Archivum Historicum Societatis Iesu. Vol. LXIII - 1994

발행: 1994년

분량: 477페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

the service of God. ἡρ'' In a comparison of the letters of Gamet and Southwell, Caraman described the former as simostly reporisis but in the lalter, Southwellsispeaks in the language of Shakespeare. ἡ '' In them we see Southweli the priest the poet, and the martyr. We commemorate the 400th anniversary of his martyr-dom With the publication of these important letters. δ

Original letter with folds and vestiges of a Seat.

Admodum Reverende in Christo pater Pax Christi

Muneris mei id esse intelligens, ut Paternitatem Vestram de iis certiorem facerem, quae in huius Collegii administratione, aut desiderari, aut probe geri Viderentur; pro eo ac debui literis hisce meam hac de re sententiam breviter censui declarandamM'. Ac primum quidem illud videor in universum affirmare posse, quod cum in hoc Collegio Spectanda potissimum Sit accurata studiosorum in pietate et literis institutio, eos in utrisque factoS eSSe progreSSuS, qui maiorem Deo gratiaS agendi, quam procurandae emendationis materiam suppeditent. Et quamvis id non minima ex parte singulari ipsorum iuvenum ad pietatem propensioni ascribi possit, longe tamen maxime Superioris in hoc valuit sedulitas atque prudentia, qui et Ob diuturnam affectionem rerumque Anglicanarum experientiam, Suo quemque pede metiri didicit, et ob insitam de illo Anglorum animis Optimam Opinionem, magna apud omnes pollet authoritate. Ouo fit ut ad rem Catholicam in Anglia promovendam plurimum referre eXiStimem,' The Poetoe of Meditation New Haven 1954) 183 -' CARAMAN, Friendram, fit iiii. y For a fuit bibliography of works by and on both Southweli and Garnet, see Thomas M. MCCOOG, S.I. Monumenta Angliae α Mon. Ang. Rome 199 1) II 325 483-484 α MΗSI 1433.

102쪽

quod Romae P. Alfonsus '', Rhemis AlanuS utrobique V. R. et P. Robertus h. res

nostraS adminiStrent.

Unum tamen in hoc Collegio occurrit, et illud Sane non leve incommodum, quod cum lectissimi iuveneS animum ad Societatem applicent, ita Vident obstructos sibi aditus et praeclusa omni ex parte itinera, ut Spe deiecti tantam animi contrahant aegritudinem, ut ipsum etiam corpuS dolore Conficiatur' J. Duorum Sane, ut alioS taceam, ob oculos mihi quotidie versantur exempla, quOS diuturna procraStinatio, et acerbum hoc a Societate exilium It J ita habuit sollicitos, ut alter robustae et caeteroquin conStitutionis Sanguinem expuerit, uterque eo redactuS Sit ut nec lectioneS in Schola excipere, nec studiis qua par esset diligentia incumbere posSit cum tamen ii sint ambo qui in hoc Collegio paucos ingenio pares, superioreS certe meo iudicio nullOS habeant. Scio ego quidem et doleo, eo res loco esse, ut sine aliquo graViOriS incommodi periculo publice in Societatem admitti non possint. Illud unum est quod cupio, ut modus aliquis ineatur, quo afflictis eorum mentibus aliquod afferatur levamentum, ne Si mature animorum non conSulatur angori, corporum quoque iacturam faciamus '. Caetera tum ad Rectoris munus tum ad reliquam Collegii gubernationem spectantia, ita mihi geri videntur, ut opus non habeam pluribus Vestram Paternitatem gravioribus distentam curis interpellare. Unum tantummodo de meipso addam nihil mihi esse magis in votis nec in hac vita gratius quicquam accidere pOSSe, quam ut quemadmodum Paternitati Vestrae visum est, ut meos in praesentia labores Anglis ita etiam Deo sic inspirante videatur, ut eosdem ipsi Angliae summam martyrii Spem promittenti impendam '. Ouod ego sane non desistam precibus a Deo contendere, qui et pro Sua pietate et me exaudire et Paternitatem Vestram diu nobis servare dignetur incolumem. Xcal Februar. Ira 23 Ianuaryl 1585. Paternitatis V. indignissimus filius et servus in Christo Robertus SOuthwellus

one of the common complaints against the Jesuits was their attracting the most talented seminari-anS into the Society on this see Leo HiCκS, S.I., The English College Rome and Vocations to the

