sedemat vero semen propria habet conceptacula, erit . igitur semen excrementum , sed utile, quod sola copia superfuit & quantitate sola excrementum dicitur. Chylus qui fit in ventriculo ipsi ventriculo elaboronti gratiosum est , sed laudem tamquam superfluam quid in intestina detruditur:
55쪽
ita quod ventriculi fuit excrementum, fit hepatis alimentum , & sic de caeteris. Respondeo semen esse fructum , & sic vocatur ab Aristotele I. generat. anim. c. I 8. abusue autem fructus diceretur excrementum , eodem enim iure rami dicentur excrementa : nec superfluere aut redundare dici potest , cum sit id quod praecipue natura intendit , nec chylus tanquam superfluum quid in intestina detruditur, neque enim ventriculus chylo nutritur, esto chylus sit illi gratiosus , quia illud non potest dici superfluum respectu ventriculi , ad quod elaborandum ventriculus ab authore naturae conditus est, sed ventriculus conditus est ad elaborandum Chylum ἱ ergo chylus respectu illius non est,su
persuus. Certe eadem ratione omnis operatio neoterico modo sumpta erit excrementum. ΕΣ-
Crementum igitur sonat semper aliquid ignobilius & reuera superfluum. Dico secundo, semen ante organisationem non est animatum anima raxiorali. Probatur primo , semen hominis esset homo , quod falsum est. Et quid fieret de anima in poblutionibus 3 .. Respondet Plerri pius eandem subire sortem ae subeat anima scelus sine baptismo mortui. Contra : sequeretur semen debere baptitari. Repli eat : sorte & ideo pollutio est tantum
Contra: inuoluntaria pollutio peccatum non est , voluntaria vero peccatum est ob voluptatem illicitam. Probatur secundo', Virginitas & coelibatus seruari non possent sine magno peccat O , Cum cnim hae vixtutes formationem seminis non impediant
56쪽
c Dio. II De Anima vegetante. s x
pediant,teneremur homines ad matrimonium, ne
Auima quae in semine est priuaretur Baptismo.
Probatur tertio, cum foemime semen emittant, quod cliam concurrit, sequeretur esse duas ani- mas rationales in quolibet foetu , unam quae erat
in semive viri & aliam quae erat in semine foe
Dico tertio , antequam spiritus genitales moueantur , semen vivit vita duntaxat iubstantialisue in actu primo : eum vero mouentur, vivit in actu secundo. Probatur primor anima materialis consistit iamultitudine spirituum; sed talis multitudo spicituum. est iu semine , docent enim Omnes semen esse substautiam valde spirituosam , ergo in seminc adest anima , atqui anima est principium Operationum vitalium , atque adeo vita in acta primo; ergo semen vivit in actu primo. Probatur secundo : nisi haec statuantur, dici non poterit cui effectus tribui debeat, cum ge- rnerans e quo excisum est semen non existat Paudo producitur effectus. Sic ex ouis pulli nascuntur non solum quando eis macer aut alia auis incubat, sed etiam cum ad ignem rite temperatum admouentur. Sic ex ouis Bombicum calore solis generantur Bombices. Sic e seminibus planta rum iam igne consumptariam nascuntur aliae plantae. Denique viuentia non producerent sibi simiale, quod est contra rationem generationis viventium.. Dixi semen habere vitam duntaxat in actu ptimo, quandΘ spiritus non mouentur, quia scilicrevi a in actu lecundo consistit in motu: tunc igitur non nutritur, neque crescit per intus-suceptaonem neque tarmat in se aliud semen , ut patet in C 1 frumento
57쪽
frumento quod in granario asseruatur 4 & in ovo, anima enim est ibi ligata. Itaque si spiritus genitales cstore e rinseco proritentur, mouentur
facile , sic plantarum semina irrigata , ut scilicet
pellicula durior rumpatur , & calore fota citius germinant: in tali autem motu consistit actus secundus vita . Obiicies primo : talis motus neque est nutriti O,neque accretio,neque generatio ἱ ergo non est motus vitalis, siue vita in actu secundo. Respondeo primo, talem motum esse organisationem, quae cum sit actio immanens , vitalis est: authores autem cum operationem vitae vegetatiuae trifariam diuisere, respexerunt duntaxat admotus vitales perfectorum corporum. Secundo, cum tali motu connexa est nutritio & accretio; cum enim tali motu fiant vasa , necesse est vasa ipsa nutriri & augeri alimento a matre, aut aliunde accepto : alias initia vasorum destruerentur antequam spiritus illi ad finem peruenissent. Obiicies secundo, omnis actio vitalis tendit ad persectionem viventis, non ad eius iastructionem, sed motus ille tendit ad destructionem seminis; ergo motus ille non est actio vitalis. Prob. min. motu illo cessat semen & hi faetus. Respondeo, Nego minorem , proprie enim non destruitur semen , quia omne initium perficitur dum in corpus ad quod essentialiter ordinatur, efformatur. Deinde operatio debet esse conformis naturae; sed natura seminis ordia a tur ad foetum ; ergo & eius operatio. Denique cessat semen non substantialiter ; eadem enim substantia transit in foetum , sed modaliter quatenus in nobiliorem statum compingitur & coagulatur. Instabis , ergo eadem anima esset in secta a C
