Lucae Paeti iurisconsul. De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis, cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber vnus ...

발행: 1573년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Varia rum lectionum. Ioue

uiae, exceptis modicis & nocentibus in mense Maio, desideratae fuerint. Ficus permodicae,&uitiatae, uini pluribus in Latio de fuit pars tertia, reliquis dimidia, trans Tiberim non ita,sed aliquisere ad praeteritorum annorum mensuram collegerunt Ouorum Octobri Nouembri mensibus araritas, ut quattuor singulis Iulijs passim emerentur olei caritas,&ininultis locis penuria. Pueri utrique mulieres Pustulis, quas uariolas appellant, cum multorum tum in urbe tum in opidis interitui nam ctiam in hospitalibus curabanturo summopere laborarunt, ut aliqui eo morbo quattuor, alij quin l. filios desiderauerint. Septembri mense Eurus, quem Syrochum appellant, uehemens, siccus , inertimendus Circa decimum Octobris diem lenis pluuia, quatum adfata herbasq. uix sumceret, deinde ita lenes, larae, ut ad uige simum Decembris diem terra etiam culta adhuc infra trium nostri temporis palmorum spatium arida reperiretur. Turdi, palumbes, anates, paucissimae. Porci multi,& pingues,quales non ante per decennium Bruma nivibus, gelicidiis, maximoq.&ingenti frigore abundans exstitit post bruma pluuiae multae. Et de hoc

hactenuS.

De anni 137o qualitate eq. erucis conuolui s.

hic ex diametro fere cum praecedet pugnauit licet enim fuerit ab initio pluuiosus, uere tamen, aestate, autumno usque ad Nouembris Kal. siccisumus exstitit frumenti,uini,Olgi, pomorumq. Ommum copiosus. Vnum tamen habuit inauditum, quod nec etiam memoria proditu memini me legisse Bestiolae quaedam Romae uulgo Magnacotiae appellatae ab eo, ut arbitror, quod teneros uitium oculos maducent, peculiaris iam earum morbus)oris a Latinis Erucas, a Graecis Campas appellatas fuisse creditarim quae ex rore sole concreto generantur, magnitudine sere

semii is siluestris fio eniculi, pilosae, subnigra arcuatimq se mouente eae bestiolae in turgentibus uitiu oculis se nngunt,eosq.:en tu, rodunt, ita ut spem omnem auferant non solum umde-

ha, hui, sed etiam legi

sole incalescente uagantur, kerodunt, nubilo caelo' noction

132쪽

Liber Sextus

tra cortices uitium, foraminula, quae ex ueteri uitium praecisione apparent, se abscondunt, iterum sole incalescente ad pascua redeunt. Has quidem solertes agricolae, quo tempore apparere incipiunt, diligenter perquirere, inuenta. nedum eas avellere conantur, uitium oculis, in quibus plerumq. infixae reperiuntur, noceano tenuibus uirgulis, ui co illitis,colligere consueuerunt, , cum abundauerint, uitem inter nouum palmitem uetus brachium visco circumdare, ita illis ascensum ad turgentes gemmas per aliquot dies prohibentes. Sed harum, de quibus loquimur, Erucarum tanta hoc anno, praesertim in quibusdam Transtiberinis partibus, copia fuit, ut nulla humana diligetia, nul loque remedio arceri potuerint non enim uites tantum occupabant,sed per terram multis in locis prorepentes, formicarum more itinera terebant,ita ut multi desperato auxilio, uineas deseruerint,alij uero, tu pertinaciti Scuram adhibere uoluerunt,maxima pecunia impensia, diligentia frustrati, impensam operam perdiderunt eae namque adultae bestiolae, quod nusquam antea a uiuentibus uisum, uel auditum fuerat, arundines, quibus uites pedantur, ascenderunt,inq. superiores praecis carundinum in te nodios, una supra aliam se condentes,4 quasi araneis telis se inuoluetes, corticem instar tenuis membranae singulae circa se obduxerunt, indeq. immobile S factae, post aliquot dies mutatas Gina,membranula praerosi, papiliones effecti, coloris partim cine-racij subnigri, partim etiam nigri euaserunt, circumque uitium crura, proxima uirgulta euolantes, oua, ut creditur, parientes, extincti sunt. Rursus q. ex ouis ut bombycum exemplo coniectari licet circa Iunium mensem aliae erucae exortae sunt, quae solia etiam grandiora uitium repullulantia consumentes, immaturas uuas, quae pertinaciter a prima generatione supererant, umbra spoliarunt rursum q. ut primae conditae, & in papiliones uersae extinctae, tertio circa Septembrem mensem prodierunt, quae denuo ea, quae remanserant,vire nata suerant, folia erodentes, ita uuas compleXae sunt, licet non laederent, ut etiam auidi uindemiatores ab illarum esu inuiti abstinerent quin etiam, cum separari ab uvis, no nisi cum magno negotio possent,cum uis calcatae, uini saporem infestaverunt. Mirum hoc, , ut diYi, inauditum omnibus uisum est, mihi I. praecipue, ideo l. perquirendi ansam accepi, numquid: istae bestiolae antiquis cognitae fuissent,&an