103쪽

Addressed fame I2vJ Admodum Reverendo in Christo Patri Ρ. Claudio hand: Aquaviva Societatis Iesu Ρraeposito Generali Endorsed: 1585. Roma. Ρ. Robertus Soutichellus IsicJ X. Kal. Februarii

Casa dei Collegio degli Inglesi Petit Angliam

This document has since vanished. I have relied on photocopies and transcriptions made earlier and have not been able to confirm them against the Originaldocument. This was an Original letter with solds and the vestige of a seat.

Quis sit rerum nostrarum status saepius, audistis, at cum is sit ut certum cursum aut

definitos terminos aut limites non habeat, qualis sit vix ad diem constare potest'β'. Hic enim ut incerta sunt omnia et lubrica, ita ex incertis fere pendent rumoribuS quaecumque in vulgus prodeunt. Idem hactenus ObSemavi, miram hic esse fingendi licentiam, quae non solum VerbiS, Sed scriptis etiam et cum privilegio impressis libris suam tuetur apud populum fidem' l. Hoc enim mendacibus inprimis est necessum, ut quod mendaciis effecerunt, mendacii S quoque Stabiliant ac confirment. Unum tantummodo eSt in quo con- StanteS Se praebent, in vexandis scilicet et affligendis Catholicis. Quare nihil de aliis certe

habeo nisi forte incertam ac dubiam reipublicae conditionem, commemorem quae cum satis Se prodat non est quod plura de ea Scribam. Catholicorum statuS idem est quem Superioribus literis aperui, quamVis revera adeo Sit ancepS et inconstanS, ut fere in dies Singulos novus videatu βῆ. Licet enim semper sit miseriis et timoribus plenus tantam tamen 'β' The persecution os Catholics intensi ed after the discovery of the Babington Plot in 1586 and climaxed with the execution of Mary Oueen of Scois On 8 February 158T. The Babington Plotagain cemented the popular identification Os Roman Catholics as traitors. On the association OfΡrotestantism with English nationalism, see David LOADES, The Origins of English Protestant tionalism and Anthony FLET CHER, The Firat Centur' of English Protestantism and the Growthoe Milonal Mentity In Stuari MEws, ed. Religion and Νationat Identity Oxford 1982) 297-30Tand 309-31 T respectively. on anti-Catholicism, see Carol Z. WiENER, The Beleaguered AD. AStu6 of Elizabethan anci Early Iacobean Anti-Catholictam. Pasi and Present 51 1971) 2T-62 and Peter LARE, The Significance of the Elizaheman Identification of the Pope as Antichrist. Ioumal

