Archivum Historicum Societatis Iesu. Vol. LXIII - 1994

발행: 1994년

분량: 477페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Endorsed: Robertus Soluetus. Multa de laudibus ut utilitate librorum Bellarminii Vid. an. 1588 vel 8T.

Iam tandem rupta sunt OVa aSpidum R. D. , et non Sine multorum certissimo interitulate coepit effusum grassari virus'J'. Laxis iam ferociunt habenis et ad omnem in nos Saeviendi licentiam cuilibet terrae filio viam latissimam munierunt. Nec enim satis fuerat conniVere aut dissimulare, si qui in nos essent iniurii, sed ad reliquam crudelitatem hancnOVam et, ut arbitror, nOVissimam adiunctam Oportuit, ut cuivis fideli ut loquuntur) subdito, dissecto cuivis nebuloni, qui se fidelem venditat, vitas nostras ac bona rapiendi facerent potestatem'Jβ. Regio enim diplomate cautum est, ut quilibet amans ut verbis eorum utar) subditus, sive is magistratus sive infimus sit, omnia nullis exceptis loca libere scrutetur, pro bullis Pontificis huius et aliis seditiosis ac a reginae obedientia retrahentibus libriS. Ac ea sunt huius diplomatis verba, is stilus ut nec minimam ad invadendas domus praerequirat de eiusmodi libris aut bullis inveniendis suspicionem, sed pro suo quilibet arbitratu, quando ac quoties libuerit, irruere impune, arcaS, Si Velit, confringere, et quamvis barbariem in evertenda domo exercere poterit hoc diplomate illius licentiae

patrocinante.

Porro paucissimi libri sunt Catholicorum propriis usibus idonei, quos in edicti huius Verbis comprehendere non possint. Si quid enim sit quo ad fidem Catholicam, quam regina impugnat, adhortetur, illum, Si Velint, huc poterant torquere, et praeSertim Si quis de

Romanae Sedis primatu Vel Verbum Contineat. Et quid facilius, quam omnes iam Catholicos lege, ut Vocant, bellica, Seu Martis, mulctare, Si huc ea pertinent, quae non nisi Catholicus quis esse nolit, non potest non habere. Ea enim huiusmodi bullas librosque habentibus poena proposita est, ut ad proximum comitatus praefectum ducantur, qui non potest modo, Sed eodem edicto cogitur, illum sine alio iudice statim morte mulctare. Si igitur perditus aliquis nebulo librum tamen nactus, eum in alicuiuS nobilis domum occulte intulerit, et postmodum Scrutinio facto, quem intulit se invenisse finxerit, nullus hic remedii superest locus, nec potest dominuS domus a suspendio se liberare cum statim ad magistratum vi abducendus sit, et ibi sine mora afficienduS Supplicio. Ac sane egregie curarunt, ne qui hoc facerent nebuloneS desint. Eiusmodi enim bullarum aut librorum similium inventoribus praemium promSue- 'δ' The increased furveillance and persecution resulted hom the launching of the Spanish

