Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1781년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

ta, & altiores radices haberet necesse e sse rtanquam perniciem reipublicae fugiendam , insectandamque illam Iuri prudentiam conflatam ex colluvione legulejorum . coenoque opinionum inter se dissidentium , plerum. que cum antiqui juris integritate , cum . ratione , cura. ipsa veritate pugnantium; qui hanc sequuntur omnia sordido quaestu, non scieotia, doctrina Se dignitate metiri . Haec aliaque monita crebro. inculcata studiosis

erant industriae quidam ac laboris stimuli ad verari coincipiendam sapientiam, elucebantque veluti signa itingris , quod ab iisdem erat conficiendum. Quo in itinere ut tacilius

Progrederentur . omnibus patere voluit domum suam, tanquam ossicitiam omnium magnarum fac altuum et neque recusavit etiam habere domesticos convictores nonnullos adolescentes, in quibus praeclara esset ingenii virtutisque indoles. Possem plurimos iIlustrea honoribus ti fama nominatim referre, qui ex ejus schola prodierunt. Sed vereor, ne aut quemquam aliis praeserre videar, aut si quos praeteream incautus , offendam. Itaque satis mihi videbor dixisse, cum nomina Vero,

352쪽

Α v E R A N I U s. 33 Ioannem Gallonem Μediceum , quem ejus pater Cosmus III. Μagnus Etruriae Dux co silio Henriei Νorisii an. Μ DCLXXXVIII. Ave-ranio tradidit erudiendum in disciplina juris . Exercuit Averanius Principem adolestentem diligentissime non solum in Iuris prudentia , ejusque ministra & famula Graeca, Romanaqqς eruditione, sed etiam in contem

platione naturae. Cumque annis MDCXCIV.

6c sequenti , sociis di adjutoribus Cypriano Targionio aliisque doctis viris, plurima in Mediceis aedibus habuisset experimenta de viradiorum solis in vitris collectorum , videbatur renovasse nobilissimam illam Academiam . cui nomen erat det tamento, adversantibus licet iis, qui cognitionem veritatis innocentiae labem aliquam aut ruinam fore putabant . Profecto Iosephus nemini eorum . qui in eadem Academia excelluerunt, concedebat acumine disigentiaque έ quod judicium secerunt quoque docti di intelligentes viri, qui de iisdem experimentis retulerunt . His perspectum habemus, vi radiorum solis gemmas , ceterosque vel durissimos lapides , si unum excipias adamantem , qui

353쪽

sensun absumitur 9 evanescit; amiantum , talcum , multoque magis ligna , herbas, poma , caseum, hisque similia brevissimo tempore liquefieri, & in crystallain converti; liquida vero corpora , sales , plumbum , hydrargyrum abire in fumum ; res ab aqua , vel in aqua genitas in calcem redigi; aurum,

argentum , atque aes minime mutari , sed pristinam conservare naturam; Vitriolum cypri , aliaque metallica corpora Verum , pulcherrimumque in metallum verti , sic vero versa haud amplius immutari. Haec eadem experimenta accuratissime eleganterque trusco sermone descripsit Iosephus, qui nos quoque illud scire voluit, lunae radios nunquam vim tantam habere , ut calefaciant. Quod quia nullo modo sine summa cura ac diligentia deprehendi per experimenta potest, hine factam puto, ut multi , quam VIS insignes Philosophi, in contrariam iverint sententiam. Idem Pisis cum esset , summa selicitate renovavit ante oculos discipulorum suo ram , quae HaWkstaeus habuerat experI-menta de luce , A ele icitate corporum ;M dum tractaeret Baylo anam machinam, Vin