104쪽

minarum ac miseriarum Varietatem intentant, ut quid tandem de nobis statuere velint ignoremus. Id unum omneS clamant, proditoreS eSSe nOS ac perduelles, tales in republica tolerari non debere, eVangelii nOS ac Sacrorum Omnium I 2 or auctorumJ ruinam moliri. Denique homineS eSSe caelo terraeque eXOSOS. Ouemadmodum Omnes carceri ac custodiis tradiderint audiviStis. Quo tandem haec Spectent, ignoramus; Solum ut illi subindicant, nos etiam ConcedamuS, in nOStram hoc DCtum eSSe perniciem. Sed, quamvis orbae maritis viduae, ductoribus familiae, fautoribus fides et nutriciis ecclesiae maereant quodammodo et lamententur, Viget tamen fideS, exultat ecclesia, familiae non deficiunt, et virilibus animis Dei negotium vel imbelles foeminae promovere non desistunt. Sicut enim abundant passiones Christi in nobiS, ita et per Christum abundat consolatio nostra'β'. Solum desunt operarii'qq. Nam sane, quantumvis saeviant procellae, Petri navicula progreditur et proficit, et in illam plurimi petunt acceSSum. Veniant, obsecro, qui mittendi sunt ut maiori cum fructu operas impendamus. Hic contigerunt quaedam, quae non exiguam excitarunt admirationem. Alterum fuit trinus eodem die acceSSUS ac recessus Thamesis. Alterum magna eiusdem fluminis inundatio qualis a multis anniS non contigit, quae etiamsi naturalibus possint causis attribui, non tamen casu sed Dei procul dubio nutu ad hoc effectuS causaS ConSpiraSSe, credendum est, ut his Signis populus moneatur Ithe transcripts are defective: One and 1 5 lines are missingi'β' non fuit cum litteras vestras 15 Novembris'β' datas reciperem ideoque non scripsit, sed brevi illum expectamus. Circuit enim quaerenS quem SalVet. Quare in praeSentia pluribus supersedeo, iterum brevi cum ipse adfuerit scripturus. Ouaeso munuscula aliqua pro hospitibus mittite: erunt enim sat scio a vobis longe iucundissima, non deerunt, qui possint secure ad nos transferre, si Parisios ad procuratorem nOStrum mittantur. Interim Valete et nostri, ut facitis, recordemini. Vestrum perpetuam habemuS, prout par eSt, memoriam. 12 Jan. 158T. Vestrae Dominationis observantissimus RobertuS

Endorsed: 8T Rob. Angustiae Catholicorum Tamesis acceSSio, et recessio et insolita exundatio

105쪽

Admodum Reverendus in Christo Pater,

Pax Christi

Res nostrae RP eo lodo in praesentia sunt, ut pendere Videantur omneS, nec plane Securi, nec admodum timidi. Unum illud de more agitur, Catholicis mala omnia intentantur. Hanc ultimam legem severe exequuntur, et Catholicos bonis fundisque misere spoliant'β' Ouo negotium hoc vergat, nescio. Sed interim magna est nostrorum calamitas. Neque tamen institutum iter deserunt, sed animis ad extrema quaeque parati S conStanter proSequuntur. AcceSSerunt ad cumulum nostrum non infimae personae, ex quo haec ultima de-

Saeviit tempestas, et quamvis leves paleas eventilet, solidiora tamen grana horrei Septa non excedunt. Vir quidam haereticus Catholicam uxorem in comitiis ad tribunal adduxit, ut iudices haberet testes, eum nullo modo posse sententiam mulieris mutare. At instant illi nihilominus pro ea solvendum esse. Ouin inquit) potius fiat divortium, et nunquam posthac eam pro uxore habebo. Et illa nihil recusavit, parata quodUis potius perpeti, quam Deo displicere. At nec hoc potuit audiri, nec recipi tanquam sufficiens ratio non Solvendi, sed sine ulla tergiversatione solvendum ei pro uxore fuit. Huiusmodi exempla et id genus alia, hic sunt nimis familiaria. Habent enim iam formulam quandam, qua Volunt eOS, qui

ipSiS conSentiunt, publice praeteritam, ut vocant, obstinationem abiurare. Nordovici in Anglia hereticus quidam novae sectae princeps, paulo ante Coriorarius, multiplicem hanc haeresis bestiam, novo foetu locupletavit. Is cum vulgaria biblia saepius tereret, tandem Spiritu dictante, magi Stros suos errare deprehendit, et lumen evangelii sibi tantum affulsisse. Tenuit nec Christum nec Spiritum Sanctum esse Deum, Christum non esSe ex Maria Virgine natum. Neminem debere quacumque de causa iurare. NullOS debere eSSe in republica Christiana magistratus. Pueros non esse baptizandOS, et id genus alia quae Ana- baptistas sapiunt. Hic cum a sui fere Similibus, damnatuS eSSet ad mortem, paulo pOSt combuStuS eSt, mira ut aiunt obstinatione et perversa pietatiS Specie. Sed paulo pOSt, nec Ossa hominis, nec ipSi cineres inventi Sunt, adeo piarum reliquiarum hoStes, faeces has avide ambierunt. Londini quoque res non levis momenti accidit. Puritanus quidam Wig-ginsonus' ' nomine, cum in templo quodam contra episcoporum dignitatem concionatuSeSSet, ad Superintendentem Londinensem delatus est, cumque lictores ab eo missi in templum venirent, it J ubi vir hic in concione esset, interpellabant hominem et e Suggestu extractum ad episcopum adducere volebant. Statim insurgunt artificum famuli, praedicatorem Suum e manibus lictorum Vindicant. lictores ipsos egregie Verberant, et eodem die vi abductum hominem alio in loco concionantem audiunt, nec adhuc pΟSSunt eum comprehendere. Minister, in cuiuS eccleSia primo concionabatur, in Vincula coniec- 'β' In 1587 Partiament enacted - Act for the More Speedy and Due Execution os Certain Branches of the Statutes made in the 23rd Year of the Oueen Majesty's Reign Entilled An Act to Retain the Oueen's Majesty's Subjecis in Their Due obedienceri 29 Elig. I c. 63 simplissed the

