Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1781년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3a IOSE PII Ustam longe in hac facultate progressus est , ut i pli doctores Franciscus Maria Cessinius , Petrus Paullus Borro maeus, Sc Antonius Rillius eum in hoc maxime admiraremur , po nerentque principem studiosorum . Habobat is

quidem ad adipiscendam justi injustique scientiam plurima inllrumenta , antiquitatis notitiam , philosophiae ac praesertim moralis cognitionem , petr sectam eruditionem Graeca rum 8c Latinarum litterarum, S: judicium

aere ac certum ad unam quam qne rem exa

minandam , momentisque suis ponderandam . Quam vero esset vigilans , industrius, nullum afferre majus testimonium possum , quam quod primo anno , quo Pisis fuit, subse civis horis Archimedem Sc commentaria Eutocii Ascalonitae in eumdem seriptorem e Graeco in Latinum converterit . Dignum opus hoc sudiis eorum , qui litteris delectantur, existimavit, quod Commendinius , qui in interpretando Archimede elaboraverat , rem non absolvitiet , quodque Rivaltus , qui eamdem consecerat , multa peccasset , Sc Eutocium minime attigisset . Porro, ut est gravissimum

Antonii Mariae Salvinii judicium , nihil fieri

342쪽

A V E R A N I U s. 3 aspersectius potest interpretatione Averanti iqui etiam multa addidit atque attulit da suo ad explanandos illustrandosque libros ,

qui sunt de sphaera O cylindro , de spiralibus , de sphaeroidibus O Onesibus O de quadratura parabolae. Illa quidem declarant praestantem Auctoris scientiam in mathematicis facultatibus ; nec minorem Ostendunt quae ipse non post multo scripsit de momentis comporum gravium in planis inclinatis, ut Galilaeum defenderet ab oppugnationibus Ioannis Francisci Vannii S. I. , quem habuisses praeceptorem supra retulimuS. Scriptum profecto edidi isset Iosephus pro suo singulari 1lii-dio in illum Philosophum , nisi Aegidius Franciscus Goti ignesius doctus vir ex eadem Societate cum in hac defensione antevertisset Exaravit etiam nescio quaedam de Apolloniolyergaeo , credo , ut suis luminibus obscura inulta illius mathematici illuminaret . Nimis vero longus essem , si singula enarrare vellem , quae in tractanda physica ' Sc secit Scscripsit. Nullum enim serme diem abire sino-hat , quin aliquid temporis concederet con siderationi contemplationique naturae , in

343쪽

Ios EPHUS quo illius animus, praesertim si aliquid oc-

γ curreret, quod antea non bene cognitum , ac vero simile videretur , suavissima complebatur voluptate. observata Sc notata a se communicabat cum summis viris Laurentio

Bellinio Sc Ioseph; de Papa , quorum doctrinae splendor omnibus quidem lucebat , sed praesertim Iosepho , quem in oculis ferebant . Idem saepe etiam a terra in caelum ascendebat . ut cursus conversionesque stellarum, reliquaque caelestia hosceret: neque

illud satis mirari queo, ipsum, nullo duce , per se assequi potuisse Ptolemaeum inter sidera

spatiantem & ahditissima naturae arcana permeantem . Nemo enim ignorat quanta in obscuritate rerum Sc verborum illius Alma- gestus versetur. IIaec aliaque stucia minini ere tardabant mirificos progressus, quos Iosephus in Iuris prudentia faciebat , neque ejus voluntatem ab illa facultate vel minimum alienabant , quin immo magis magisque accendebant , cum ei esset persuasum , Iuris consultum, qui divinarum humanarum qua rerum notitiam profitetur, maximis disciplinis instructum , Sc omnibus prope doctrinis aruu

344쪽

AVERANI Us. 32 ditum esse debere . Et sane qui reputat gravissimum teltimonium , . quoil Benedictus frater Iosepho impertivit , dum illum annom DCLXXXIV. laurea insigniret , facile intelligit ipsum in aetatis flore ad eam laudem per-.

