Sancti Fulgentij Episcopi Ruspensis De veritate prædestinationi & gratiæ libri 3. Cum aliis aliquot eiusdem & aliorum opusculis nunc primùm in lucem editi

발행: 1612년

분량: 312페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

fuit infirmo tacendi necessItas.

Est autem verum , quia solum paruulos rite credimustosferetium fide saluari, quos originali tantum nouimus iniquitate damnari. id agente diuina iustitia miris modis; t quodammodo ubi minime propria , id est actu lis malitia reperitur, nec voluntas . propria requiratur: sed per abundantiam gratiae detur aliis credentibus salus, quibus aliis peccantibus reatus adscriptus est. Addis autem , quia hic proprio vivebat arbitrio: super illud quod radice traxerat, multa sine dubio vitia propria cupiditate con,

traxerat, plurimorum peccatorum vinculia obligatus, & non nisi voluntaria credulitate saluandus, cum in illo redemptionis loco cositeri nec voluit, nec valuit,quia nihil senties velle aliquid omnino no valuit. Hς cnepe,carissime frater,uerba sunt tua, quς in

illa, quam destinasti, continentur epistola. Proinde originalis peccati primitus est qualitas attendenda: quod utique ab aliis admissum , in alios est generationis vitio propagatum. In cuius abolitiones quando illa aetas est, cui propria non possit inesse confessio,aliis credentibus 8c confitentibus datur paruulis salus. quibus aliis peccantibus est reatus adscriptus. Quocirca quoniam in

262쪽

aetatibus iam ratione Vientibus propria confessio quaeritur : illa scilicet ratione, quoniam. Vivunt M intelligunt , habentes ex vita peccatum originis , dc , ex intelligentia peccatum propriae . a illQ- nis: ideo istum recth dicimus sine dubitatione saluatum, quia & intelligens credidit, de quod credidit propria confessione firmauit: dc deinde, quamuis iam non

intelligens, tamen adhuc vivens, sacrame- tum sanctae regenerationis. accepit. Nam

per sancti baptismatis sacramentum , illa vita est peccati originalis nexibus absoluta, quae fuerat eiusdem peccati vinculis obligata. Et quia tanta est virtus sancti baptismatis, ut ubi vitam inuenerit, in qua illud originalis peccati vinculum soluat, do omnia quae superadiecta repererit,secundet natiuitatis beneficio diluat, iuxta illud quod

Apostolus ait, Nam iudicium ex 'mo in con- Rom. s. demnationem , gratia autem ex multis deli iam

iuin utionem: digne illum credimus esse saluatum,cui 3c ante baptisma credulitas,8c intelligentiae confessio non defuit,& in ho, rabaptismi vita, quamuis in infirmo dc febricitante, permansit.Vita igitur, quae contraxit originale peccatum,quia quando pintuit testimonium suae conscientiae atque i

263쪽

1 8 B. Fulgentii Epycupi

telligentiae dedit, etiam quando confiteri non potuit, illius confessiohis merito remissionem peccati originalis accepit. Maxime cosecratione unitatis Ecclesiae suffragante. qua factum est, ut confessionem topore prςterito redditam, quia non potuit in hora baptismi reddere propter infirmitatem corporis, adiutorio fraternae redd rei caritatis: ut eorum membrorum verbo

fuisset adiutus, quorum fuit consortio deputandus. Illo autem originali peccato di- inita, cuncta peccata, quae propria voluntate contraxerat , dimissa fuisse nemo fidelium dubitat. Praeterita igitur scientis confessio remissionem peccatorum meruit etia , nescienti quid diceret, nullatenus dubit

Neque enim ab hac sententia nostrum animum reuocare debet ulla suspicio , nequis dicat, quod ille saluus esset, si nec ad ipsam linei ione corporis peruenisset. cum Vtique non dicamus illum sine baptismi sacramento sola cosessione potuisse saluari. Qui enim crediderit A baptizatus fuerit, saluus eri talium utique adolescentem, quia credidisse & cofessum fuisse nouimus,ideo per sacramentum baptismatis saluum fuis- se firmamus. Qui si non baptizaretur, non