collection os recusant fines and, in the process, made the collection more efficient. On the recu- Sant laws, see IOhn LA ROCCA, S.I., Engliis Catholics and the Recusan Laius III8-I625 A

106쪽

ius, partes suaS intrepide tuetur, aSSerenS Londini eSSe hominum viginti millia, qui in eadem causa vitam eXponent, eo iam puritaniSmuS proceSSit. Inter haec Catholici iunctis animis votisque Deum precantur, et Soli in hoc errorum diluvio agitantur. Ouibusvis fere quidquid velint opinari licet, dummodo a religione Vera abhorreant, et quamvis illum homunculum in speciem pietatiS CaStigarint, certum tamen est plurimos, imo forte a plebe plerosque, non solum Filium et Spiritum Sanctum, Sed Patrem quoque negare esse Deum, id est, esse plane AtheOS et EpicurOS. HOC enim religioniS omniS incuria hoc morum vitaeque turpitudo SatiS demonStrant. Huius rei observatio, plurimum profuit Catholicis qui eo magis confirmantur in fide, qua Vident omneS eam reSpuentes in scelera omnia agi praecipites. Vincti nostri laeti Sunt, et alacres M'. Trahuntur quandoque pro tribunalibus, sed nihil plane novi audiunt praeter calumnias, et nugas et nec ipSis per se loquendi locus datus, nec iudices communem illiS qui lege permiSsus est favorem exhibere volunt. Non tamen minuitur perSecutionibuS EccleSia, Sed augetur, et quo magis ab Aegyptiis opprimimur, eo magiS creScimuS et multiplicamur. Reliqua perscribet Ρ. He. l. Ego interim humillime me et res nostras Paternitati vestrae commendo, ut quod diruit hostis divina ope et vestris sacrificiis adiuti instauremus, et tandem benigne faciat Dominus in bona voluntate sua Sion, ut aedificentur muri Hierusalem. 26 Augusti 158T. Vae . Ρtis. filius et servus in Christo

Admodum Reverende in Christo Pater Accepimus literas vestras 20 Februarii y conscriptas una cum Epitome privilegiorum, quae Sane nobiS quantae fuerint laetitiae, Vix pOSSem Verbis exprimere. Fuerunt ut nautis tempestate iactatis optatiSSimum Sidus, ut pendentibus animiS OportunuS nunciuS denique ut exulibus de rebus patriis iucunda narratio. Vidimus parentis Optimi pium abfectum, ducis peritissimi prudens consilium, Vidimus quo afflari cupimus Societatis spiritum. Benefaxit Deus Paternitati Vestrae quod tam remotos tam indignos prae oculis et in praecordiis retineat. Addidit sane animos luctantibus, ut fortes essemus in bello, quibuSSic divina bonitas voluit consultum, ut talem haberemus hortatorem pariter ac patrem. Ouid tam diu literas has Vestras in via retinuerit ignoramus, se utut tardae Sunt, nobiScerte Sunt longe gratissimae. Hanc quam nacti SumuS Viam optimam, SperamuS eSSe et Se-