venisse, ut ferme dici potuerit ροκυ' κλοπεδικις

Insignia doctrinae multi etiam sine doctrina assequuntur; sed tanta praeconia ab homine intelligente , di in quo ingenuus animi candor eminebat, assequi sola sapientia poterat . In hoc litterarum cursu comitem se

praebuit Iosepho Nicolaus frater , de cujus hominis ingenio atque industria multa mihi videbor praedicasse , s koe unum dicam , nunquam haesisse in fratris vestigiis persequendis. Postquam in patriam rediit Iosephus, oblata est ei conditio per Vincentium Vivianium c huic enim mandata res erat tradendi mathematicas disciplinas in Bononiensi Archigymnasio . Non dubitabat quidem is , quin e urnulatissime losephus expleturus erat

mirificam expectationem , quam in recipieris do mandato commoverat. Verum ab ipso

minime impetrare potuit , ut conditionem, honorificentissimam licet , acciperet . Haec

345쪽

3 et 8 y o s E P Π V s 'vecusatio pergrata fuit Cosmo m. Μediceo. qui retinendum in Etruria putabat adolescentem , de cujus praestanti doctrina multa audierat a Laurentio Magalottio, Francisto Redio, aliisque doctis viris, quemque omnes a jebant in aetatis flore non modo usum, sed

habitum etiam virtutis consecutum fuisse. Itaque eodem serme tempore munus ei detulit publice tradendi in Pisana Academia Institutiones Iuris civilis. Extant litterae ejusdem Redii ad Donatum Roscitum datae Pisis prid. Kal. Febr. an. MDCLXXXV. ab Incan quibus ei nuntiat Iosephum iu ineudo: novo munere eam habuisse orationem , in qua excellens & plane admirabilis trivmphavit eloquentia. Dolendum sane na-que hanc , neque alias , . quas in illo Sapientiae domicilio habuit orationes, si unam excipias de Iuris rudentia , Medicina , Theologia ter sua principia addiscendis, ad nos perveni Ase . Dubito an ponam in Orationum numero, quas in tradendis laureis laudationes secit, quarumque vidi ego septuaginta novem apud humanissimum amplissimumque virum

Gabrielem Ricc rdiu in . . Illud sine ulla dubi-

346쪽

λVERANI Usἰ 3 astitione fatuo ac judico suisse in Averanio

vim illam divinam, virtutemque Ornate, copiose, varieque dicendi ; talemque ejus exstitisse orationem , qualis, ut de L. Crasso

dixit Tullius, in bono aedificio firmus paries, & satis splendens . Quidquid vero docebat , mirum , quam sine ullis salebris, sine

ulla asperitate influeret in aures animosque discentium , eisque se non adscita , fucisque ac pigmentis quaesita , sed naturali pulchris tudine ac suavitate commendaret. Neque solum legum cognitione pec us auditorum suorum Iosephus implebat sed per omnem antiquitatem , omnemque philosophiam gradiens, ipsos ad sontes ducebat, unde manarunt amplissima juris civilis flumina , per quae toto orbe sparsa atque dissula multos summo homines ingenio, sed praesertim C jacium , Merillium , Gothosredos , Brum merum, Bynhershoe hium , & Nooditum strenue prospereque navigasse dicebat. Horum in numerum poterat ili se ipsum reser re , nisi sua sbi obstitisset modestia. Betulit cerie eineccius , cujus judicium nemo ignorat quanti faciendum sit, dum viros enumerat

347쪽

e quorum scriptis adiumenta habuit ad suas

Antiquitates Romanas conficiendas . Erant enim tum in manibus hominum libri duo Interpretationum Iuris , eujus operis vulgandi haec Averanio data est occasio. Cum Florentiae commoraretur Henricus Brenhmanus Batavus, ut ope Florentini codicis Pande-ctas verae lectioni restitueret , saepe ad Iosephum veniebat, ex cujus congressu doctissimisque sermonibus se capere fructum maximum dicebat. Accidit aliquando, ut i geret selecta quaedam capita ejusdem operis, In quibus admiratus limatum judicium , re-eonditamque ὁoctrinam atque eruditionem, ab Auctore impetravit , ut sibi liceret specimen aliquod mittere ad Cornelium Bynhe shoehium & Gerardum Nooditum , aliosque iuris eonsulii mos viros cives suos. His illud

probatismum fuisse hoe erit indicio, quod

non solum suaserunt, sed etiam rogarunt , tit integrum opus In vulgus ederetur mam ximo affirmantes istud usui sore Iuris prudentiae amatoribus. Facile annuit Iosephus, quod approbatio a tanta auctoritate profici-kebatur. Itaque autographum Breukm au.

