장음표시 사용
121쪽
Io dlaam, auxilio priventur , lac eo modo praeparari oportet, ut cinnamomi pul vere, & Mellacori cortice leviter contuso , illi que permixto ad ignemcbulliat. Quo fit , ait praeclarissimus Mead , ut nutriri simul corpus , & venter comprimi possit, quod tota summa votorum est.
Inter coeteras aetatis miserias haec quoque aliquando accedit, ut senescentes incidant in Limiam corporis obesitatem , quam Graeci pol sarciam appellant. Hoc vitium sine magnae culpae negligentia feri vix potest, quoniam senes, qui ita laborant, desides sunt , & otio dediti, nec non cibis, & potionibus ni mius aequo indubgentes, longi orique somno assueti. Impigri vero, & qui parce vivunt, brevique requie fruun tu r, raro, aut vix unquam simili modo aegro'
Alea plenus morbus est, quoniam obesi senes, ut iam olim edocuit Hippocrates , lapius derepente moriuntur . Magnum semper taedium facit, quoniam ita assecti ingentem respirandi diis culia. tem expetriuntur ob nimiam videlicet adipis co-Pla
122쪽
Iospiam, quae circa renes, omentum, & me senterium accumulata facit, ne libere diaphragma mo-Veatur, a cuius expedito motu pendet, ut facilis respiratio evadat. Morbi discrimen eo gravius est, quo minus Ulla spes integrae sanationis ollenditur. Oleum enim animale semel effusum in cellularis telae interstitia, crassius cit, quam ut facile reabsorbeatur in sanguinis gremium, aut per cutis poros paula tim exsudet. Vitare morbum facilius est, qutim sanare . Unde qui ad nimiam obesitatem proclives sunt, venienti morbo ita occurrant . Cibo parce utantur, eaque materie , quae parum nutriat: Potus aqua sit aceto
potius, quam vino permixta: Exercitatio post cibum singulis diebus usque ad corporis defatigatio. nem instituatur, corpus quoque ludo pilae quaqua-Versum N ercendum: Somno denique non nihil detrahendum est .
Si per haec morbus non minus videatur , ad valentior , artis auxilia animum , curasque volvere
necesse est ; Sed omne, quod offerre potest medi. cina , praeter iam dicta, in eo consistit :Primo, quod parciori cibo cam potus liberalior
quotidie accedat ; deinde, ut exercitationibus quotidianis violentae frictiones per totum corpus adjiciantur; tandem, ut defatigato corpori ob majorem
123쪽
Io7 exercitationem , imbecilliorique facto ob inopiam cibi somnus brevis, non in molli pluma, sed in
dura culcitra offeratur. Praeteea carnes pingues , earumque juscula,
ova sorbilia , lac, caseus, & omnia dulcia, quum corpus impleant, vitanda sunt . Horum loco carnes salitae, pisces fumo indurati, omnia acria, amara , acida, quum corpus attenuent, in usu familiari sint , donec morbus devincatur . Praeter vietus rationem aliqua tentari possunt, quae Medici praeclari nominis commendant i inter quae aeeti Scyllitici parvae potiones , & frequentes alvi dejectiones , ut insigniter profuturς adversus hunc morbum, a C. Lieuladio celebrantur.
. Illustris Flemingius laudat saponis usum; &praestantissimus Macbridius lixivium Sapon
Tandem potum aquae Marinae, aut saltem marino sale saturatae nonnulli praescribunt, eaque mensura, quae alvum bis saltem, unaquaque die solvat. Sed in his, similibusque remediis diu , longeque persistendum est: nam profectus non illico habetur , sed sensim , longaque patientia in eorum usu , obtineri potest.