107쪽

CuriSSimam. Quaeso V. Ρ. curet authorem vestro nomine ob eximiam in nos et nΟStra curam Salutari per eos, qui ad id muneris censebuntur idonei. Dedimus ad vos nudiustertius literaS eaSque fusas, nec timemus aperte scribere, quae scribi poSSunt etiam Occulte, quia quae inVeniuntur obscure, aenigmatice, aut figurate dicta obnoxia sunt graviori examini et perVersiS interpretationibus. Nec ea unquam scribemus, quae ulli pOSSint periculum Creare, praeterquam nobis ipsiS, quibuS pericula, Si plura esse pOSSint, at maiora nunquam. Iam enim de vitis actum est, et de caetero, quid superest, quod ipsorum Subsit incuriis, nisi in cadavera saeviant et de mortuis etiam poenas exigere conantur. Mirum eSi quam Variis nos terreant rumoribus: hodie omnes sacerdotes in crucem agentur, CraS eXulabunt, postridie nihil horum fiet. Volunt, nolunt, et ipsi quid agant penitus neSciunt. Unum Sane relatu dignissimum accidit. Mulier quaedam Catholica coacta est una cum caeteris eiusdem fidei a marito recedere: imo ipse, licet haereticus, coactus est eam exturbare domo sua et ei fores in faciem occludere, nec fas est ne principem offendat, uxorem propriam Sub eodem tecto retinere. Timent aliae piae feminae, ne id etiam ipsis contingat. Inter haec tamen omnia viget fides et exultat oppressa et una cum fluctibus Arca nostra elevatur. Caetera in prioribus litteris perscripsimus. Ouid autem de sacerdotibus fiet, incertum est, ita incerta sunt hominem istorum consilia. Vestris precibus nos humillime commendamus. 28 Aug. 158T. V. P. filius et servus in Christo

Addressed tri Ad Reverendo Padre Nostro Endorsed: 8T Rob. De persecutione Scribunt aperte, nihil scribunt quod possit nisi ipsi nocere. Aenigmata patiuntur plureScalumnias

Η offaeus, German assistant in Romel

This is an original letter with solds and the vestiges of a seat mark. Another handitas added to the top of the letter: vide Tirelli resipiscentian.

Cum miseram Catholicorum in Anglia divexationem SaepiuS ad Vos scripserimuS, aequum eSt, ut qui Socii passionum estis, sitis etiam et conSolationiS. Ionam quendam, uti audistis, e naVi proiectum in mare, demersum et spiritu procellarum iactatum, Caetus ille Leviathan deglutiverat iam pridem, et inter illa conduxit ex arctissima hac custodia; semel vindicatus, denuo sua sponte in eandem Se Captivum reddidit, maiore sane dedecore relapSuS, quam primo deiectuS Sed Deus qui solvit compeditos et illuminat caecos, qui de terra suscitat inopem et de Stercore erigit pauperem, tandem quatriduanum hunc Lazarum in sepulcro laetentem evocavit in lucem magnam, et eductum de lacu miseriae et de luto faecis statuit supra petram et confirmavit uti SperamuS, Super eum misericordiam Suam.

