Sancti Fulgentij Episcopi Ruspensis De veritate prædestinationi & gratiæ libri 3. Cum aliis aliquot eiusdem & aliorum opusculis nunc primùm in lucem editi

발행: 1612년

분량: 312페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

is EPIST. SYN. EPISC. AFRIC agnoscetis protinus , quemadmodum memorati Fausti commenta Perituri contraria, Catholicae

fidei penitus inimica , discussio prodidit, ratiomun e tu conuicit, auctoritas diuina compressit, O praecedentium patrum consena prorsus attestatio confutauit. Speramus autem in Domino,

quoniamVatiae siuae ita subsidiam largietur, deo bene sientientibus tribuat augmentum , aliter quam oportet credentibus donet agnosce . de )eritatis intuitum. Ipsa enim facit grauiae suae participes quos praedistinauit ad ditum: Vis in omnibus bonis suis humanae arbitrium Poluntatis gratiae Dei subiiciant, O ab ipso sibi cognoscant descendere omne datum optimum , omne donum perfectum: Aiant etiam ab ipso empectandum semper auxilium, qui praedestinatis Fuit oe gratiam'perseuerantiam donat: de gratiam pro gratia donum ita perennis accia

piant.

32쪽

EPISCOPI RUSPENSIS,

De veritate preses inarionis b, gratia Dei,

L I B E R. I. Eo gratias ago, sancti fratres Ioannes presbyter, & Veneridiacone , cuius ope tales estis, ut pro gratia qua saluamur, magno spiritu ac feruore certetis. Contristatus autem sum, quod quidam fratres nostri sub Clitistiano nomine nituntur catholicae fidei repugnare: scilicet munera gratiae Dei ad humani virtutem, vel meritum transferentes arbitrij: tanquasine Dei auxilio noster conatus diuino valeat obcdire praecepto : illudque tantum sic Dei, ut nobis facienda praecipiat; nec in

nobis ρperetur ipse, quod praecipit: dc siquid boni Dominus tribuit homini, non

33쪽

videatur donare,sed reddere. Quivsq.adeo

diuinae bonitatis dona putant ex humanorum actuu in qualitate pendere, ut etiam

paruulos asserant sic praesciri & praedestinari diuinitus, ut nihil in iis qui eliguntur inueniatur supernae collationis gratuitum: nec misericordia quenquam gratuita dignatione praeueniat, sed supplicis atquc praemij retributio in sola cuiusque propriae

voluntatis actione consistat. Illam quoque,a absurditatem' quibusdam irrepsisse multu miror doleo, qua gratiae Dei in tantum Z inimici esse non dubitant, asserentes futurorum operum merito paruulos baptizari: ut e contrario dicant illis quoque paruulis, qui sine baptismate moriuntur , diuina benignitate consuli, ut absque secra: ablutio- .nis gratia rapiantur ad poenam . in quibus scilicet Dominum futura eorum niala, si aliquanto diutius hic viverent, praescisse , contendunt , & bonitate sua praeripuisse praesentis vitae curricula quasi possit aliquis sine beneficio sanctae redeptionis aut sup'cpliciis perennibus subtrahi, aut muneribus aetemae vitae potiri. Dum itaque pertinaciter contradicunt, se ipsos mortifera prauitate confodiunt. Gibus videtur Esau Iacob, geminorum scilicet fratrum ex uno

34쪽

De veritate praedestinationis. I9

semine concubituque nascentium, ita Velle discernere merita, ut asserentes Esau ex futurorum operum praecognitione damnatum , Iacob quoque non gratuito diuinae bonitatis munere, sed futurorum tantum operum praescientia saluari potuisse contendant: ut sic agnoscatur Dominus in utroque iustus, nec credatur cuilibet eoru gratuita quicquam miseratione, largitus.