354쪽

AvERANI Us. 8373it, & in medium attulit nova Se ineo-gnita quaedam de pondere Se elasticitate aeris . Μulta quoque investigavit de odorum proprietate; Se in iis componendis, quoad vixit , valde delectatus est. Sed praesertim

in id incubuit , ut tempus constitueret, quo sonus propagatur , utque cognosceret , num ejus velocitas adversis ventis retardetur, se- eundis augeatur . Haec aliaque experimenta de sono secit Averanius rogatu Laurentii Μagalotii, qui eadem concessit postulationi R tiae Societatis Londinensis. Haec vero vo lens Averanti operam remunerari, illum honorifico decreto suum in collegium cooptavit. Nec minus excellebat Averanius in ta

hricandis telescopiis aliisque mathematicis instrumentis ; omninoquo videbatur ad physicas Sc mathematicas facultates natus, per quas , non secus ac per Iuris prudentiam ,

potuisset sempiternae gloriae commendari , si famae eupidior fuisset. Illam laudem unice videbatur quaerere , ut aliorum utilitati serviret, quod quidem se consecuturum putavit, si Pisis Mademiam institueret , in qua industrii adolescentes in omni re physica exerintam. VII. Y

355쪽

cerentur. Huic Academiae oppressorum nain men dedit, legesque , quibus illa teneretur . Latine descripsit, verbis & sono subrustico

imitatus antiquitatem . Nec minori Iuris sti diosorum commodo multos praefuit annos illi Academiae , quae dicta est Vmbnosorum, quaeque ad excolendam Idris prudentiam fue rat condita. Continue enim adolestentes in thesibus modo ad philosophorum morem tenuiter diiserendi, modo ad copiam rhetorum in utramque p&rtem exercebat interdum

etiam illos jubebat afferre orationes , in quihus aliisque rebus cohsiciendis , si quis oposua indiguisset , hanc nemini deesse patiebatur .. Extant . theses quaedam de nurebelli & pacis quae laudem non mediocrem pepererunt tum Aver4nio qui eas scripsit, tum Germano cuidam adolescenti , qui easdem p blice propugnaviI. Profecto nunquam conquiesccbat, neque defatigabatur Iosephus , amtequam cumulatissime missecisset discipulis suis. Non paucos quoque liberalit Ie su d Vinxerat, quibus rebus fiebat, ut quotiesimaeque in publicum proὰires, multi eum se sequerentur, , nemo ei par in Muitate po-

356쪽

AVERA I us. 33 neretur Triennium ipse in explicandis Inisi tutionibus laboravit, post quod tempus, M. . scilicet Μ DCLXXXVIII. ad interpretandos. Pandectarum titulos vocatus est ; duxitque: initium . ab eo , qui est de fide jussotibusi de mandatoribus, in quo libentissime versatus est propter ejusdem amplitudinem atque uticlitatem, Accidit aliquando , ut Pisas adveniret Fiidericus Regius Saxoniae Princeps. Is-nlotus praeolva fama , quae de Averanio: erat, . voluit eum e superiori loco . docentem. Rudire . . Rem gratam fore juveni Principi pu- Ravit Iosephus, si argumentum e publico Iure depromptum tractasset suditque pene extempore, dissertationem illam de Pignorationb. Fus. quadi est in manibus, Sc ex qu3 facile iuuelligi potest, quanta in eo esset doctrinae copia non tamen est celantam ipsum non aeque perieiste Iuris publici. utrici vilis, i ges εc iustituta cognovisse ) Sc quam plenus

esset , uber atque elegans ad Latine is hendum . a Inter haec Iosephus Beu edictum statrem amisit , quem casum pra mutua conjunctione, henmolentia , quotidianaque consuetudine vel ruenter doluit. Quaesivit ipse

357쪽

dibus flebili ae molli carmine , illivique vita Latine describenda , quae quidem prae- sitit suo more elegantissime : Sc hoc quoque se debere sit atri dulcissimo putavit, ut ejus scripta Praefatione vindicaret ab illis , qui

ea incondita inordinata , multa quidem eruditione reserta, sed non ornata, & sanguine ferme carentia dicebant. Fuit 'profecto Benedictus vir litteratus, idemque Latina eloquentia adeo excellens, ut nonnulli, & in his Ianus Vincentius Gravina non . dubitaverint illum praeserre M. Antonio Muretc Sed nescis, quomodo is, quem inter aequos dapientesque judices constat eloquentia praestitisse, non raro parum pressus inlc nimis redundans videatur; a quo vitio psurimum suit Iosephus , qui suam copiam ita a tem Ieravit, ut in ejus orationibus neque super sit quidquam, neque dest. Si autem apparatu eruditionis instruere debebat aliquid scriptionis non imitabatur illorum exemplum , quibus unice est propositum , ut multa pro