133쪽

& an etia iti uineis, xquibus remediis se aduersus eas tutari consueuerint. Et quidem perquirendo inueni Aristotelem lib. s. de

animalibus I9. ita de eis scripsisse. Nascuntur papiliones e erucis, erucae ex uirentibus solijs, maxime brassica primum minus quid milio conssistit in solio mox uermiculi inde contrahuntur, kaccrescunt, tum intra triduum eruculae efformantur, quae au'ctae motu cessant, suaq sorma immutantur, appellanturq tanti'sper chrysalides, quasi aurelias dixeris duro intectae putamine, sunt ad tactum mobiles, meatibus araneosiis obductae, ninos, non aliud ex membris, quod conspicuumsiit, possident longo post tempore putamine Obrupto, evolant inde animalia pennigera, quae papiliones vocamus itaque primum, dum erucae sunt,cibo aluntur, atq eXcrementum emittunt: at uero, cum in aurelia dictas transierint, nihil uel gustant, uel eYcernunt. Et paullo post: Quin etiam Superae Aciae dictae, quibusda eiusmodi alijs generatur erucis, quae undent ingressu parte enim innitentes priore si trahunt sese, aduehentes posteriorem,arcuatim q. incedunt. uerum quae q. orta, sibi colorem a sua eruca trahunt. Hactenus Aristoteles unde Plinius sumpsisse uidetur, quod lib. I .c. 32.scriptum reliquit Multa,inquit, insecta aliter nascuntur atq. in primi Sex rore insit det hic Raphan solio, primo uere, spislatus sole in magnitudinem iiij cogitur inde porrigitur uermiculus paruus,& triduo mox eruca, quae adiectis diebus accrescit,immobilis duro cortice. ad tactum tantum mouetur aranei haec eruca, quam chrysalidem appellant rupto deinde cortice, volat Papilio. Haec Plinius . Ex quorum collatione locorum colligi licet, id quod de uirentibus solijs,&maxime brassica digit Aristoteles, Plinium, omissis irentibus alijs, de raphano prodidisse. Item illud, l'd-nium dum dicit,ad tactum tantu movetur aranei, uel corruptum Aristotelis locum habuisse, cum id Aristoteles no dicat, uel aliun de sumpsisse. Haec generatio nostris Magnacottis, ut retuli, ad amussim conuenit, quam ob rem desidentitate Latmoq. nomme

dubitandum non puto, si probabimus istas easdem, meis sensas fuisse quod quidem paruo negotio demonstratur ex Palladio de re rusElib. I c. 31. dum inquit Campas sertur euincere, qui fusti culos allijsime capitibus per horti omne spatium comburens dorem locis plurimis excitarit si contra easdem uicibus uolueris consulere, alio trito falces putatoriae seruntur unguendae. Haec

134쪽

Liber Sextin

asse nec dubitandum puto, Erucas & campas idem esse, excolumella lib. I. ultiad .ait enim Vbi uero apricis resionibus nostpluuias noxia incesserunt animalia,quae a nobis appellantur erucae, Graece autem campae nominantur,uel manu colligi debet uel matutinis temporibus si utices olerum concuti. His i itur cognitis quibus aduersus eas remediis uterentur antiqui non ab reputaui quaerere. Et quidem Columella, loquens de ij quae oleribus nocent, erucis, post proxime relatum locum ita subiunmt praedixi, succo herbae sed macerata sint nihil enim sic medicatis nocent erucae Cui remediori aliud superstitiosum ex Democriti sententia sub ungi de quo Plinius lib. 17. 48. Idemq.Plinius tib I9. c. s. de eisdem loquens ita refert Naporum mediciana est, liquas una sera, sicut olerum cicer arcet enim erucas Quo