58쪽
Disp. II. De Anima vegetante. 3 3
in semine , atqui hoc non potest dici. Probo subsismptum: anima quae est in semine fuit ita generante ; anima quae fuit in generante non potest esse in istu genito;ergo eadem non potest cile in
Respondeo, Nego minorem , intellectam de anima materiali de qua duntaxat hic agimus ; fit enim per traducem,quia una cum semine e generante traducitur in genitum , quatenus spiritibus generantis infercitum est semen. Obiicies tertio, ne animatum est organicum; sed semen non est organicam , ergo semen non est
Respondeo primo , Nego maiorem : nam partes homogeneae & similares animantur , & tamen non sunt organicae, vel potius, non sunt organis tae. Si vero p.r organicum intelligatur omne allia quod organa ac tu constituit , sic distinguo maiorem,omne animatum in actu primo est organicum . Nego maiorem : omne animatum in acta secundo est organicum , Concedo maiorem : Ω-men autem quandiu est animatum in actu primo duntaxat,non est orbanicum,nec organisatum, sed cum est animatum m actu secundo , organi satur de facto. obiicies quarto, s semen esset animatum,esset pars viventis ; sed semen non est pars viventis; ergo non est animatum. Probo minorem : nullum
liquidum est pars viventis 3 sed semen est lia quidum. Respondeo, Nego maiorem : si neges fritillum esse partem viventis , poma enim animata sunt, semen vero fructus est,ut supra diximus. Si vero fructus sit pars viventis, Ni go minorem : ad pro bationem , Nego maiorem : quasi vero humores . ' χ in
59쪽
In oculo contenti, spiritus innatus , ut accipitur in vulgari doctrina, non sint parieS. Instabis; ergo dum 1 emcn emittitur, deperditur pars aliqua viventis . . rLe pondeo quid inde nonne deperduntur partes aIboris cum poma auferunt rὸ nonne calidum innatum & humidum primigenium sunt partes V mentis 3 & tamen continuo dilioluunt ui &nutritione reparantur.
Obiicies quinto, si semen hominis esset anima-τum , es t animal brutum , atqui non est animal brutum i neque enim assignari potest cuius speciei foret. Dein dc specierum oppositarum Vna non ro xcst euadere in aliam , sed brutum euaderet inhon inem. Respondeo semen hominis esse brutum actu &homi ncm in spe & initiatiue , unde transire Π ecnc est in hominem , cum ad hominem ordine tur. Certe mentis operatio diuiditur in apprehen sonern , iudicium & discursum tanquam in mem bra Opposita ; at nonne apprehensio euadit in iudicium & iudicium in discursum. Est autem de specie seminis humani, & si tale nomen non tibi arrideat, dic tale animal esse de specie sper anthropi, vel de specie Archanti Opi.
Obiicies sexto, si semen canis esset animatum, esset canis,& in eodem ea ne essent plures canes. Respondeo esset canis inchoatiue , & in uno essent plures inchoatiue , Concedo, perfecte &consummate, NCRO. Obiicies septimo, si semen esset animatum, generat 1 o animalis non fieret in utero materno ; sed generatio animalis fit in utero materno. Respondeo distinguo maiorem .generatio sum p xa pro organisatione , aut unitione mentis humanae
60쪽
Dii'. I I. De Anima vegetante. s s
manae cum corpore , Nego maiorem : generatio sumpta pro formatione seminis in quo contine tur anima materialis, Concedo maiorem. Ooiicies octavo, si semen esset animatum, se rus haberet duas animas, unam a Patre,alteiam a Matro; sed foetus non habet duas animas. Respondeo distinguo maiorem '. haberet duas animas totales, Nego maiore duas animas partiales , Concedo maiorem : quatenus ex duobus seminibus fit unum semen totale M spiritus in Ytroque contenti uniuntur,& ad idem confluunt.
VAES TIo I v. An uterque Parens concurrat actiue ad
generawionem. VI tum concurrere active, quarcnus semen eius reuera est principium esteremum organis tionis , concedunt omnes authores : de scen inanegant quamplurimi, dicunt enim eam vel ministrare dunta4at sanguinem menstruum aliamvς materiam ex qua formetur foetus, ut ad debitam quantitatem perueniat: vel si formet semen ; tale semen esse adeo imperfectum, ut passive se habeat
sitque duntaxat materia congruens, seu conueniens, ut virtus formativa quae est in semine viri' in eam agere queat , unge proprie rationem sc-
minis non habet , quod potissimum tale denominatur a virtute formativa quae est in ipso. Ita
P. Arnu l. de anim. q. . art. I. 9. I.
Dico primo : etiam foemina active concurrit ad generationem prolis. Probatur primo, generare est agere vitaliter; sed mater generat;ergo agit vitaliteriergo cocur