Specimen obstetrico-medicum inaugurale de praecipuis gravidarum morbis

발행: 1843년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

41쪽

lochiis excernitur. Quae igitur , parte sumta pro toto, Placenta vulgo dicitur, pars tantam est laetatis, de qua verba referre Iubet clarissimi Velpeau : is Ιχse pirmer eo plus d'assurance que jamuis, que te placenta humata

est eniterement foetal. V qua expulsa, si uterus non ut solet contrahatur, Sequitur, ut VaSa partis uterinae , rem0to eo, quod iis fulcri instar esset, propter tunicarum tenuitatem vehementi sanguinis asiluxui resiStere nequeant, disrumpantur et horrendae existant metrorrhagiae, quas Franco-Galli eleganter hemorrhagies Dudroyαntes appellant. Ex hisce haemorrhagiis nonnulli argumentum petiverunt anastomoseos Vasorum matris et laetus, quasi utero contracto, parte placentae laetati soluta vasa disrumpantur et ita haemorrhagiae oriantur. Accedimus jam ad quaestionem, utrum Metalis placentae ParS cum parte materna anastomosi vasorum directa

et quasi c0mmissura jungatur , an indirecta per imbibitionem materiae fiat permutatio ; qua de re anatomici et physiologi valde dissentiunt. Priorem Sententiam amplexi sunt Haller 1), J. Hunter 2), Chaussier, Dubois et

42쪽

26 Albinus 1ὶ. Ipsa hujus verba sunt ii In illa parte uteri gravidae, cui placenta adjuncta, exhibui arterias tortuosus

ram as. Inveni easdem plenus autem sanguine, in quas tamen premendo arterias maj0res Sanguinem fucite propellebam in placentum usque. Itaque dubium n0n erat, quin adplucentum pertinerent sanguinemque in eam deducerent. Impugnavit Cl. Von Baer 2), qui magno experimentorum numero accurate institutorum demonstrare studuit, nusquam existere Vasorum anastomoSin utriusque partis pla

centae.

Cum illo stant R. Lee 3 , Velpeau 4 , Carus 5 , W. Vr0Ιik 6ὶ et alii recentoris temporis T); recte, ut mihi quidem

videtur; nam etiam si post injectiones Vasorum utero-placentalium, quae Vocantur, materia injecta in vasa umbilicalia penetrare visa sit, hine male insertur, directam vasorum

deein, Jahrg. 1843. B. 38 II. 3. S. 284 sqq.

43쪽

anastomosin existere. Nam quamquam fluidum aliquod in mortuis ex altero vase in alterum transmittitur, non sequitur, idem in vivis sieri. Injectione arteriarum hypogastricarum dextre laeta, materia injecta reVera in super- sciem intestinorum internam dissunditur; minime tamen hine colligere licet, sanguinem continuo in canalem cibarium quasi sudando transmeare 1). Praeterea injectiones tantum vasa adesse ostendunt, minime vero ipsam viam, quam fluida, quae illis continentur , habuerunt, indicant; chemia quoque docet disserre sanguinem matris et laetus , quod nisi esse reperiretur , dissicile tamen esset sibi persuadere , hunc Sanguinem nihil mutari, quo aptior reddatur ad vitam foetus SuStinendam, nec pro materia nutriente Venenum illi existat. Inter viros modo laudatos igitur satis constat alterum sanguinis suetum juxta alterum m0Veri sine mutuo contactu. Vasorum utriusque partis placentae par est ratio ac bronchiarum et VaSorum Sanguiferorum pulmonalium.

Hisce dictis patet ovum graviditate ineunte undique

per filamenta cellularia et Vasa sanguisera subtilissima cum utero cohaerere. Stadio autem provectiore placenta

44쪽

titero jungitur per vasa sanguinea capacioria; inter uterum et tunicam deciduam , inter hane et chorion semper silamenta exstant cellularia et vasa sanguinea subtilissima. Chorion quoque cum amnio arctissime jungitur; hoc ineunte graviditate, versus quartum menSem certe, vaginam facit vasis umbilicalibus, qme vinculum placentam inter et laetum constituunt: alterius Sanguis per alteram permanat eodem consilio, quo in adultis sanguis pulmones permeare Solet.

45쪽

ulla et matri et foetui evenire possunt, quae graviditati ossiciunt, et nexum inter matrem et ovum ante hujus maturitatem solvere conantur, ad quae propterea medicum maxime animum adVertere oportet, quia morbum aut universalem aut localem gignere, gravidas ad eos certe procliViores reddere possunt. Omni stadio ab iis

46쪽

graviditas turbatur, unde partus nascuntur intempestivi. Omnis itaque irritatio morb0sa, qua in graviditate , tot

et tantis morbis obnoxia, mulier assicitur, Vel idcirco summam a medico curam postulat, quod saepe mulieri funesta causa sit abortus, quem heul Saepe provocare medicus cogitur.