Rm' tae sint, remediis absinthi succus decocti insperia

lus,&sedi, quam aiZoum uocant genus hoc herbae diximus sc-men Olerum succo eius madefactum seratur, olera nulli animalium Obnoxia futura tradunt, in totum uero nec erucas si palo imponatur in hortis ossa capitis ex equino genere, seminae dum taxat.Aduersus erucas iancrum fluviatilem in medio horto sit spentum auxiliari narrant. Sunt qui sanguineis uirgis anaantea Ouae nolunt his obnoxia esse. Hactenus ille. Palladius uero loco supra a me citato ita ait Contra erucas semina, quae paraenda sunt, semper uiuae succo madefiant, uel earum sanguine. Ouod postremum Palladi remedium ridiculum puto cum haec antin Ita sanguine careant male enim ille locum intellexit, unde uertit

siisticulis alli). de imo allio, uitibus mede a retulit,ita subiungit Nauci quoq prohibetur, si circa arborum uel uitium crura bitumen&sulphur incendas, uel si ablata dehorto uicino campas excoquae aqua, per horti tui patia uniuersa diffundas. Et paullo post Democritus asserit, ne i arboribus,neque satis quibuslibet noceri posse 'iubuscum l.bestiis, si fluviatiles cancros pluria a os, quos Graeci paguros nomin i , non minus quam decem fictili vasculo in aqua missos tegas, sub dio statuas, ut decidie'bus sole uaporentur, postea, quaecum l. illacia uolueris esse ea aqua persundas:&Ocxonis diebuῖ peragis hoc repetas donec solide, tuae optaueris, dQlcscant. Et no multo post Campas non

nulli

135쪽

pariarum lectitonum.

Io 7 nulli ficulneo cinere persequuntur: si permanserint, urina bubula Mamurca,aequaliter mista conserueant,& ubi refrixerint olera Omnia,hoc imbre consperge. Haec ille quae pro maiori parte ex Constantino, seu eo, quisquis sit, qui sub Constantini quarti Imperatoris nomine de agri cultura scripsit,lib. s.c. 8.trastulisse eum apparet cum quo tamen non cocordat in eo, quod Palladius cancrorum conspersioncm octauo die repeti mandat, cum ille alter nis diebus fieri praecipiat. Hactenus de erucis dixisse ut liciat, quas Catonis, Columellae, Plinij temporibus uitibus non nocuisse Xistimo,cum eo tempore arbustiuisis iugatis uineis, quae se multum terra extollebant, uterentur, quibus nec hodie nocere solent. Verum quoniam post illa tempora,instar prouincialiti, pcdatis &humilibus uitibus usii sunt, ut& nos utimur. nam Palladium inter auctores non multum antiquos connumeri nocuisse credendum est ideoq omissa a Catone, Columella,&Plinio remedia, a Palladio aduersus eas prodita leguntur sic&posteriores de eis meminerunt nam Petrus Crescetius, qui de agricultura Italico sermone scripsit, lib. . cap. 18.eas manu legendas, pedibus q. conterendas, aut igne comburendas praecepit. Andreas uero Matheolus in Dioscoridem lib. 3. c. 97. in Tustia visco illis occurri. Verum antiquisi ne ipsos molestia caruisse quis pii tet harum loco infensi fuerunt inuoluuli,quos ali conuoluulos, alij uolucra, Palladius uero cantharides appellauit ea enim bestiola est magnitudine paullo amplior tritici semine, longi rostri, instar curculionis, qui frumentum praerodit: aliae uiridis, aliae aurei, aliae caelestis, aliae uariscoloris, fulgentes omnes,& lucidae alas habentes, ut Scarabei, contectas nocte: matutino tem pore uagantur,in rostro pubescentes pampinos teneras uuas, curculione in caulem infiYo, praerodunt necnon filiorum caules, in quibus solis auxilio miris modis, ad aestum euitandum, se inuoluunt Loccultant,unde nomen sumpsisse uidentur ex Plauto in Cistellaria, aetii . sce a cuius haec sunt. La imitatur nequam bestiam, Et damnificam Ph. sed quidnam, amabo La. inuoluulum,

Quae in pampini solio intorta implicat se, itidem haec

Intortam orationem eXorditur sibi. Cum autem animal istud hodie quoq. uineis arboratis nocentritimum sit, non ab re esse putaui,si,de eo quoq.quid scriptum inue

