Sancti Fulgentij Episcopi Ruspensis De veritate prædestinationi & gratiæ libri 3. Cum aliis aliquot eiusdem & aliorum opusculis nunc primùm in lucem editi

발행: 1612년

분량: 312페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

B. Fulgentis Episcopi

pter iniquitates nostros; infirmatus est propter scelera nostra. Hanc infirmitate in Domino non putatiuam, sed vera,docet Apostolus. Namsesi erucifixus est, inquit, ex infirmitate, sed , t ex irtute Dei. Infirmitatem non aliud dicit . quam corruptibilitatem. Restat itaque, ut Sc Christum fuisse in aliqua corruptione ad quam non rediit non fuisse in ea quam non vidit, per sacram scriptura discamus. Ad corruptionem pertinet corporis animalis& mors quae praecedit putredinem , & putredo quς sequitur mortem. Proinde Christi corpus , quod est verbmortuum, & die tertio sine aliqua putred ne suscitatum , unam partem corruptionis vidisse , aliam non vidisse dicedum est. Fuit quippe in corruptione mortis, sed non incorruptione putredinis: quado caro Christi sic est mortua, ut nulla fuisset membrorum putredo vel dissolutio subsecuta. Christus ergo non reuertetur in corruptionem, quia surgens a mortuis, iam non moritur,.

N mors illi ultra non dominabitur. Christus ergo non vidit corruptionem , quia nullam sensit caro eius putredinem. Hoc autem non eiusdem carnis incorruptibilitas , sed resurrectionis celeritas fecit. His omnibus in quibus nostrae seminationis ac

282쪽

istoti ad Reginum. i. 6 7

resurrectionis certissimam qualitatem verbis Apostolicis S. Augustinus ostendit dicens: Constat itaque, neque Psto modo dubitandu Tus. est, corpus Chri hi quod licet corruptionem putredinis in sepulcro non senserit , quia scriptηm est. iitim. N5 dabis sanctum tuum videre corruptiΟ-nem , Auu tamen o lancea corrumpi potuit: nuc omnino in incorruptione persit tere: σ quod in contumelia pononis mortisque seminatum entinue esse ingloria )irae aeterna: quod ex infirmitate

potuit crucifigi, nunc in Pirtute regnare'. m quod ovat corpus animale, quoniam ex Adam sumptum

est, nunc FJuritate es, quoniam Ffiritui nunc in- heparabiliter copularum M. His verbis Augustinus ostendit quale corpus Christi post resurrectionem sit,& quale ante passionem fuerit. Evidenter confirmat corpus Christi

omnino nunc in incorruptione persistere, nunc etiam in gloria vitae aeternae, nunc in Virtute regnare , nunc spiritale esse. Sed corpus non est omnino incorruptibile, quod dolorem potest per vulnera sentire. Quocirca apparet Christumante passione, immo usq. passionem & mortem mortale atque animale corpus habuisse; & pro nobis in eodem corpore veram famem, Vela sitim, fatigationemque sensiste, Vera clauorum ac lancem percepisse vulnem. & ex

283쪽

168 B. Fulgenti impi

hoc verum dolorem non necessitate , sed voluntate sensisse, veraeque mortis acceptatione pro nobis animam suam propria potestate posuisse. Consequens est, ut idem Christus ex infirmitate mortuus, wx Virtute autem Dei suscitatus, nostris inueniatur exemplum praebuisse corporibus. Humiliauit enim se Christus usque ad susceptione totius infirmitatis nostrae: ut sicut ait Aponii'.3 stolus, reformetur corpus humilitatis nostrae configuratum cors ori claritatis suae. Hinc ergo manifestissime apparet . quid de animalis ac mortalis corporis qualitate debeat omnis Christianus firma credulitate sentire. Impossibile ut corruptibilitas esse negetur, ubi animalis corporis mortalitas inuenitur. Christus ergo in sola

carne portauit nostram corruptionem, in qua veraciter nostram portauit Sc mortem.