112쪽

runt, ut egenuS quilibet de repente diVeS pOSSit eVadere. Ouo fit ut vel ipsa praedae talis aviditas maximo Sit omnibuS ad audaciam incitamento. Ouicumque enim talem librum invenerit, dimidiam partem bonorum mobilium illiuS, apud quem inventus fuerit, accipiet et quarundam pOSSeSSionum, quaS per emphiteuSim retinent. Hic Sane nobis ad id, quod iam diu expectavimuS, proXimuS graduS Videtur nec longe, ut quidam sperant, alii timent absumi a martyrio. Praecipui quique Catholici, EquiteS Scilicet multi et alii primarii et illustres viri, a cleri cuStodia una Omnes in castrum ElienSe postridie mittendi sunt et Domini North velut custodi tradendi, ut unus iam, Si Velint, perficiat, quod alias sine multorum subsidio et consensu fieri non potuisset Jq. Locus hic teterrimus est, nec in tota hac insula aer est eo insalubrior, quippe qui inter paludeS et limOSa quaedam prata Situs est pessimos vapores exhalantia. Ille porro dominus Vir est praeceps et impotens nomini Catholico infensissimus hostis. His igitur expositi periculis, nunc multo maxime V.D. Opem imploramus, ut nOS OrationibuS ac precibuS SubleVet et a Deo opt. max. Suae gratiae auxilium imploret. Nos interim in felicissimam hanc meritorum messem vocati, colligemus manipulos nostros et oblatam Dei ope paratissimis animis accipiemus coronam. Non timent, non deficiunt, imo animantur potius Catholici naturae debitum parati cum gratiae merito perSOlVere, nec Verentur Occidi, quos ConStat, cum occiSi fuerint, coronatos iri. Dominus vos conservet incolumes et nobis bene moriendi si tam felix mors obvenerit, gratiam suppeditet. 10 Iulii 1588. Ambo adhuc vacamus V. D. studiosissimus RobertuSAddressed: I1vJ Admodum Reverende Domino D Claudio Aquaviva.

Endorsed: 88 Ex Anglia

10 Iul. Η offaeus, German assistant in Romel.

113쪽

1 14

Crudelem recentium martyrium stragem Scripturus R. Ρ. animi dubius haerebam, SatiuSne eSSet patriae nostrae calamitatem patrio tantum luctu denere, an priVatum hunc unius insulae dolorem in exteras quoque nationes derivare. Ouamvis enim miSeriarum nOStrarum cumulus aliorum oculis obiectuS, non poSSit, ut arbitror, non magnam eXcitare miSerationem; cum tamen affictorum aerumnae nequeant sine opprimentium tyrannide

recenSeri, Verebar plurimum, ne horum impietaS plus odii, quam illorum constantia laudis Anglicano nomini conciliaret. Verum, cum huius tempestatis ac turbiniS sedatio non tam in armorum Strepitu, quam in piis fidelium precibus ac lachrimis, vel exitu rerum id Subindicante, sita esse videatur: eo minorem de prodenda hostium crudelitate rationem habendam duxi, quo solet impugnantis immanitas ad amictam Oppressorum conditionem intelligendam plurimum lucis afferre. Principes igitur nostri navalis belli periculo defuncti, ac dimisso quem terra coegerant exercitu, ab externis hostibus in viscera Sua arma convertunt, et conceptum in HiSpanos odium in concives suos ac tribules inhumana plane feritate exercent. Ρrimum enim, quos in carceribus habebant, a se disiunctos, communi qua antea utebantur Societate ac colloquio interdicunt, a maritis uxores, a parentibus liberOS Seiungunt, amicorum acceSSuomnes prohibent: quinimmo, et Si qui eos invisum veniant, cum illis una in carcere

detinentur.

Trahuntur deinde gregatim ad tribunalia. Ibi non tam de rebus gestis, quam de futuris actionibus examinantur'JJ. Ouid nimirum si hoc illudve acciderit, in animo illorum sit facere ' Si respondere nolint, id scilicet rebellis animi et laesae maiestatis conscii argumento Volunt esse clarissimo. Si respondeant se contra Reginae patriaeque ius et debitum utrique officium facturos nihil, id tanquam ficte et simulate dictum calumniantur. Ouicquid demum dixerint, nisi id dicant quod capitis periculum creare illis possit, nihil horum

iudicum voluntati satisfacit. Responderunt pro tribunali Omnes mansuetis ac quantum fieri potuit, ab omni acerbitate alienissimis verbis; suam semper testati in patriam et reginae ius fidem ac Observantiam; eo nimirum consilio, ne si acrioribus verbis fuissent usi aut apertius quod Sentiebant expOSuissent, propenSOS ad effundendum Sanguinem adver- Sarios ad deteriora impulissent, qui ex eorum reSponsis de catholicorum omnium his in rebus iudicio coniecturam capere conabantur. Cum igitur res ad fidem non Spectaret, et responSioneS Sacerdotium in commune detrimentum Vergere potuiSSent, conSultis iudicatum est, eiuSmodi Verbis uti, quibus et VeritaS inesset, et magistratus minime offenderentur. Sacerdotes se sacris initiatos aiebant, quibus bellum gerere fas non esset; et ideo se Deum precaturoS illis, ut faveret partibus, a quibus ipse et causae aequitas esSet. Laici'JJ These were the so-called 6Bloody Ouestionsn which, although phrased differently at various