348쪽

Av ANIUS. neesst; hic velo ad Nooditum misit, cuin jus nutu atque consilio Lugduni Batavorum a Petro Vanderio an . MDCCXVI. iγpis impressum est . Summus plausus, quo duo priores Interpretationum libri excepti a d Elis viris suerunt, simulavit Iosephum, ut iis tres alios adjungeret, in quibus eo reponendis expoliendisque plurimos evigilavit annos. Cumque vita excessisset , priusquam eos typis committeret , hujus rei tonsciendae,

si placuisset , negotium dedit amico & dia scipulo carissimo Antonio Nico linio. omnia hie studiosis me diligentissimeque curavit 'Nam iisdem Vanderianis typis an. MDct XLVI. opus sic excusum est, ut nihil fieri potueri. elegantius ι Sc ne quid ejus persectioni de e sit, illud ipsum Philippus Martinius aequalis Sc condiscipulus Nicoli nil ἱndice eopi sissimo ae summariis locupletavit. De quo toto opere cum aliquando judietum exquisissem Leopoldi Andreae Guadagnii , viri in principibus hujus saeculi Iuris consultis profecto

numerandi , hoc ab eo responsum tuli. Prae claro Interpretationum juris opere quantum Iosse

rhus Averanius praestantissimus Iurisconsultus M

349쪽

manam Iuris prudentiam illustraverit, ornaνerit , auxerit, animo percipere is Deile poterit, qui animadvertar, eum in propositis quaestionibus dissolvendis omnia accurate praestitisse , quae ad profligandos errores, ad Iuris Origines atque progressus investigandos, O in lucem proferendos, ad certam demum constabiliendam sententiam pertineant. Non tam quod alia Interpretes dixerint, quam quod Romani prudentes excogitaverint, summo ingenii acumine deligit, summoque judicio perpendit. Ubi saepe alii , si quid minus adsequi posunt. obelis configere , nodos non solvere , sed secare solant , hie noster optimis rationibus aperte declarat, haud temere a majoribus probatum id esse , quod habent vulgari codices. Quae supersunt in Iustinianeis libris fragmenta non modo invicem, sed O cum rivisidis O a F-duis tum Graecis , tum Latinis scriptoribus , qua si cujacius alter. ita confert, ut aliis alii mutam praeferre facem voluisse vitiantur. Cognitione antiquitatis , ac victrici, ut mos est Geometrarum, ratiocinandi vi Iuculentis e id ostendit, quod post. ingentes tot docti sinorum hominum in promovenda Iuris prudentia labores caeca adhuc erutealigine cireumfusum, Neque, ut custiores non

350쪽

AvER AN IUS 333 nulli Interpretes faciunt, sola ferme alicujus voeabuli , aut solemnioris ritus eaplicatione tota ejus disiputatio circii cribitur, sed O ea, quae ad obscuram siue contrahentium , sive restatorum voluntatem interpretandam conducunt, ac forenses dirimunt disceptationes, fuse , doctique pro- se itur. Iam vero quanta verborum proFrietas, quanta sententiarum respicuitas in singulis operis hujusce capitibus eniter I In quamlibet certe dies partem oculos verreris, non tam elegantissimum scriptorem , quam mimii prorsus ingenti acerrimique jussicii virum suspexeris. Haec Guad agnius, qui in iis exponendis nihil prosecto amori in Averanium, cujus in disciplina suit,

concessit . Pleraque autem, quae sunt in his Interpretationum libris, explicavit Iosephus auditoribus suis; tamque lautam supellectilem ad ea magis magisque illustranda conserebat, ut facile convinceret, neminem sine graviorum artium & doctrinarum instrumento ad Juris prudentiam posse accedere. Hinc saepe dicere solebat, illos turpiter errare , qui putant jus civile summatim percipi sane doctrina posse; nam cum haec facultas latissime paleat, eo firmiora doctrinarum fundamen-

SEARCH

MENU NAVIGATION