124쪽
De clitis Pruritu . Ut is prurigine non raro Senes laborant, quod si non adeo perniciosum mali genus sit, quia raro occidit , satis tamen molestum est, taedioque plenum . ΙtIque , si non periculi, molestiae saltem causa dignum est, ut huc quoque referatur. Inter multa, quae cutis pruritum faciunt, corporis sordities, & insensibilis perspiratio impedita praecipuae sunt: iis proxime accedunt cibi acres, saliti, fumo nue indurati, nec non salsamenta omnia, Omnesque spiritosae potiones, quibus potissimum senes delectari solent, quum maximum ex ipsis damnum accipiant. Quoties pruritus incipit, acrimoniam jam in san. guine latere denotati quae si nimis invalescit, scabie, verrucis, in tertigine, aliisque foedis, molestisque affectionibus , cutem infestat . Si inter initia opportunis auxiliis illi non occurratur, insidias quoque vitae parat , nam omnem Sanguinis massa in sensiin contaminando , Corpus ad plures morbos disponit, qui difficilius curationem sustinent' Quapropter ut mali incremento obsistatur pri mum ac fieri possit,alvum duci oportet sero lactis ca
125쪽
io' prioi, quod ut efficacius alvum moveat, vel optimo rheobarbo, vel ibamarindorum pulpae misceatur,eb. que diti utendum et', donec pruritus, asperitas que cutis, vel multum minuantur, Vel adlintegrum deficiant. . Dum corpus purgatione lustratur, cibus offerendus est simplex , & in quo leve sit alimentum : Potui aqua danda , in qua Gramen caninum , aut lignπm saxafras efferbuerit. Optim etiam potui est ex seminibus frigidis enauisio; sua enim lactescen te virtute sales diluit, calorem temperat, acrimOniam corrigit, blandumque somniam facit. Vinum malo omnino alienum est; si vero stomachi im- hecillitas , aut longa assuetudo illud requirat , hoc quoque dare licet, comparatum enim a natura est, ut quibus rebus homo a teneris maxime assuescit, ab eorum consuetudine in majore
aetate divelli minime possit : Sed tunc vino aquam addere oportet, ut vini vim miscendo frangat. Ubi iam corpus purgatum sit , nihil magis praestandum est, quam ut totum corpus lactis usu demulciatur, humoresque omnes dulcescant. Si ergo prius lac caprinum , quod tenue est , deinde vaccinum in usum vocemus, dici vix potest, quam apte senium incolumitati consida.
Iis intus contentus essem : per haec enim acria, quae
126쪽
quae intus laedunt, obtundi, lenirique sperarem ;sed aliqua externa remedia in subsidium quoque
Vocare, non alienum censeo , ut reciproco praesi. dio vitium omne facilius vincatur. Scire ergo convenit, quod balneum aquae sub tepidae curatio requirit, quoniam hoc calorem temperat, acrimoniam corrigit , cutem emundat, totumque
corpus reddit perspirabile . Per spiratio autem , ut impedita, praecipua causa morbi est, ita restitutam orbam solvit. Non dissimili ratione vestimentorum , sed praesertim subuculae, tibialiumque frequens mutatio salutaris esse solet : corporis en i m perspirationem faciliorem reddit, & aperit poros, quos sordida, immundaque vestimenta magno valetudinis detrimento persaepe occludunt. q. XI. De Extremitatum Frigore .
O Uemadmodum calor adolescentibus & vi. ris, ita frigus inimicum senibus est ,
magnamque perniciem affert. De hoc etiam non in nulla animadvertere operae praetium erit.