Cum in hac praecipue quaestione, quae de

paruulis vertitur , in qua non actualium propria cuiusquam malitia peccatorum,

sed ipsius peccatricis reatus originis intimatur, omnis qui non vult ab Apostolicae fidei veritate desciscere, qui rectitudinem catholici dogmatis, Deo illuminante, cupit inuiolata credulitate, confessioneque ieruare, omni remoto h sitationis ambiguo , veraciter credere debeat dc fateri, Dominum vivum,dcverum, bonum, id est , summam S ineffabilem unius naturae atque essentiae Trinitatem, imi hominis naturam totam bopam atque 'integram sine naturali malo, ac sine ullo vitio condidisse; neque carni creasse necessitatem moriendi, neque animae maculam cuius

quam inseruisse peccati: dc ideo humanam naturam ex Deo habere o eationis bonum,

35쪽

2O B. Fulgenti, Lib. L

ex hominis autem primi voluntaria praeuaricatione, peccatum originale in nascentibus trahere , atque ex unius transgressione iniqua δc damnatione iustissima,in cunctos simul iniquitatis naeuum ,-mortis manasse supplicium. Homo enim ad imagine Dei factus rectitudinem accepit Voluntatis& operis. Itaque talis est homo creatus, Ut . M peccare non peccare posset propria Voluntate: ac propterea in eo digne punitus est voluntariae praeuaricationis lapsus, quia nulla fuit ad peccandum naturali cari r m. '-ux Rnim Mnecessitate constrictus. Qui

licet, sicut A postolus docet, seductus ipse

non fuerit, mulieri tamen, quae seducta in praeuaricationem fuit, praua voluntate c5, sentiens,sic improuidus sibi mortiferu vulnus inflixit, ut in illo uno homine, cuius est anima mortua per peccatu, corpu'. mortuum propter peccatu, omnes originaliter peccato subderentur& morti, quotquot essent ex illo primo homine peccatore per concubitum maris foeminae nascituri. Postquam autem omnium hominum ge- nitor propria voluntate peccauit, verita-Gιη. i. tem diuini praecepti, quod audierat, inquacunque die ederitis ex eo morte moriemini, & iu-ι stitiam Dei ulciscentis expertus, Vno Veli-

36쪽

De veritate praedestinationis. 2 I

tae arboris gustu , quia reliquit iustitiam, deuenit in poenam, M sponte in anima spiritaliter mortuus, supplicium quoque corporalis mortis excepit inuitus. Voluntaria ergo animae mors poenalem corpori peperit mortem : dc hominem primum quia possedit mors criminis, etiam mors illico subsequuta est ultionis. Vnde factum est, ut eius uniuersam progeniem non solum in

iis, qui proprio possent arbitrio delinquere, sed etiam in paruulis necdum propria

utentibus voluntate, reatus obstringeret,

M prqualente peccato, poenalem sibi per

omnes homines mors dc transitum vendii caret 6c regnum. Propter quod Sc Apost olus dicit, Per num hominem peccatum intrauit 1 in mundum , m per peccatum mora: ita per omnes homines mors pertransiit, in quo omnec eccauerunt. Item dicit, Regnauit mors ab Ada

sique ad Moysem, etiam meos qui non peccauerunt in similitudine praeuaricationis Adae. Peccans igitur homo totam in se peccato 1ubdidit progeniem,quando delinquendo Veram perdidit libertatem. a quo enim quis deuilius est, M seruus addictus est. dcom- in is qui facit peccatum, seruus est peccati. Ab hac seruitute, qua nascens paruuluS tenetur obstrictus, solus mediator Dei A

B iij

37쪽

hominum homo Christus Iesus liber est

genitus. qui licet verus homo natus fuerit, non tamen interueniente concupiscentia carnis, nec ex concubitu maris & foeminae, sed de Spiritu sancto natus, ita veram carnem de carne matris accepit, ut Dominus verus non culpam humanae sumeret originis, sed naturam; S peccata in corpore suo non facienda reciperet, sed delenda portaret. Apostolicae namque praedicationis ve- raciter auctoritas docet, quia peccarum nora

rata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignit,

Pt a peccatis Darati cum iustitia ditiamus. Solius eius mater sicut virgo fuit ante conceptum , sic virgo permansit inuiolata post partum: quia nec libidinem sensit , cum Dominum conciperet in utero factum mirabiliter hominem , nec aliquam corruptionem, dum in vera nostri generis carne pareret humani generis redemptorem. Dominus namque verus veram ex virgine suscipiens carnem, perfectionem ex ea humani corporis sumpsit,virginitatis ei gratita 'non ademit. Neque enim decebat, ut integritatem virginitatis creator human carni Dominus in conditione tribueret, & idem carnis hamanae susceptor Dominus, quod