136쪽

1o Liter Sextus

nerim , recenseam. Cato de re rust cap. Id a Conuoluulus suun ea ne fiat, amurcam condito puram benefacito in uas alienum indito cogios duos postea igni leni coquito,rudicula agitato crebro, us'. adeo dum fiat tam crassum, quam mel postea sumito biatuminis tertiarium, fulphuris quartarium conterito in mort rio, seorsum vimque, postea infriato quamminutimine inamum

cam caldam,R simul radicula misceto, sidenuo coquito sub dio. nam sit in testo coquas,cum bitumen &sulphur additum est, eXcandescet ubi erit tam crassum, quam uiscum , finito refrigescat hoc

Ditem circum caput sub brachia unguito, conuoluulus non Ira stetur. Quem Catonis locum ad uerbum sere retulit Plinius di cto lib. II. c. 28 declarans tertiarium pro tertia parte, quartarium pro quarta Intellexi ego,eius amurcae,quae ad mellis crassitudinem coquendo fuerit redacta Persequitur Plinius ubi supra: Quidam contenti sunt sumo huius misturae sussire uineas, secti dosatti,continuo triduo . Plerique non minus auxilij adiumenti arbitrantur in urina, quam Cato in amurca, addita modo aquae Pari portione, quoniam per se noceat. Pergit idem: Ali uoluocem appellant animal praerodens pubescentes uuas quod ne ac cidat, falae cum sint eXacutae, fibrina pelle detergunt , atque ita putant, uisanguine ursino liniri uolui postputationem easdem. Hactenus Plinius. qui haec sere omnia excolumella libro de arboribus, qui est omnium ultimus, c. Is sumpsisse uidetur, ubi ille ita scriptum reliquit. Genus est animalis, Volucra appellantur, id fere praerodit teneros adhuc pampinos, tuas quod ne fiat,falces, quibus uineam putaueris, peracta putatione sanguine ursino linito, uel, si pellem fibri habueris, in ipsa putatione, quoties faucem acueris, ea pelle aciem detergito, at l. ita putare incipito. Et haec Columella Qua in re animaduertendum censeo, quod Plinius uisus est addubitasse an Catonis couoluulus idem esset cum Columellae uolucro, cum de eis separatis nominibus uno eodemq. cap. tractauerit scripsit enim quae in utroq. legerat, non curans an eadem essent, ues diueria. Ad Palladium redeo, qui ipsas bestiolas a coloris formae, utari,itror, sin illitudine, Cantharides appellasi uidetur is de his relato loco sic tradidit. Ne cantharides uitibus noceant in cote qua falces acuuntur, ipsae sunt conterendae. Sed Constantinus dicto lib. s. c. 7. unde locu hunc Palladius stulausisse uidetur, mandat cantharidas Olco macerari,

eoque

137쪽

Variarum lectionum. Io9

eoq. Oleo cotes, quibus falces acuuntur, perungi De inuoluulis quoq tractauit nostris Cassaneus, satis admodum cosuse,&cor rupte antiquorum dicta reserens, suo conssilio super hoc edito, quod est omnium primum,ubi quaerit,an animalia uitibus' tru-Ωibus nocentia, per sacros nostros antistites kquomodo execrari debeant. Et haec de his occasione ab anni qualitate sumpta, dixisse sat sit. Ceterum annus hic hominibus exstitit salubris.m quo inno illud quo l. annotandum,&memoriae tradendum putaui, Romanum populum, quod felix faustumq sit ad eum numerum auctum fuisse, ut hoc anno a sesto Paschatis Resurrectionis Dominicae in t ad idem festum sequentis anni Is I. Romae comesa fuerint vaccae&boues numero duodecies millies monaginta uituli undecies millies& trecenti octuaginta quinque,veru ces uuater Muigeties millies quingeti knouem,agni bis qui ouagies millies&trecenti quinquagintaquinque, haedi semel&όui uagies millies: trecenti, porci octies &decies mill1e ce tum fiseptem, bubalae, temporibus Plinis uacognitae, nobis fa-mgares ducetitae quinquaginta, frumenti cribrati purgati ad xndum rubiacenties decies septies millies trecenta septu

ginta Quattuor.ad quem numerum numquam ad hanc diem a du-

entis annis citra peruentum est. hic est numerus, qui e pro sessione ad publicanorum notitiam peruenit.

Se numero dierum , qui inter amoris intercalationentas nostra tempora intercedunt, s demendi essemL.