108쪽

Reclamante enim et in dieS magiS magiSque Stimulante ConScientia, perduellem suum Deus ita caritatis vinculiS ligaVii, ut tandem Vi quodammodo Superatus seipsum sui ipsius accusator evaserit, publicam Deo ac EccleSiae illatam iniuriam publica quoque detestalione compensavit. Taedio enim tantae impietatiS captuS et in magnitudinem commissi sceleris penitiuS intuitus, Secum deliberare coepit, quo paCto et adVerSariorum conceptam spem eludere et certum publicumque Suae emendationiS argumentum praebere posset. Tandem autem hoc iniit conSilium, ut quo tempore ipSi eum ad abiurandam fidem in aperium producerent, ille e contrario abiurata haeresis simulatione constanter se Catholicum profiteretur. Successit illi faelicissime hoc negotium. Productus enim ad crucem quam vocant S. Pauli, quo loco creberrimuS eSt et frequentissimus tum primorum tum populi ad conciones concurSUS. Cum iam miniSter in Suggestum ascendisset et pSalmus 6 ad canendum fuisset nominatus, Tirellus '' hoc enim sacerdoti nomen est) altiori loco caeteris sub ipso SuggeSto conStitutuS, Se erigeret, in hanc Sententiam profari coepit. Veni inquit )J dilectissimi in hanc frequentiam hoc ut opinio habet animo, ut antiquam illam quam cum lacte suxi et a teneris semper annis colui, fidem abiurem. At quod tam diu et tam impie fidem, quam falSam credidi, Vi Sus Sim profiteri, vehementer doleo deinceps autem quam iam profiteor, amplector ex animo Catholicam Romanam Il l ecclesiam ac religionem, aqua sicut instigante diabolo cecidi. Ita nunc erigente spiritu Dei, ad eandem revertor et paratus sum divina Ope fultus pro eiusdem mori defensione ac me felicem, si hac poena flagitiorum meorum graVitatem possim eluere. Hic dictis surgit praetor, conclamant alii magistratus, accurrit Yongus μ' ille insignis ecclesiae Saulus, et statim hominem rapiunt dextra hunc iactant, exturbant, et nimbo quodam prementis et concursitantis populi per aera eum raptant. Is interim palinodiam quam illi legendam tradiderant in minutissima frusta diScerpSit, et cartas aliquot, quas in sinu paratas attulerat, in Vulgus dispersit. Inde maiori concionis parte comitatus ad carcerem qui dicitur Nugatum defertur lachrimis suam damnanS commissam impietatem et prae caeteris delictis saepius fidei abnegationem Vehementer improbanS. Cumque in eum populus conVicia iaceret, recte, inquit et merito mihi haec quadrant opprobria, peiora enim de me dicere non poteStis, quam de me ipSe Sentiam; et fui Sane, quem me eSse dicitiS perdituS, nequam, et homo SceleratiSSimUS. Sed in posterum Dei gratia id generis Vir non ero, ac utinam, quantumViS dura patiar, ut pro praeteritiS satisfaciam. Oneratum igitur catenis hominem coniecerunt in teterrimum Specum, deinde in alium carcerem transtulerunt, ubi iam detinetur, plenam de Scandalo dato poenitentiam acturuS, VOS, quaeSO, ut perSeVerat, rogate. Hoc cum heri contigerit, acceleratus est multorum sacerdotum Londino discessus, qui Wisbicum deferuntur, inter quos eSt frater noster Gulielmus i estoni in quem sane vel nunc Catholicorum omnium maxime se perdidit amor et veneratio'qq. Cum enim ante discessum potestas facta sit, ut et ipsis pateat alios adeundi et aliis ad ipsos accedendi, aditus tantus est ad illum concursus 2ri tot illius ad alios invitationes ut vix certe credi posset, nisi experientia comprobaSSet. Ouae sane concepta de illius sanctitate opinio non immerito illi debetur, cum reipsa sit VeruS ISraelita, prudens ut serpens et simplex ut Columba. Faxit Deus ut illius nos vestigia 'in The religious changes of Anthony Tirelt were numerous: he apostatised and recanted three limes. He died in Napies in 1615 6finalty reconciled to the church he had done so littie to adornis the Jesuit Francis Walsingham quoted by Godhey ANSTRUTHER 363). See also The Fall of Anthou Tyreli in Iohn MORRis, S.I., ne Troubles of Our Catholic Foroathera London 18753 II 289-501. 'γ Richard Young was a Middiesex justice of the peace

109쪽

imitemur. Atque haec sunt quae in praesentia Occurrunt; plura, cum acciderint, audietiS. In festo sanctorum Vincentii et Anastasii 1588 Ianuarii 22. V. Dominationis observantissimus RobertuS