In animavero sic perfecta incorruptibilitatem seruauit, sicut peccatu nec propagine

traxit,nec cotagione cotraxit. Vnde M infirmitates animaru nostraru,quas in sua rationali anima portauitChristus, sin evila corruptione portauit.Nullus quippe potuit defectus inesse virtutis, ubi infirmitatis susceptione indefessa permansit perfectio carit iis,quae unigenitum Deu fecit v' ad morte

284쪽

Epistola ad Reginum. 269

pro nobis accedere,& confusione conlepta

crucis Opprobrium sustinere.Propter quod tristitiam, moerorem, vel si quas nostrarum animarum infirmitates habuit Christus, veras quidem, sed voluntarias habuit. Veras scilicet, ut manifestum in se animae rationalis monstraret affectum: voluntarias, ut nostris infirmitatibus ad futurum ostenderet suae virtutis auxilium. vi agnoscere mus nos ipso adiuuante in infirmitatibus, quas necessitate patimur, fulciendos. Qui propterea voluntate nostras infirmitates acciperet,ut 8c in hac vita infirmitatum necessitate turbatis auxilium contulisset; Sc post hanc vitam omnem a nobis infirmitatis necessitatem misericorditer abstillislisti:

Ac sic omnis fidelis agnoscens Christum participem humanae infirmitatis, certissime. speraret participem se fore diuinae virtutis, nec se ambigeret illius virtute firman- du,quem pro se cognouisset non necessitate, seduoluntate turbatum. In ipso habiturum aeternam laetitiam, cui suam Volunta-- te videret inesse tristitiam.qui sicut mansit in tribulatione tranquillus, in morte securus, sic in infirmitate fortisSimus, εc in humilitate altissimus. Hanc Epistolam B. Fulgentius morter reptus non absolvit.

285쪽

SERMO B. FULGENTI I

ait Micheas Propheta,' Indicuso tibi Lomo, quid sit bonum. E phaesenti Prophetica lectio

ne, in qua nostrarum magna continetur utilitas animarum, vestrae caritati loqui disposuimus, ab illo poscentes sermo nis congruam facultatem , a quo bonam gratis accepimus Voluntatem. Quis autem hanc donat;nisi Deus, qui operatur in suis M velle M perficere pro bona voluntate' Proinde verba sancti Micheae, quae pariter audiuimus, pariter reuoluamus. Et utinam fratres, sicut ea sermone reuoluimus, scoperibus impleamus. Audiuimus enim verba hominis sancti, hominis iusti, libmi- nis pii, hominis de sua salute solliciti, hominis qui se sciebat creatum a Deo, qui se cogitabat esse sub Deo. Qui cum magno timore & tremore diuinum exspectabat iu-

286쪽

De verbis Micheae Prophetae. 27I

dicium, in quo se nouerat, non solum de Bctis & dictis , verum & de ipsis cogitationibus suis rarionem ante tribunal iusti iudicis redditurum. Cogitans itaque futurum iudicium Dei, de quo debemus etiam nos cuncti metuere, in omnibus operibus nostris cum magna cordis formidine cogitare: hoc cogitans homo iste sanctus iustus, quaerebat quid faceret, vel quibus muneribus Deum iudicem deprecaretur. Sciebat autem omnipotentem Deum, qui omnia condidit, qui cuncta ex nihilo fecit, qui nihil ex indigentia paupertatis, sed uniuersa ex abundantia bonitatis instituit, non sola quaerere munera nostra, sed etiam opera nostra. Immo sciebat in hoc maxime Deum delectari munerib. nostris; ut ei placeamus moribus sanctis 3c operib. bonis. Quaerens igitur homo iste quid ab homine offerendum sit Deo,dicebat,Quid dignum offeram DQmino'Hoc autem Verbo , quo non air,quid offeram Domino,sed quid dignum offeram Domino docuit nos ut si quando munus offerre Deo volumus, aliquid dignum quaeramus,& hoc offeramus. Quid autem potest esse in oblatione Deo dignum misi quod est in creatura praecipuum 8 In Ouinibus vero creaturis, quas

287쪽

fecit Dominus super terram, nulla melior inueniri poterit, quam illa creatura, quam Deus ad suari imaginem fecit. Haec autem

creatura in terris homo est. Quisquis igitur offerre vult aliquid dignum Deo,non prius aliud quid offerat quam seipsu. Deus enim qui hominem ad imaginem sua fecit, ima- ginem suam sibi delectatur offerri: ipsam sibi puram mundam praecipit exhiberi. Inde est quod Saluator noster quibusdam tentantibus eum, ita respondit. Reddite C 3 seri Caeseris sent, oe quae sunt Dei Deo. Hoc est dicere, O homo, sicut imaginem suam Caesari reddis in nummo, sic redde Deo suam imaginem in teipso.Redde homo creatori tuo imaginem suam εἶ redde iustam , non iniquam: redde humilem,non superbam. Non auaritia turpem, non rapa citate deformem, non vitio iracundiae leuem, non terrena dilectione contritam,

non liuore sordidam , non fornicatione pollutam: sed prudentiae pondere integra, fidei veritate mundam, Sc bonis moribus atque operibus splendidam. Quomodo autem Deo imaginem suam reddamus inmobis, Propheta sanctissimus admonet di-M; h.ι. Indi bo tibi , homo, quid sit bonum, eo, quid Dominus qua rate. Utique,uore iudicium