38쪽

De veritate praedestinationis. 23

' fecerat redempturus, Virginitate carni de

qua nascebatur auferret. Ipse est secundus homo de coelo. qui non ideo de coelo dicitur, quia inde secu voluit deponere substatiam ibi corporis: sed quia nihil in se terrenς cupiditatis forma serui habere potuit,

quam in unitate per nae Dominus creator caeli terraeque suscepit. Non ergo coeleste corpus ad terram deposuit, sed ad coelum Dominus in se naturam veram terrCni corporis eleuauit.Hanc terreni corporis veritatem de terreno corpore matris accipiens, in carne sua nostra peccata portauit, cum non haberet ullam vel originis vel o

peris culpam. Dicit enim Isaias, quia peccata nostra i e portauit. Vt ergo in hominibus quoque, ubi abundauit peccatum, superabundaret gratia, non solum illud peccatum diluit, quo terrenus homo uniuersia tatem suae propaginis inquina uiti sed etiam huius gratia credenti dimittitur, quicquid illi originali peccato additum voluntariis hominum motibus vel operib. inuenitur . Hoc utique docet beatus Apostolus dicens: Nam iudi imm no in condemnatione, s.

Vatia autem ex multis deli his in iugliscutisnem. Haec est gratia Dei, quae nos liberat per Iesum Christum Dominum nostrum, cuius

B iiij x

l Diqilirso by Cooste

39쪽

24 B Fustentii Lib. I

gratiae opus liberator ipse nobis insinuans, ita loquitur: Si Osfilius liberauerit, dere liberieritis: M alio loco, Venit enim filius hominis quaerere Ialuum facere quod perierat. Haec Dei gratia qua saluamur, non alicui praece

denti bono merito datur: nec tamen nisi praecedenti malo merito denegatur. Primus enim homo peccati sui merita transimisiit in omnes, quorum caro est de peccati lege concepta. Propter hoc in paruulis clim nullum sit ex propria voluntate peccatum , inest tamen filiis irae carnaliter genitis macula parentalis. quς quidem beno dispositum diuinae creationis non pertu-bat ordinem: sed naeuo paternae transgressionis infligit tetram nascentibus foeditatem. Ab illa igitur massa damnata nemo futurorum praescientia operum discernitur: sed miserantis figuli ope atque opere segregatur. Propterea vasa misericordiae, quae de eadem massa gratis in honorem fiunt, a vasis irae in contumeliam factis gratuitae iustificationis munere secernuntur. Ad ostendendam autem gratiam, quae gratis iustificat peccatores, Apostolica praedicatio non vasa iustitiae, sed vasa misericordiae nuncupat, Beato Paulo dicente. odsi Glens Dominus ostendere iram, oe notam fa-

40쪽

De veritate praedestinationis. 23

cire potentiam suam, bustinuit in multa patientia inrasa irae aptata in interitum: dt o lenderet trivigloria με in Pasis misericordiae,quaep pirauit in gloriam. Ista misericordia nemi, nem reperit dignum, sed omnes indignos inuenit, & ex ipsis, quos voluerit dignos facit. Hac misericordis praeuentus Iacob, inon secundum meritum prς teriti seu futuri cuiusquam humani operis, sed secundu propositum Dei praedestinantis priusquam

nasceretur electus est. Dicit enim Apostolus, uuid dum nondum nati essent, aut aliquid egissent boni aut mali, di secundum elicitionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex Ocante ridium ent Rebeccae quia maior Ieruiet. minori. Vt ergo minor frater maiori prς ferretur aDomino,neque praeteriti fuit cuius- , quam meritum, neque futuri operis: quando quidem ex uno legitimo, iustoque concubitu reatus conceptorum manebat a

qualis . Gratia igitur hoc fecit bonitatis diuinae: quς nunquam sic data est, ut ali qua in homine bona merita reperiret, sed ut non habenti b. ipsa conserret. Si enim cessante gratia per solam operum praescientiam humanorum in paruulis illis unius eligendi alterius reprobandi fuisset facta discretio , nunquam dixisset Apostolus,

SEARCH

MENU NAVIGATION