264쪽

De bapti mo Aethio s. 249

solum nesciens sed etiam sciens nullatenus saluaretur. Via enim salutis fuit in conses.sione, salus in baptismate. Nam in illa aetate non solum ei confessio sine baptismate nihil prodesset, sed nec ipsum baptisma nocredenti neq. confiteti ullatenus proficeret ad salutem. Ideo ergo illi Deus confessione prodesse voluit,quia eum Vsq. ad sancta regenerationem in ac vita seruauit. Donuitaque sanctae regenerationis sicut ille, quia voluit, petiuit: sic Deus quia voluit, dedit. Mortuos autem propterea non baptizaamus, quia omne peccatum, siue originale, siue actuale, quia simul est animae carnique commune, nihil eorum dimittitur, si a sua carne ranima separetur. Omnes enim nos manifestari portet ante tribunal Christi, ut recipiat unusqui'. propria corporis prout gessit, siue bonum, siue malum. Anima itaque sine carne nulla ratione saluatur, quae peccauit in corpore, nec credidit cum esset In corpore. Ac per hoc, malu recipit quod gessit in corpore, non bonum quod in corpore constituta non gessit. Caro quoque sine anima non potest baptizari, quia nec remissionem peccatorum accipere. Nam rex quae non vivit, sicut peccare, ita poenitentiam peccati habere non potest. Uomodo

265쪽

sacramentum remissionis dari potest , ubi vita non est, aut quemadmodum caro baptizetur in remissionem peccatoi um, ubi anima non est, cum qua simul adhaeret peccati consortium t Igitur etsi fuit cuiusquam viventis voluntas fidelisque deitolio ; quietamen defundi us est sine baptismatis sacramento , ideo mortuus baptizari non potuit, quia ab illo corpore anima, cuius fuit voluntas fidelis deuotioque . discessit Propterea iste igitur, de quo nunc agitur, digne baptizatus'; quia anima eius, cUius voluntas fidelis, 3c deuotio nota omnibus fuit, usque ad horam sancti baptismatis in sua carne permansit. Illa igitur my- steria, quae an te baptisma in Ecclesia geruntur, concipi spiritualem hominem faciunt, non renasci. . Hinc est quod perueniet ad salutem , si quem secunda natiuitas educet

in lucem. Ad quam lucem, illis homo my- steriis praeparatur a sed baptismatis sacra mento perducitur. Hoc est quod superius dixi, in illis mysteriis esse salutis ovium, in baptismate salutis effectum; quem Vtiq. non infirmitatis incursio, sed sola sibi potest negare mutatio voluntatis. . .

Proinde firmissim E tenenda est illa Can nun sententia paternorum . quae infirmos

266쪽

De baptismo Aethiopis. a. si

iubet, si pro se respondere non valeant, sodeorum voluntati testimonium sui periculo proprio dixerint, baptizari. Viderunt enim sancti Patres, ream non esse Voluntatem, quae impedita cognoscitur , non mutata. Nec debere denegari sacramentum baptismatis, ubi firmitas cognoscitur voluntatis. Hoc autem statuentes sancti Patres, quid Ecclesia facere debeat, quid ille percipiat, indicarunt. Neque enim hoc Ecclesia faceret, si ille nullum in hoc facto beneficium percepisset. Nam cum Ecclisiam Dei colum m irmamentum a eritatis esse testa tur Apostolus, si aliquam-mysteriis fidei habet partem,ubi non sit veritas firma,non est in omnibus mysteriis columna 3c firmamentum veritatis. Quaecumque enim firmitas secramentis eius adimitur , ipsi Ecclesiae necesse est auferatur. Non ergo columna 8c firmamentum veritatis veraciter vocatur Ecclesia, si in ipso principali humanae salutis mysterio inuenitur infirma. Sed quia veraciter columna & firmam e tu veritatis ab Apostolo nuncupatu quidquid secundum ipsius Ecclesiae constituta, in sanctis mysteriis redemptionis & reconciliationis humanς, intra eam datur-accipitur, firma veritate datui; firma veritate

267쪽

B. Fulgentii Eoissopi

percipitur. Vt autem sanαae matris Echleis sitae generalia constituta, id est, ea quae concordissima cunctorum firmat assensio Pontificum, nullatenus repellamus, in Prouer. biis ita praecipitur: Aia ili legespatris tui, σne repet instituta matris tuae. Quis ergo utilitatis aestimet vacuum,quod diuinitus audit nullatenus repellendum Si ergo qui sic baptizatur non saluatur, nullus reatus est si hoc negligatur: nec minister verbi, si hoc non fecerit, tenebitur culpa negligentiae, si

ille in quo hoe fit, particeps non potest esse iustitiae. Ibi ergo quisque arguitur negi etiae reus,ubi ops is non desperatur egess. Et sicut ille digne arguitur negligentiae,qui quod utile est non operatur: ita illius qui superfluis laborem rebus impendit, recte ipse labor irritus atque inutilis improbatur. Qvqd3e si in hac parte irritus labor impen i ,. ditur, irrita erit Pauli Apostoli sine dubitatione sententia, qua dixit, uina am quisue

propriam mercedem accipiet secundum suum lavorem: cum proculdubio de ministris Christi& dispensatoribus musteriorum Dei, sicut elusilem epistolae locus indicat, loqueretur. Praemiserat enim, O plantavi, Osto rigauit, sed Dominus incrementum dedat. Quid autem

fuit plantare Pauli, M Apollo rigare, nisi

268쪽

De baptismo Aethiopis. 233

quod Mulus plantabat euangeliZando verbum salutis, Apollo autem rigabat ministrando sacramentum baptismatis Cum ergo dixisset Apostolus,Itaque neque in pla- Ibid.