AD EXCELLENTEM PHILOSOPHUM

ARTIUM ET MEDICINAE DOCTOREM

EXANDRUM PET RONIVM. 5 V mihi per Brumam quincianarium fieri timenti, Alexander optime,pro tua prudentia,&tenuiorem uictum, Motium imperasses, eq. saepius amanter, ut soles, inuiseres; ac sermo inter nos de Bruma in-

Ilisbus i diebus incidisset, memini continuo histio homorum querelae,quam&apud aliquos

138쪽

1io Liber Serim

saris dictatoris intercalatione citra adeo progressum, ut nisi denuo intercaletur, futurum esse, ut festu natiuitatis seruatoris nostri esu Christi, quod hodie octauo Kal. lan.celebratur in uernutempus differatur. Quamobrem, negotij uacuus cupiens rei hii ius ueritatem,quantum in me esset,percipere ad huius rei caussas&rationes indagandas etsi mihi dextra ollam & repagula esse scirem quid enim homini ab ineunte aetate in iureri caussis di

cendi uersato, cum astronomia commune esse potest ξλstudium contuli, matuletat,ut arbitror,inueni, latum abesse, ut quattuordecim,aut undeviginti dies, ut aliqui memoriae tradiderunt,Sola dictatoris intercalatione citra progressus fuerit, ut potius retrogressus, seu uerius minus sit progressus nec illi dies, quibus Sol minus progressus est, qui q. de medio demendi uidentur, tot esse

numero,ut praedicant,sed longe pauciores. Huius rei argumentum sumebam ex eo, quod uno ore astronomi asserui, cursum solis habita etiam ratione motus sphaerae stellarum 1axarit,esse dierum trecentorum sexaginta quin l. lorarii se sere. o. a sacrobusto tract. de sphaera . . Orontius Fineus eode tract. lib. I. c. s.

fere enim dixerunt, quia non integrae sex horae sunt, sed paullo minus cum autem Caesar dictator, ope &consilio Sosigenis,eius rei, ut Plinius refert lib. I s. c. 28. peritissimo, sublata pontificii intercalandi licentia, quae mirum in modum anni ordinem turbauerat, ut auctor est Suetonius in Dictat. c. .& Alcia. l. si bis sexto de uerb. rerum sig. quarto quoq. anno unu integrum diem addidisset quasi integrae sex horae annis singulis de cursu Solis superessent, is .esse ut Celsus'. cum bis sexto,de uerb.&rerum sise testatur sexto Kal. Martias, cita intacte ab inde citra relictum sit, nulla illius minus,quod cit sex horarum,ratione habita:sccutu est, ut sex plus minusue dierina spatio Sol retrogressus, siue, ut ii rius dicam, minus progressus sit, unde tempora anni sollemnia constituta, progressa esse ut leantur. Horum autem sex dieru fere numerus hac certa quide apud me, sine uitabili ratione deprehenditurinrumam tempore Columellae, qui paullo post tempora Dictatoris non multo ante tempora Plinii floruit, ipsius quoq. Di iiij tempore, qui sub Vespasiano Imp. militauit, illi suu opus in ipsit, dupliciter, si ipsi Columenae Plinio credimus, sum tam futue, ambigi non potest, cum scilicci ol in Capricornum inius: uia, laci bat, iccundum Hipparchi sementiam, cum Sol

octauam

139쪽

Variarum lea onum

octauam eius se signi partem attingebat,iuxta Eudoxici Metos ais

opinionem.Verba Columellae sunt haec lib.9.c. I de apibus. Ab occasu Vergiliarum ad Bruma, quae sere conficitur circa Octauum Kal.Ian .in octava parte Capricorni,iam recondito melle utuntur eXamina, eoq.usq.ad Arcturi exortum sustinentur. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae docet, solstitiari aequinoctia non octauis, sed primis partibus signoru confici Virum in hac ruris disciplina sequor nuc Eudoxi,&Metonis, antiquorum l.fastos astrologoru, qui sunt aptati publicis sacrificijs quia & notior est ista uetus agricolis concepta opinio.Nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus, ut aiunt, rusticorum litteris necessaria est.Et alibi lib. I .c. a. Quid quoquo mense faciundum sit. XVI Kal.Ian. Sol in Capricornum transitum facit, Brumale solstitium, ut Hipparcho placet. itaque tempestatem saepe significat. Et paullo post IX. Kal. Ian. Brumale solstitium, sicut Chaldaei obseruant. Cui Chaldaeorum opinioni Plinius, qui frequenter Columellae opinioni aduers

tur,adhaerens,lib. I 8.c. 23 .loques de solstitiis,sic inquit. Omnes q.