timeS, Concemed the power of the pope to depose a secular ruter, the legitimacy Os Eligabeth 's titie, whether the pope could encourage subjecis to rebel against their monarch; whether the pope could Dee subjecis hom their allegiance to their monarch: and finalty, whether he would supportan invading amy that intended to restore Catholicism. See Patrich MCGRATH, The Bloody Ou tions Reconsideris. Recusant History 20 199 1) 305-319. The difficulties raised by these questions explain the interest in, and practice of equivocation. Equivocation and the more generat Casuistry have recently attracted the attention os scholars hom VariouS GeldS. See Ρ.I. ΗΟLMES, ed. ,

114쪽

Vero polliciti sunt patriae ac principi fideleS Se praeStiturOS, et utramque defensuros con- ira quosvis, qui iniuriiS iniquiSVe armiS earum iuS Violare conarentur. Sed nihil haec responsa profuere; Statutum quippe apud iudiceS erat, morte Omnes afficiendos. Et satis id causae fuit, quod SacerdoteS, aut eccleSiae reconciliati, aut Sacerdotium adiutores

Atque his nominibus uno die tredecim, altero duo alii morti adiudicantur. Inter quos fuere sacerdoteS SeX, laici Septem, et una mulier. Summa omnes alacritate in iudicio responderunt; Sed maXime caVerunt iudiceS, ne multa loquendi daretur potestas: id quod erat suspicati, ipsorum nimirum Verbis iudicii iniquitatem facile conspectam iri. Inter caetera autem quae ad tribunalia contigerunt insigne haeretici fastus documentum editum est. Adfuit, inter caeteroS, pSeudo-episcopus Londinensis J', vir aetate gravior quam moribuS, qui adeo Sui eSt ubique Similis, ut vel ipsis suae sectae hominibus sit ridiculus. Is, cum laicum quendam, neScio quibuS de religione Sermonibus adorsus esset, laicus responsum in SacerdoteS reiecit. Suscepit negotium Ρ. Richardus Lighus'δ' et apertum illi Martem indicit. HTu veron, inquit Pharisaeus ille, similii te opponis' Sane perinde mihi videris facere ac Alexandri olim Canis, qui ursos et Vulgaria id genus animantia contemnens, illis visis nec mutire quidem dignatuS est. Il J Conspecto autem Elephante, statim latrare coepit, nobile tantum illud animal suo ratus dignum latratu. Elephas ego sum, tu vero instar caniculi illius. Quid enim in te est mihi conferendum, qui et diuturnitate lectionis et profunditate ingenii vel ipsum vestrum manum superem'is Ouibus Verbis non solum nostris, sed toti concilio risum homo vanissimus excitavit. Sed iudicii is fuit exitus ut omnes morti adiudicarentur sacerdotes eo Solum quod presbiteri essent, laici, partim quod sacerdotes aut recepissent hospitio, aut ab illis in Ecclesiam Romanam recepti sint. Ouamvis et ad haec ipsa contra laicos probanda tam exili nixi sunt testimonio, ut ipsi post latam sententiam iudices inter se rem graviter expostularent et indignitatem rei aegerrime se ferre apertis Verbis professi sint. Sed, utut fuerit nota iudicibus vel testibus sententiae iniquitas, insontes tamen sicut impie damnati, ita et pari scelere pOStem die extremo Supplicio affecti sunt. Ac mirum Sane quam importuniS clamoribuS Vulgus eOS Sit proSecutum, nihil non inhumanum ac abSΟnum in servos Dei effutiens. Illi interim iunctis manibus, composito ad pietatem vultu et ad hilaritatem propenSO, populi maledictiones benedictionibus compensant, et fixis in Deum mentibus et in coelum Oculis, partim psallentes, partim meditantes a tribunalibus denuo ad carceres et a carceribus deinceps ad supplicium ducti sunt. Mirus civium concurSus et undique confluens multitudo. Sed quo consilio, haud Scio, diversos eos variis in urbis partibus binos, ternos ac etiam singulos, idque eodem die SeX erectis crucibus Suffixere. Nec, ut moris hactenus fuit, traha rapti aut in partes dissecti quamvis ad haec fuerint in iudicio damnati), sed plauStriS ad Supplicium, latronum more, Vecti Sunt. Omnem fere loquendi copiam illis adimerunt. Ita ut paucissima pro popolo fari potuerint; et Denum''' presbiterum vehementius laborantem ad populum Verba facere, Obturato Ore linteolo, non solum sermone prohibuerunt, Sed ante Suspendium paulo minuS J' Iohn Aylmer 1521 - 15943 was consecrated bishop of London on 24 March 15TT and semed