Ut video, Reverende Domine, incerta sunt apud homines Omnia, et iam tandem in ea videmur tempora incidisse, quae minentur plurima et grandia portendant, reipSa autem exhibeant et pauca et parva. Arx adhuc Babilonica in tuto sibi esse videtur et acrios hosce rumores ut umbras quasdam aut spectra contemnit; quippe qui ut facile sparguntur ita et facile evanescunt. Maximus hic fuit ad bellum apparatus, nec desistunt adhuc Omnia, quae eo spectant quam diligentissime curare'qq. Sed iam se timoris quodammodo incusant et securos se ac plane intrepidos iactant. Ouae enim ab Hispano timebant aut subvertisse aut aVertiSSe Se putant et ex Gallico, quem sperant tumultu pacem sibi indubiam pollicentur. Sed haec illis discutienda relinquamus'qJ. Nos interim, ut prius, excipiunt duriter, et minis mulctisque divexant. Quae non mutatis animis, ut prius, divino freti subsidio

Prodiere libelli quidam non tamen impressi, sed Scripti, quorum alter problematice diu disputans, an pax aut bellum regno huic praestabilius sit; bello tandem palmam defert, et nobis necessarium plane ad stabiliendam rempublicam esse concludit. Alter illi, quem Ill mus Cardinal Allent in declarationem seu approbationem facinoris D. Stantei edidit'μ', respondet cui applaudunt multi, sed sane libelluS est, meo iudicio, Satis per se insulsus et ab omni Christianae iustitiae sensu alienissimus, quippe cum ibi aulicus quidam isque aut atheus aut incertae fidei theologum agat, et exempla belli axiomatum suorum faciat fun-

110쪽

clamenta'si'. Alter quidam liber iamdudum prodiit de quo oblitus fueram scribere), qui responsionem ad P. Bella inii libros de Verbo Dei continet'J', auctore insigni illo menda elorum fabro Whithakero'J'. Hic vir bonus, ubi a Bella ino multa suo libro inservit ut sua, ea scilicet in quibuS nobiScum Sentit, in aliiS partim Se Sui Similem, id est, mendacem partim sophistam indicat; ac Saepe multa eludit, alium quam Bellaminius ponat, quaestionis statum fingendo. Si qua pOSSim ratione tranSmittere, habebitis brevi. Interim obsecro patribuS nΟStriS praeceptoribuS, et Bellarmino praeSertim, noStro nomine salutem dici. Paternitas Vestra curare dignetur, cuius hic libri insignem hic agunt, vel absente illo, de haeresi triumphum: adeo ut Cantabrigiae Whithaherus, Oxoniae Renaldus'Jῖ regii theologiae ProfessoreS, Solita quam ObSemabant IlVJ docendi methodo relicta, vires, ingenia et

studia omnia in Bella inium conVenerint, et ipsius fere Observato Ordine illum, ut aiunt, vestigio insequuntur. Ac Renaldus quidem, nescio quot menses allaboravit, ut Tobiae librum tribus oneret mendaciis, cum ipse interim trecenta effuterit; adeo ut vel sui eum discipuli solito minus Suspiciant. Illud autem periucundum est audire, quam magnam sibi hi homines opinionem conciliare Studeant, Vel ex hoc ipSo, quod talem, quocum congrediantur, adversarium nacti Sint, quem delaudant, efferunt et magnopere extollunt, quo et tanti antigonistae insigni gloria suam magis venditent eruditionem. Atque id certe in Whitha-keri libro ridiculum est, quod iam cum dissecta haec et deplorata haeresis Bella inii opera ita omnibus suam inediam, falsitatem ac fucos prodiderit: ut maturis quibusque minus minusque in dies arrideat, hic tamen gloriosus miles, quam sui omnes hactenus detrectarunt, Solemnes inter nostros ac sui similes disputationem a Thesaurario permitti contendit'J'. Ouasi pluribus nos muniti praesidiis imbelliores, illi vero inevitabilibus confossi telis fortiores esse potuerint. Caetera eodem loco sunt quo hactenus, praeterquam quod in deteriuS Vergunt, et graviora nobis mala promittant, quae Dei gratia suffulti, non imparati expectabimus. Vestris nos precibus humillime CommendamUS. Vestrae Dominationis studiosissimus

Bellamine.

tiones Decem. See MIL ARD 56-59.

iendom resulted in a series of challenges to debate. One of the most important issues in the de-baieS, of Course, was the authorities On which the argument should be based. on this, see G. R.

SEARCH

MENU NAVIGATION