Quo vehementius igitur malum, quod graviditatis decursum turbare potest, organismum mulieris assicit, et quo perniciosior partus praematurus est sanitati mulieris, eo magis medicus impellatur, ut illud quam citissime tollat, et ovi expulsionem avertat intempestivam, quod nisi obtinere potest, omnia adhibere illum oportet, quae partui favere et parturienti prodeSSe posSunt. In morbis, qui graviditatis decursum perturbare Valent,

multi sunt, qui aut rarius occurrunt, aut non ex Sola

graviditate originem ducunt, quare hos quator tantum elegi, de quibus p0tissimum agerem: Plethorum, metro rhugiam , Inflammationem plucentae, Eclun Sirem.

47쪽

Plethora vulgo dicitur abundantia sanguinis systema vasculare opplens. Raro observatur graviditate ineunte, nisi mulier conceperit instante suxu menstruali; alioquin plerumque circa quartum graViditatis mensem oritur. 8anguis tunc abundat, quia nee uterus nec laetus omnem

48쪽

absorbere potuit, qui quaque periodo menstruali fluere solebat. Hinc mulieres robustae et Sanguineae , quarum menSeSabunde fluere solebant, plethorae magis obnoriae sunt quam caeterae. Haec procliVitas augetur genere vitae lautiore et vita sedentaria.

Est plethora vel localis vel universalis: haec dicitur quum in toto systemate sanguineo sanguis abundat, illa si in quadam parte tantum. Symptomata plethorae universalis sunt cephalalgia, Vertigines , Somn0lentia , dySpn0ea, urinae flammeae, pulSUS plenus, Vulgo frequens, corporis calor auctus, alia. Ex hac non raro nascitur plethora localis sive congestio ad cerebrum, ad pulmones, et inprimis ad uterum, qu0d organon graviditatis tempore ad plethoram maxime est procliVe. Plethorae uteri symptomata sunt: sensus ponderis et tensionis in regionibus hypogastrica et inguinali, dolores intermittentes in his regionibus, sed inprimis in regione lumbali , saepe et leviores contractiones uteri. Hujus morbi origo p0tissimum quaerenda est in vi vitali aucta, quae graviditatis tempore omnibus fere organis

impertitur. Congestio uterina praecipua est causa abortus; ovo vitam adimere Valet, Sive metrorrhagia , rumpendis nexibus circulat0riis matrem inter et laetum, SiVe apopleria,

sive denique intempestivis, quas cieat, uteri contractionibus.

49쪽

Remedia, quae ad pleth0ram aVertendam Valent, maximam partem ad hygienam pertinent. Mulier diaeta utatur statui suo post conceptionem accommodata; ne nimis dedita sit quieti, omnem fugiat cibum et potum irritantem, omnia, quibuS Sanguinis copia augetur vel circulatio concitatur. Praecipue conducunt cibi ex regno vegetabili , Ductus horaei, qui ad orgaSmum Sanguinis imminuendum faciunt. Etiam leves m0tus et labor m0dicus tum existenti tum imminenti plethorae avertendae utiles esse Solent; nimia autem virium intentio fugienda. Orta nihilo secius plethora et perdurante , quum metus est, ne Vel matri vel metuisunesta evadat, auxilium petatur a sanguiniS missione, et quidem universali, quae Omnino in plethora commendanda est. In sanguine autem demendo ratio habenda est et aetatis et constitutionis mulieriS. UniVerse praestat venae sectionem iterare et repetere , quam unam et copiosam adhibere. Quibus tamen nisi prudenter utatur medicus, relaxandis et debilitandis omnibus organismisystematibus pleth0ram augebit , et Serosam inserendo sanguinis diathesin hydropem provocabit aliumVe m0rbum cacheeticum exitiOSUm. Etiam in plethora locali venae sectiones adhibendae, et cum his nonnunquam balnea, hirudines , potus refrigeranteS et . Inter remedia therapeutica usus radicis Ipecaeuantiae Valde commendatur , qui c0ngesti0nem ad uterum in1

50쪽

minuere valet. 1ὶ Sin a causa plethorica sanguinis nu-X IS , e. g. metrorrhagia eXistat, saepius utendum est Venae Sectione, qua de re tamen fusius agendum in capite sequenti.

normales sanguinis excretiones Sunt, quum plurimis vasis sangui seris instructum est, Systematis maxime venosi, IJ. J. C. s. Jdrg, mndbveh der speciellen Therapie fur Aertastea in Geburis belle. Lei petig I 835, 38 l.

SEARCH

MENU NAVIGATION