England in Iune. He was committed to the Tower of London on 4 Iuly 1588, condemned on 28 August, and executed on the 30th of August STRUTHER I 2083. ' A native of Yorkshire, William Dean studied at the English College in Rheims. Aster his ordination, he was sent to England on 25 Ianuary 1582. Ηe was captured in London on 21 Februaryl 582. Banished on 21 Ianuary 1585, he returned io England on 21 November. He was captured by

115쪽

Suffocarunt. Similiter et in via, cum se audiri postularet, sublatuS est repente populi Clamor, quo nihil ab ipso dictum ab astantibus posset excipi. Sic nimirum pudet adVersarios, ut Veritas causae et eorum iniquitas populo innoteScat. Aliqui extra urbem, incitato equorum cursu, delati sunt; et in ViciniS oppidiS supplicio affecti. Inter caeteros mulier quaedam Margareta nomine 'l, inSigniS virago, praeclarum in sexu fragili edidit constantiae exemplum. Quae una cum Rocho 'δ quodam Hybemo ideo morte mulctata est, quod funem ad Sacerdotem quendam Vinctum, cuiuSille adminiculo evasit, detulisset. Haec tam diu verberibus caesa, et in altum manibus SuSpe a eSt extremis tantum articulis terram attingentibus, ut iam clauda et membris capta eSSel. Ouae supplicia clarissimam martyrem ad ultimum illud magnopere

praemuniernnt.

Fellonus''' etiam diu in Bridwello verberibus exceptus, postea in teterrimam Nugati Speluncam, quam Limbum Vocant, Septimanis quindecim in catenis ac compendibus as- Sematus, demum post longum ac diuturnum certamen, ad egregiam meritorum palmam pervenit. Illi semper in summis angustiis id solatio fuisse dicitur, quod speraret se similicum patre Suo exitu vitam conclusurum, qui et ipse ob allatam et valvis Sancti Pauli affixam Ρii V. bullam, in crucem actus est' . Iuvenis hic unus ex iis fuit, qui extra urbem passi sunt et tantam modestiam ac pietatem prae se tulit, ut illius tantum aspectu quidam