eae differetiae fiunt in octauis partibus signorum Bruma Capri- conat,ab VIII Kal. Ian. sere, aequinoci in uernum Arietis,Solstitium Cancri,alterum l. aequinoctium librae qui ipsi dies r ro non aliquos tempestatu significatus habent. Haec ipsi.E quo rum attestationibus facile dignoscitur, quod silue Bruma fieret in prima parte Capricorni, iuXta sententiam Columellae, Hipparchi: ia erat XVI Kal.Ian. qui est decimus septimus Decembris dies. Et tamen hodie inter omnes constat, Solem Capricornum ingredi post undecimum Decembris diem: sic inter illa&nostra tempora sex tantum dies plus minus intercedunt siue etiam attedamus Chaldaeorum Plini irationem, ut scilicet Bruma in octaua signi parte fieret cum ipsi asseveret eam octauam partem Solem attigisse, octauo seu nono secundum Columellam,octauo secundum Plinium Kal. anuarijs .i sunt XX H II. XX V. Decembris dies, tunc: quia hodie, ut supputant omnes, Octava pars signi a Sole circa decimum nonum eiusdem mensis diem occupatur Idem discrimen dierum sex, plus minus, cuilibet supputanti apparebit. qui dies si de medio tollerentur, ad Dictatoris inmunire uerteremur. Verum, quia putauit Columella per Brumam femro terram uerti non oportere, d. lib. I I. cap. a. loquitur autem de

Bruma secundum Hipparchi Opinionem, id est cum Sol primam

140쪽

Liber Sextus Variarum temonum.

Capricorni partem occupat,sic inquiens: His diebus,qui religi'

sius rem rusticam colunt , nisi si uinearum caussa pastines negant debere terram serro commoueri: quodvi sanxisse his numeris uidetur Virgilius de uitium satione loquens Geor. 2. Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor, Tellurem Borea rigidam spirante mouere. Rura gelu tunc claudit hiems, nec , semine iacto, Concretam patitur radicem assigere terrae. Quia,inqua,de Bruma istud praecepit Columella, no ab re quaerendum putaui nam agricultura,ut nosti,plurimu delector pom quam principium Brumae cognoui, finem quoq.illius indagare. Et quidem,ut arbitror,hoc nostro tempore,quo anni mille quin genti septuaginta a Christi benedicti seruatoris nostri natali comPutantur,Brumam VI. idus Ian.is est octauus Ianuari dies, eκ-plexi, ut , excolumella paullo post proxime relatum locum ait

enim.Pridie idus Ian.incertus status caeli. per hos quoq.dies ab stinent terrenis operibus religiosiores agricolae,ita tamen, ut ipsis Kalendis Ian.auspicandi caussa omne genus operis instaurent, ceterum differant terrenam molitionem usq.in idus Ex cuius uerbis facile intelligitur Brumam, cuius initium ipse loco supra cit to,cum primam Capricorni partem Sol ingrederetur, constitu rat, qui erat X V I Kal.Ian.& per quam terram serro uerti uetauerat, idibus Ian. is est decimus tertius Ianuarij dies finem habere: quo die licentiam uertendi solum ferro impertiebatur a quo quidem tertiodecimo Ianuariidie, si sex illi plus minusue dies, quibus solem minus progressum fuisse diXi, demantur, remanebit, quod paullo ante asserui, Bruma ex hac supputatione circiter octauam Ian. diem eXpleri , uel, si quis mallet Chaldaeorum sententiam sequi, ut in octaua signi parte Bruma conficiatur . quod mi

nus uerum puto is finis tunc erat circiter uigesimum secundum Ian.diem, nunc autem circa sextum decimum Ian. diem abs'. dubio fiet quod&a uulgi instantis temporis opinione non abhorret nam ea, 'quae a Bruma agricolla peragenda supersunt, quae post brumam inchoamus, postscstum beati Antonij, quod deci mo septimo Ianuari die celebrat uti uulgo&prosequimur, auspicamur. Haec aut m tuo iudicio nam huius quoque rei peritissimum te noui submitto. Vale, is , ut sole , ama.

SEARCH

MENU NAVIGATION