-serant, non delectum , non modum , non Or-ἀinem spectantes, sed acri,. quo pollebat,

358쪽

Α v E R A N I U s. 34 iugicio ex thesauris suis tantum expromebat optime convenientia , eaque non vulgaria ised recondita ; omnia vero distincte , & ordinate disponebat illustrabatque mira orationis elegantia. Fecit hoc in iis Italicis dinsertationibus, quas dixit in nobilissima illa Florentina Academia Etrusci sermonis mode

ratrice atque custode , quarumque tria extant volumina ab Antonio Francisco Gorio

annos aliquot post mortem Auctoris edita. Primum abundat doctrina veterum philosophorum , ac praesertim Platonicorum de Deo. ejusque natura . Plurima quoque habet ex intima Christiana theologia , 8c ex SS. Pari tribus , praecipue Graecis deprompta . Sunt& in eodem volumine . quae de acerbissimis cruciatibus , indignissimoque Servatoris nostri supplicio Iosephus disseruerat , 8c Urbini an. MDCCXXXVIII. mendose quidem typis impressa fuerant . Porro haec hominem in lectione SS. Patrum celebriorumque Theomlogorum exercitatissimum ollendunt , quorum sententias de generibus poenarum , quas Christus subiit , ad leges consuetudinesque Vetexum Romanosum eruditissime perpendit,

359쪽

3 . IOSEPH Us Hac enim via, quod verisimilius esset, in magna opinionum varietate statui posse putavit . Non incommode quaedam per seqvitur de coronis veterum : deinceps pluribus explicat , qua ratione in morte Christi deficere sol universae quidem terrae , exstinguique vissus est; Sc pauca quaedam docet de Hebraeorum , Romanorumque magistratuum potestate , judiciorumque forma , ad i quandam aliqua ex parte Pilati eulpam in aceti tibina injustiis maque Christi damnatione . Claudant demum volumen disputationes duae do mundi sine , quibus Averanius suadere nititur, illum tum lare quando curum astra at idem, unde semel pro se ista sunt ἰ redierint , quod

temporis spatium annus magnus appellari solet, in quo , vix dicere audent astrono mi, quam multa saecula teneantur. Secundum volumen plurima habit physica, quae . .mira- 'biliter explicant . igneam solis naeturam Sc summam lucis subtilitatem i velocitatemque . Explicant etiam quλe. de corporum gravita

te , hujpsque legibus docuerunt philosophi,

praesertim recentiores, rationemque reddunt,

quare vis gravitatis minuatur, si eorpus per

360쪽

AVERANI Us 343

aquam descendat. Vidit hoc primus omnium Leibnitius: multa vero prompsit ex se Ave ranius ad illud ipsum confirmandum . Quod autem putaverit Leibnitius , illa observatione explicari facile posse caussam ascensus 8c de-stensus hydrargyri in baro metro , hoc neutiquam probat Averanius . Sunt etiam in eo dem volumine non commemoranda hieesse duco experimenta habita a Iosepho cum ignario speculo Sc quaedam alia de sono , quia illa supra retulimus) erudita multa Talia sunt, quae comprobant haud incognita fuisse veteribus non Blum ignaria specula,

sed etiam ea , quae sormaS aut augent aut minuunt; nec non illa, quae originem Mprogressionem naviculariae apud Veteres persequuntur ; 8e quae demum ostendunt nunquam fuisse in Liguria Apuam urbem , quam vis a Tito Livio Ligures Apuam nominentur. Postremo ad ornamentum voluminis a cedunt binae sane bres orationes , quibus Iosephus laudes celebravit Philippi Corfinii& Laurentii Magalotii; Sc quae idem prae fatus est de coniungendis praeclaris artibusti disciplinis cum Iulis prudentia , dum ia

SEARCH

MENU NAVIGATION