vehementer animo perculsi sint. Ouaedam faemina non humili loco nata cum praetereunteS Sacerdotes aspiceret, nec prae dolore a lacrimis et sermone abstinere posSet, eos flexis genibuS rogavit, ut pro Se ad Deum precarentur. Hoc solum nomine comprehenSa et in carcerem coniecta est. Alter cum eductos e carcere tam multos uno die occidendos videret, nescio qui animi motu impulsus, ut fieri a piis solet, crucem sibi veluti rem miratus impressit. Quod cum esset ab aliis observatum satis Causae fuit, ut vinculis traderetur. Tertius, petente martyre iam morti proximo, ut Si quis ibi adesset Catholicus, pro se intercederet, motuS praeSenti hominiS necessitate, in genua proVolutus orationi se dedit, et magno hac de causa populi tumultu in custodiam coniectuS est. Sic nimirum nec Sacerdotibus dum vivunt aut Opi 2rJtulari aut adiutoribus uti, nec iisdem dum plectuntur, aut miSe- rationem aut preceS impertiri, nec hostius saeVitiam admirati sine carcerum capitisque periculo fas est; rem Sane SanguineiS lacrimis deplorandam. Mortuis autem seu potius ad meliorem Vitam translatis martyribuS, proxima cura adversariis fuit erecta patibula diligenti custodia muniendi, ea nimirum tam pretiosa rati a nobis habita iri, ut illis surripiendis non pauci ex nostris capita exposuissent, nisi illorum fuissent aStu praeVenti. Nec id praetereundum existimo, quod cum quaedam pia faemina ad illustrem dominam petitura acceSSisset, ut cuiusdam ex his qui damnatus capite fuerat mortem differri curaret; interrogata primum est, an is, cuius causam egit, homicidii reus esset; cumque illa nihil minus esse diceret, sed ob fidem tantum Catholicam condemnatus. 6Proh doloris, inquit, Hob fidem 3 At si homicidium patrasset, non dubitassem postulatis annuisset Caete- March of 1588, condemned on 26 August 1588 and executed at Mile End on the 28ih

116쪽

THE LETTERS OF ROBERT SOUTHUEL L. S.I.

rum; si fidei reS agatur, non auSim me interponere'. Adeo nimirum exosum iam evasit

Catholici seu, ut ipsi loquuntur Papistae nomen, ut facilius homicidis quam Catholicis

indulgeatur.

Passi sunt etiam Derbii sacerdotes duo: Sympsonus 'st ille, cuius pater Henricus iampridem scripsit historiam 'q, et Garticus ''J; et tertius quidam Staffordiae'''. et alii multi Eboraci, Wisbici denique nonnulli, de quibuS aliaS, cum certiora accepero. Atque ut his literis modum imponam, quippe qui aliarum brevi ampliorem materiam habiturus sum, illud tantummodo aliungam, Statutum eSSe adVerSaritS Catholicos omnes si possint, eradicare. Necnon CatholiciS, quando reS ita poStulat, certum esse quaelibet potius perpeti quam fidei nuncium remittere. Ouo fit ut illi mortes inferendo, et nos sustinendo, egregium Deo, AngeliS et hominibus spectactutum brevi exhibituri simus, si quo

pede coeperunt, negotia haec progrediantur. Interim Paternitas vestra sic Catholicorum constantiam miretur, ut in propenso per se ad pietatem populo talia admirationi eSSe solent. Sic vero caeterorum furorem ac crudelitatem expendant, ut non in opprobrium gentis, Sed in haereSiS pestem, non fidem tantum sed ipsam naturae leges ac terminos violantem vitium conferendum existimet. Atque ita fiat, ut illorum amabilior virtus, horum vero miseratione dignior ignorantia videatur. Omnium patrum fratrumque precibus, et nos qui adhuc incolumes Sumus, et has patriae calamitates iterum atque iterum humillime commendamus. Ac in primis R. Ρ.V., cui, sicut praecipur nostri cura incumbit, ita et facilius, quae petit, conceSSa fore speramuS. Ambo, licet, disiuncti, pari officio P.V. Caeterosque omnes ex animis salutamus. Pridie Calen. Sept. 1588. Vestrae Paternitatis indignus filius ac semus in Christo RobertuS

117쪽

Anglia

P. Robertus prid. cal. SeptembDe crudeli recentium Martyrum Strage Η offaeus, German assistant in Romel.

Robert Southweli to Claudio Acquaviva T September 1588Fondo Gesuitico 651 648. This is the original letter with solds.