288쪽

De verbis Micheae prophetae. 273

tu titiam , m diligere misericordiam, ΡΩ '

sitarum ambutire cum Deo tuo. Primum itaque

quid sit facere iudicium, quod B. Prophe . ta primum posuit, inquiramus. Iudicium

dicitur conuentus, ubi accusatio dc defensio cuiuslibet hominis agitatur : unde ne cesse est ut adiudicatus exeat qui fuerit reus; & victor abscedat, qui probatur innoxius. Revertere igitur ad te, homo. In te qua re accusationem: in te quaere defensionem: in te quaere iudicium. Immo tu

est' dc accusator, & defensor , &ciudex. Intita in secretarium cordis tui, ubi soli te vident oculi domini Dei tui. Ibi te accusa, ut' valeas accusatione defendi. Ibi te convince, ut victoriam possis adipisci. Ibi te condemna,vi merearis ab lui. Ibi te pu- ni; si vis ab aeternae punitionis supplicio lib*rari. Fac in te, Christiane; verum rectumque iudicium ι sollicitE sectera 'tui

cordis attende. Facta tua malae tibi ante Oculos tuos pone et quaecunque' deleveras in intimi libro tuae recordationis recense frequen ter ac relege, sine conniventia teipsum discute tu ipse,'cogitationum tormentis ad flige. Tu in te iustam seritentiam prome. Qia id quid mali feceras peccando, sunt veraciter poenitendo. Et iudex esse-

289쪽

dius peccatorum tuorum, quod facere solent iudices capitalibus reis , hoc ipse faciniquitatibus tuis. Noli accipere personam

tuam, cum iudicas causam tuam. Sed cum seueritate mala tua discute, cum vigore in peccata tua condςmnationis sententiam pro mei M peccata quae in te condemnas, cide. Ho est autem peccata occidere,

peccatis deinceps nullatenus obedire. Noli ergo esse peccatorum factor, & eris occi sor. Si vero fueris in peccata tua iudex iustus, de iusto Dei iudicio exies absolutus. Ut autem in teipsum iustum possis celebrare iudicium, audi Apostolum Paulum . qui docet quae in to debeas opera mortificare, ut ad vitam valeas peruenire. Dicit enim, Morti isse m- Uba qua e sver terra, semicationem, in-unditiam, libidinem, comu piscentiaom malam auaritiam, quae est idolorum seruitus. propter qua Mnit ira Dei in filio/incredulitatis. Ecce habes, homo, quae in te iudices, habes quae condemnes, quae in re mortifices. Ista iudica, Zenon iudicaberis. Ista condemna,se non condemnaberis.Ista mortific ,α non morieris. Hic esto seuetissimus iudex, hic esto vehementissimus carnifex. Ista recte c0nsiderando iudica, abiiciendo mortifica. Si enim peccata tua

290쪽

De verbis Micheae propheta. 273

. vecte consideraueris. iudicaui: si abieceris, oecidisti. . Vt ergo defendas te, accus a te, ut absoluas te, iudica te; M ut ad victosiatii perducas causam tuam , consid era conscie tiam tuam. Agnosce iniquitatem tuam; mortifica concupiscentiam tuam, corrige vitam tuam . M iecte iudicando liberabis

animam tuam P Ecee fiatres . luantum D

minus dedit . quid sit facere iudicium duximus quid deindestiustitiam facere nucdicamus. Iustitiam facere est, ut quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris: 'sed de hoc alteri ficias , quod tibi ab altero fieri deIectaris. Vis autem tibi bonum ab omnimine fieri. hoc enim iustum est, ut oninis homo bonum faciat hominii quia contha iustitiam facit , qui homihi malum facit. Malum autem dico dilud opus quo per

prauam cupiditatem peccatur': non quo per caritatem poena peccantibus irrogatur. Maliam nunc ego dico, non quo . proximus a culpa reuocatur , sed quo Deus iustus ad iracundiam prouocatur. Illud malum dico, non quod bene , solet inferre seueritas, sed quod male perpetrare consileuit iniquitas. illud malum nunc dico, quod nunquam potest esse itastum, sed sempet inueni ir iniustum. Illud malum. ' S ii

SEARCH

MENU NAVIGATION