tur est aliquid, neque qui rigat, sed qui incremen-.

tum dat Deus: ut ostenderet illius plantationis Se rigationis firmam manere mercede,

continuo subdiditi. Vn qui uepropriam me cedem accipiet fecundum sisum laborem. Ostendens autem laborem diuini operis inanem esse non posse, alio loco eiusdem epistolae

sic Itaque fratres dile stabiles estο- ,

te oe immobiles , abundantes in opere Domini

semper, scientes φιοd labor destre non est inanis . in Domino. Illud est autem opus Dei,quod sic impenditur unicuique viventi, UteIus qui accipit aut animae prodesse possit, aut corpori. Et illa quidem quae prosunt animae, necesse est ut etiam corpori prosint: non autem omnia quae corpori prosunt,ad utilitatem pertinent animarum. sicut est cibus, potus,vestimentum, & hospitium. quae inueniuntur non accipienti animae prodesse . sed danti. Sacramentum vero baptismatis ad hoc homini datur, ut anima cum carne salvetur. Quod profecto inani- terminister dat, si non ad hoc dat, ut ille qui baptizatur, donum aeternae salutis acci-

269쪽

piat. Inaniter enim sacramentum Fedemptionis datur, si non redimitur cui datur. Sed si attendamus verbum unum epistolae tuae,nulla huius dubitatio remanebit. Discisti enim , propterea hoc paternis Canonibus definitum , ut minister verbi libet sit a culpa negligentiae. Quomodo autem in hac negligentia culpam minister incuris

rit, si in diligentia non aliquid proficit

Non enim inaniter negligentiae contrahit culpam, nisi quia hoc non fecit quod facere debuit: illud autem facere propterea deberet, quod prodesse poterat si fecisset. Ideo autem negligentiae culpam contraxit, quia obfuit non faciendo, quod prodesset proculdubio,si fecisset.Proinde ideo debet secudum paternos Canones infirmus ille, cuius voluntati non deest attestatio proximoru, sine dubio baptizari, ut Beminister verbi liber sit a culpa negligentiae,& ille fiat consors particepsque iustitiae.. Nullus autem debet moueri fidelium in illis qui etsi legitime sana mente baptizantur , praeueniente Velocius morte, carnem' Domini manducare de sanguinem bibere - non sinuntur: propter illam videlicet sententiam saluatoris qua dixit: simarus aue-

ritu carae sub homnis,in bibentis etrusa inci

t Diuitigod by Coosit

270쪽

De baptismo Aethiopis. 233

non hab itis ita in Pobis. Quod quisquisino solum secundum v eri tatis mysteria, sed secundum mysterij veritate considerare poterit , in ipso lauacro sanctς regenerationis hoc fieri prouidebit. Quid enim agitur sacramento sancti baptismatis,nisi ut crede, tes membra Domini nostri IesuChristi fiat,& ad compagem corporis eius Ecclesiastica unitate pertineanti ipsis enim dicit B. Apostolus, Vos estis coetus Chrijsi, membra de r. ιν.rx membro. Quos ostendit non solum ipsius sacrificij participes, sed ipsum sanctum sacris , ficium, esse , dum eos iubet vivam hostiam seipsos Deci humilitet exhibere , dicens,

Obsecro; itaqua γos , fratres , pre misericordiam Dei , nexhibeatis corpora estraho; iam Pium- rem, frictram, Deo placentem. . Quod etiam sanctus Petrus similiter docens ait, Et dos

tanquam lapides diui aedificati iis domos stiria tuales, in Haeriarium sanctum, offerentes 1'

ν tales hομα acceptaeriles Deo per Iesum Chriapum. Vnder beatus Paulus cum quodam loco dixisset, taliae benedictunis, cu benedi- I.Co. I tamus, nonne eommimicano sanguinis Christi est' panes Pos fran mus , nonne participatio corporis Domini est ud nos esse ipsum verum panem, verumque corpus ostenderet, continuo subiunxit , quoniam Metus punii,

SEARCH

MENU NAVIGATION