Postremis, quas ad vos dedi literis quatuordecim martyrum iniustissimam pariter ac clariSSimam mortem prosecutus sum, nunc insignem divini iudicii vindictam paucis exponam. Eodem Sequentis septimanae die, quo martyres in priori hebdomada passi sunt, ac eodem diei tempore, quo suppliciis eorum finis est impositus, scilicet versus meridiem, is qui auctor praecipuus tantae crudelitatis et Catholicae fidei acerbissimus hostis semper extiterat, tertio tantum febre redeunte absumptus est. Is fuit compendium iniquitatis et Scelerum helluo comes iacestrensis, qui ad Omnem impietatem nihil sibi reliqui fecit, dum viveret, et iam sub ingenti peccatorum sarcina gemebundus, infernum insigniter locupletaturus excessit'''. Mirum est, quam devotis illum precibus, non tam Catholici qui in hac re vehementes non Sunt, quam caetera omni S SexuS ac fortunae multitudo proSequatur. Non templis, non tectis, insolens ista pro defunctis oratio se continet; plateae, forum, civitas tota suam prodit in illius animam corpusque pietatem. Omnibus illum diris

devovent, mille animam pariter ipsumque cadaVer imprecationibuS lacerant, ut conceptam ac inVeteratam in illum rabiem cum re non pΟSsint, VerbiS Saltem quam dirissimiSegerant. Ac iam Sane, conStat quam Verum Sit, Virgam furoris Dei hominem istum fuisse, quem Spirantem timuerunt omnes, expirantem omnes execrati Sunt. Quo facile apparet, non defuiSSe plurimOS, qui mortuum cuperent, quamViS nemo auSuS Sit, mortem inferre.

Mortuus etiam est comes PembrOcensis '' ac Baro Sancti Ioannis dictus, et quinto a martyrum obitu die incendium grave domum unam et alteram Londini abSumpSit. Hae res, ut arbitror, mitiorem nobis principem efficient, quae cum huiuS priuS fuerit mancipium, manu missa iam, ac libertate aliqua donata alio fortassis pede procedet ''. Incendium illud de quo dixi, magnum nobiS creavit periculum; quippe cum in Vulgus daretur, id Papistarum opera contigisSe; qui rumor, niSi mature reipSa loquente fuiSSet SuppreSSuS, parum' ' Roberi Dudley c. 1532-15883 was the long time favourite of Oueen Eligabeth. Created Eari

118쪽

abfuisset, quo minuS Catholicorum Sanguine flammaS eXtinXiSSent: in tantum populus tumultum fuerat concitatuS. Hac igitur gaudii ac doloriS Vicissitudinem mutabundi, nunc unam modo alteram fortunam eXperimur: et graViter impulSi, nunquam cadimus, quia dominus supponit manum Suam. VeStrae P. pro Sua in rem nOStram Cura orationibus ac precibus omnium nOS habeat commendatos. T septemb. 1588. V. P. filius et servos in Christo RobertuSAddressed: Admodum Reverendo Padre Ρ Claudio Aquaviva Romae Endorsed: 88