Jam dudum Boerhavius licentioris medicinae clarissimus illustrator aureo libro, quem de nervorAm
127쪽
Morbis inscripsit, notaverat, summum frigus non raro Apoplexiae causani esse, in iis praeserti in , qui ratione temperamenti, aut longae aetatis causa , viribus corporis infirmi sint. & imbecilles . Eo enim extrema membra primo gelida sunt; alget deinde exterior pars capitis; tunc sui dorum motus lente decrescit; spiritum animalium liberus cursus prepeditur, tandemque sensus, & motus aut stupefactio accedit, aut abolitio. Id dum eve nit, suavissima oritur anai thalia , sive dulcis sopor, neque ullus somnus adeo fascinat mentem , dum vitae insidias parat: nam si ad aliquot momenta producitur , homo dulce quiescens tunc vel maxime moritur , cum vel nainime cogita
Id morbi genus in his regionibus maxime intercurrit, ubi medio hyeme propter nimium solis recessum , niviumque copiam adeo frigus invalescit , ut cursum flumina sistant, ipsique fortissimi adolescentes saepe nares , eas emungendo , perdant. Quod in Laponia, Syberia , aliisque Borealibus regionibus, aliquando accidisse, constans opinio est. Quid facere expediat, ut senes frigus, eiusque discrimina devitent, jam paucis dicam. In primis oportet , senes vitam agere ubi hiems maritimis ventis , calidoque alii a tu tepescat: Si vero
128쪽
aut fortunae iniuria, aut alia ex causa id non liceat, ardes saltem habitare debent hibernum solem habentes, dc in cubiculis dormire, ubi ope ignis tepor blandus sit, corpori que amicus, ita beneficio loci adversus frigus, eiusque incommoda aliqua ex parte tuti esse possunt. Deinde danda opera est, ut quotidie solis ad
radios exerceant, eXcitentque corpus motu aliquantulum valentiori: per ascensum , & descensum deambulationem aliquando suscipiant, ut hoc quoque modo calorem excitent. Si vero deambulationem petas non serat, frictione utantur , qtKe exercitationis vices gerit, &aeque in corpore calorem movet: itaque vel manu , vel verriculis ex setis caprinis confectis, vel linteis , ea leviter in gyrti a revolgendo , singula membra perfricentur ; idque in de die saltem fieri debet, & unaquaque vice, si corpus ferat, ad horae quadrantem. Denique non prorsus inutile erit veteri oleo, praesertim laurino , vel aliquo ex calefacientibus permixto quotidie totum corpus inungi, quod occludendo cutis spiramenta sacit, ne volatiliores partes avolent, quibus retentis, consueta naturae lege, totum corpus
incalescit. Haec, similiaque auxilia constantia, & patien tia diu adhibenda stitit, & licet sub initio parum
129쪽
proficiant, non protinus removeantur , nam p fectus tempore eXpletur. Falluntur vero, qui potionibus calefacientibus , vali doque spiritu plenis , ut vino Hispanico, Ungarico, aut Malvatico largius, quὶm par eii, indulgendo , frigus sublaturi sperant; non quod id aliquando non incidat, sed quod plerumque mala frigore .peiora faciat . Solum ergo illis auxiliis, quae superius proposui, summo hyemalis tempestatis frigori tuto subveniri potest, donec , adventante vere, tempus in cipit e fila praesidio: Nam viciniori solis appulsu , velut omnia sublunaria corpora incalescunt , &vigent ; ita frigida senilis aetas incalescit, viresque adversus frigoris molestias facile consequitur.
q. XII. De Oculorum Pitys Culi pars humani corporis necessarissilireta que , ac iucundissima , quod multum ad usum , dulcedinemque vitae conferat, accedente senectute non levia incommoda sustinet . Glaucedo enim , & hebetudo frequenter senibus lucis usum impediunt; Sed fluxus pituitae, quae interais oculorum angulis inhaeret, saepeque ipsas pal-
130쪽
II pebras conglutinat, frequentius lumen tollit. Glaucedinis , visusque imbecillitatis curationem senilis aetas, quae sine novo vitio aciem oculorum habet hebetem, minime admittit: Itaque haec vi. tia , si semel coeperint, ad mortem senes plerumque comitantur. Fluxus pituitae, si vetus jam sit, nec ipse facile in decrepita aetate curatur; Avocatio vero humoris ad partem minus nobilem ad . versus hoc vitium non parum prodesse potest ;assi uxum , videlicet, peccantis materiae minuendo . Hanc ergo curationem saltem tradamus. Ita
que alvus ab inferiori parte inter initia morbi opportunis remediis evocanda est. Deinde demendum aliquid ex cibo , ut dempta materie, fu-xus pituitae minuatur. Cibus non solum parcus, sed etiam simplex offerri debet, atque ex his paratus, quae pituitae acrimoniam lenire possint. Idcirco ova ex gallinis nuper edita, Pulli, & Lactentis Vi tuli juscula, pulticulae ex frumento Turcico, iisques milia exhibeantur: Lae quoque sive caprinum sit,sve vaccidum adversus acrem pituitam valet. Potus tandem dandus est, qui copiose urinam moveat, ut hia quoque via morbi eliminetur materies. Si his morbus non cedat, vel fonticulus in utroque brachio, vel ulcus sub occipitio ope ignis aperiatur, diuque servetur insanatum , cuo praesidii genere lipientium incommodis obviam ibi