Ex Anglia

P. Robertus T sept. de quibusdam martyribus Η offaeus, German assistant in Romel.

Magnifice Domine Ea est Divinae bonitatis providentia, ut Omnia Suaviter disponat, atque adVerSariorum nostrorum conatus ita moderetur, ut nihilo ampliuS efficere, nunquam crudelius agere, quam quod electis suis conducat ulla ratione possint. Proinde interdum saevissimis fluctibus agitatur nostra haec perpusilla navis; interdum post tempestates Sedato fruitur mari, aC CurSum Suum placide prOSequitur. Saevitum eSt ante paucos menses in Catholi-COS, eaque in nOS geSta Sunt, quae praVitaS haeretica excogitare potuit. Nunc remisit se SaeVa crudelitaS, et quamvis crudelitas esse non desiit, est tamen quidam in crudelitate graduS, quem ipsamet erubescit. Nobiles illi, qui in castro Eliensi detinebantur, Londinum Vocati, accepta promissione fidelitatis, ad domum quam quisque intra decem millia pas- Suum ab urbe eligeret, dimissi sunt. Ita carcer in domum commutatuS, Vel potiuS domuScarcer quidam est, estque haec clementia non exigua quod domestico quisque carcere abnigitur. Catholici alii in carceribus antiquis adhuc permanent; omnibus promittitur atque offertur libertas, modo profiteantur velle se in posterum Reginae ius in regno agnoScere et defendere, non obstante ulla sententia aut excommunicatione PontificiS praeterita, prae- Senti aut futura. Ouod omnes negant se facturoS, quamviS OmneS polliceantur eam Obedientiam, quam Christiani subditi suis Principibus debent, quam Catholici Omnes Ordinatam esse debere intelligunt, et potestati spirituali, quae Christo eiusque Vicario propria eSi

119쪽

subordinatam''y. Ad mortem iam diu nullus ducitur quamquam eam expectant plurimi, inter quos illustris Arundelliae Comes primus nobilitate inter Anglos, qui triennio iam in Carcere detentus, quod e regno religionis causa discessurus eSSet, atque haereticorum Synagogas adire nolit ' : postremo iam et arctiori traditus cuStodiae, eX qua necque nuncium mittere, neque recipere potest; in cubiculo concluSus, una cum CuStode, qui actus eius omnes diligentissime observat, diu noctuque ibi commoranS; patienter praeStolatur, quam tandem infimi ac nefarii homines qui in eius dicta ac facta inquirunt, de ipsius vita ferant sententiam. Illud Comiti obiicitur ab adversariis, quod PreSbyterum concaptiVum Suum rogaVerit eo tempore quo classis Hispanica in nostro mari visa esset, uti Missam de Spiritu Sancto pro felici Hispanorum successu diceret. Varii circumferuntur rumoreS, Omnesque iudicant fore ut interficiatur. Adeo nos unius horae infortunium quod pertulit classis illa in totum annum reddidit infortunatos. Quoniam tamen habent haec noStra mala intermissionem quamdam, licet aliquando animum viresque resumere, illudque ex hac quantulacunque quiete colligere, quod procellosis etiam temporibus perduret. Proinde reverso iam Londinum socio '', nostrum est peregrinari: neque ulla habenda hiemis ratio, cum saevior sit hiems altera, quam haeretici interdum commovent, modo non sit hiems illa in animis nostris, quae maxime est fugienda, quamque Vae. DniS. precibuS propulSatum iri facile speramus, ut adventante vere flores appareant vineaeque nOStrae Spirent Odorem Suum, quod et curamus, quantum poSSumuS, in hac arida ac petrOSa regione, adhi-''δ The Ρrivy Councit wanted ali Catholics to subscribe to an oath of allegiance that made noprovision for the spiritual power of the pope. In a letter to the general on 29 October 1588 Fondo Gesuitico 6II 624), Garnet included the destred oath: MEgo, A. B. sincere atque ex toto corde profiteor me vere in conscientia existimare Dominam Eligabetham Regiam Maiestatem quae nunc est, ulla excommunicatione aut depoSitione Papae praeteriti, presentis aut futuri minime obstante, Veram ac legitimam Reginam nostram esse, eamque habere ac debere habere omnem superioritatem, iurisdictionem, praeeminentiam atque auctoritatem in OmneS personaS eccleSiaSticaS quam seculares intra Angliam atque Hiberniam aliasque eiuS ditioneS. Nullumque externum principem, praelatum, Statum aut potestatem habere aut habere debere quicquam quod agat intra Suae maiestatiS regiones ac ditiones. Idemque sincere profiteor similiter habere me ac debere eam curam de regaliSSima Sua persona, ut omni conatu velim eniti subVertere ac usque ad mortem prosequi omnes eos qui ullo modo conabuntur impugnare suae celsitudinis vitam, Vel digitum attollere contra ipsam vel unam sanguiniS guttulam ex illa elicere, vel tantillum derogare suo titulo intra suae maiestatis ditiones, SiVe Sit Ρapa, Sive praelatuS, SiVe princepS quicumque: quod et Sum et Semperero paratus Verificare et iustificare contra OmneS homines meo Sanguine. In cuius testimonium manum apposui . The CatholicS suggested an alternatiVe: HEgo A. B. Sincere atque ex toto corde profiteor me vere in conscientia existimare Dominam EliZabetham Regiam Maiestatem quae nunc eSt, Veram ac legitimam Reginam nostram esse, eamque habere ac debere habere omnem superioritatem, iurisdictionem, praeeminentiam, atque auctoritatem in Omnes personas eccleSiasticas quam seculares intra Angliam atque Hiberniam aliasque eius ditioneS, quam ullus alius princeps habet aut unquam habuit in suas ditiones inter Christianos. Nullumque externum principem, praelatum, Statum aut potestatem posse aut ullo modo debere supradictae superioritati, iurisdictioni, praeeminentiae atque auctoritati intra has suas Maiestatis ditiones praeiudicare. Idemque sincere profiteor similiter habere me ac debere habere eam curam de regaliSSima Sua perSona, ut omni conatu Velim eniti subvertere ac usque ad mortem prosequi omnes eos qui ullo modo conabuntur impugnare suae celsitudinis vitam, vel digitum attollere contra ipsam vel unam sanguinis guttulam eliciant, sive ut derogent tantillum supradictis eius titulis intra suae maiestatis ditiones, CuiuSCumque Status, conditionis aut gradus fuerit: quod et sum et Semper ero paratus Verificare etc. H. This version was rejected by the Councti. See CARAMAN, Garnet T5-T8.

vinces in early November. He was Out of London for Seven weekS.

120쪽

bilis confessionibuS generalibuS SemeStribuS, ac renOVatione Solita, quam etsi tam pauci simus ut nequeamuS ea ConSolatione, facere quod VelimuS; est tamen illa longe maxima consolatio qua nOStrOS hOS qualeScunque conatuS ingenti illi acemo aggregari putemus qui ex omnium nOStrorum laboribuS per univerSum orbem Congregatur ' . Et nostros quidem speramus tum fore maioreS et uberioreS, cum numeruS erit maior operarum. Interdim dum illos expectamuS, erimuS etiam ex VeStris precibuS fidentioreS. Nostri omnes valent in carcere WisbichenSi magna animorum consensione ViVunt. ΡamuluS item valet, suamque captivitatem ac mortiS eXpectationem solatur Spe aeternae libertatis. Ad iudices deductus hac aestate, ad illaS SanguinolentaS quaestiones reSpondit intrepide prout Catholicum ei religiosum decebat 'M. Inclusas hasce, si videtur, V.D. tradendas curabit. Vae. Dnis. precibus ac univerSae Suae familiae nobis carissimae ac Suavissimae commendari cupimus. 20 Dec. 1588. Vae . Dnis. servus indignus

Addressed: Al molto mag.co Signore it Signore Claudio Aquaviva

P. Robertus 20 decemb. De fervore catholicorum H offaeus, German assistant in Romel.

A diuturno iter agendi taedio paululum cum respirassem, id mihi primum faciendum duxi, ut de rerum nostrarum progressu V. P. certiorem redderem. Magnam Angliae partem asperrimo hoc hiemis tempore obequitavi coeli potius iniurias viarumque eligens difficultates perpeti, quam opportunam itineri tempeStatem expectare, quando omni nimbo ac turbine deteriores nuncii regii ubique pervagantur. Catholicos inviSi permul-iOS, quOS Opis nostrae aVidissimos reperi. Ubique pro modulo meo quod a nostris potiS-Simum et cupiunt et expectant) conciones habui et coelesti pane plerosque refeci. Ac

SEARCH

MENU NAVIGATION