장음표시 사용
51쪽
possit 'Futurae enim aetatis no absurde prps cita dicuntur opera vel bona vel mala. absurde autem prςscientia cuiusquam hu- . mani operis in aetate asseritur, in qua futu- rus homo ipse non esse monstratur. Sicut autem non nisi concipiendorum exordia, ita non nisi victurorum hominum actualia recte dicimus Dominum prςscisse peccata. Illius igitur praescius operum recte dicitur Deus,quorum in consummatione non negatur subsequutuatus effectus. C terum quisquis Dominum praescium putat futu- Torum operum , quae tamen futura non fuerant, restat ut praescientiae Dei, quam utique non negat veracem,aliquam inesse,
quod absit, aestimet falsitatem. Falsum est enim futurum esse aliquid, quod praesens non erit. Dei autem scientia nihil in se potest habere falsi, quia falsitas inesse veritati non potest. Praescientia igitur veritatis,quq in se non recipit falsitatem, sicut faciendupraescit, quod faciendum est, ita non faciendum , quod faciendum non est. Non ergo Deus in paruulo peccata ulla praesciuit, quae priusquam moreretur paruulus non admisit. Si enim facienda praescisset, utique fierent. Neque enim futura scit et,
quae non facienda praesciret. Proinde Ω-
52쪽
De veritate praedestinations. 37
tendum est, quia sicut paruulus mortuus est, ita eum Deus moriturum esse prς sciuit, Dei enim praescientia nullatenus fallitur: quia sicut faciendum praesciuit mundum, dc sic eum fecit, quemadmodum faciendum esse praesciuit. sicut in ipso quoque mundo singula, quae facta sunt, vel fiunt, vel facienda sunt, ita semper facienda fuerunt in Dei praescientia, quemadmodum sunt in opere consequuta, vel etiam sequutura. Non ergo Deus praesciuit faciendum a quolibet homine , quod facturus homo non fuit : sicut nec eius praescientiam aliquid latuit eorum, quae homines vel fecerunt, vel faciunt, vel aliquando facturi sunt. Deus enim verus ea in operibus hominum praescire recte dicitur, quq dc rebus M personis-temporibus inchoantur. ubi autem vel res, vel persona, vel tempus non ostenditur,nullum utique opus est, quod praescitum diuinitus asiseratur. Non autem congruit veritati, ut in praescientia Dei dicatur esse futurum aliquid , quod in tantum nihil esse conuincitur, ut ex futuro praeses nullatenus fore vel fuisse monstretur: cum utiq. ipsum futuri
nullatenus possit haberevocabulum, quod praesentis appellatione non sit quandoque
53쪽
censendum. Α paruulo ergo qui nihil f
cit, nihil faciendum Dominus esse pr sci-uit. Cur autem non ab eo abstulerit originale peccatum , nos quidem scire non possumus: hoc tamen eum iuste fecisse, nublatenus dubitare debemus. Licet enim nosolum ex nihilo creatis, sed etiam peccati gerentibus maculam, quam mortaliter vitientibus Dei filiis sicut gratia subinde diluit, ita frequenter infirmitas parit, incomprehensibilis consilijDei clausa sit altitudo: illudtamen nobis manifestum est, quia in Deo vlla iniquitas non est. De ipso enim scriptum est, Dem fidelis,in quo nines iniqui- ω, iustusosanctus DominusDem: Et alio loco audicia Dei era, iustificata in semetipsλAd
quorum iudiciorum occultam profunditatem, quia iudicia Dei abyssus multa credimus etiam parentum, siue quorumlibet hominum negligentiam pertinere. Sicut etiam pro paruulo, qui ad baptismum peruenit, parentum curam non dubitamus ad diuinae gratiae munera referendam. Et si quidem parentes non fueris'ipietate ac bona conuersatione praediti, Dominus, qui malis quoque bene utitur volutatibus hominum, per malorum parentum sollicitudinem beneficium gratiae suae operatur in
54쪽
paruulo. Si vero parentes boni sint, non sollim paruulo bona voluntas parentum' proficit , sed ipsis quoque parentibus in se credentibus gratiam bonae voluntatis ipse largitur, Ut pro paruulo piam sollicitudine
gerant, donec ad sanctae regenerationis remedium vitale perueniat. Quorum tamen nec cursus potest , nec ipsa bonae voluntatis
sollicitudo pia sufficere: nisi eum dignetur
Dominus suet miserationis gratuito munere praeuenire .Equidem bona voluntas,quq a Domino pro paruuli regeneratione parentibus inspiratur, eos instigat ut currant, quatenus paruulus ad ablutionem salutaris aquae perueniat. Verumtamen illius regenerationis effectus non cuiusquam hominis volentis neque currentis,sed miserentis est Dei, qui 3c voluntatem parentum excitat, M volentibus adiutorium donat. Qui
opportunitatem quoque praedicadi Philippo dedit, quando spadonis animum ad legendum Isaiam misericorditer excitauit. Ipse etiam locum tribuit, qui eos ad stagnugratuita bonitate perduxit. 4pse in spad ne opus gratiae salutaris perfecit, quo illuminante idem spado Christum esse filium Dei credidit. 8c ad stagnum veniens sacrae tinctionis effectum poposcit: nec baptiz
55쪽
tus tantum , sed δc Spiritu sancto repletus labcessit. Quis etiam Cornelium centurio- 'nem mista Angelo, ut Apostolum Petrum accersiret,admonuit,nisi qui eidem centutioni gratis donum sui timoris, ac bonae ioperationis infudit Z Vt enim Dominus
orationum eius de eleemosynaru memoriam haberet, ipsius Cornelii prius memi- init, non in eius quolibet opere bono, sed in beneplacito suo , ut ei donum sui timo- moris infunderet, quo ei & eleemosyn rum studium, M sanctae orationis inspiraret affectum. Ipse igitur ei placendi gratia; contulit, qui in eo,quod coram se placeret, inuenit. Ipse est enim de quo Apostolus di-
ηε. - , Deus autem qui eduxit de mortuis pugilarem ma rum ovium in semine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum Christum,aptet Pos in omni bono, Pr faciatis doluntatem eius,faciens indobis,quod placeat conarie. In tantum autem diuinae gratiς fuit, quod Cornelius admonitus est, ut ad se Petrum accersiret,ut etiaipsi Petro Spiritus sanctus venientibus ad eum, quos Cornelius miserat, non solum, Vt cum eis iret praeciperet, quin etiam formidinem totius dubitationis auferens a se illos missos fuisse firmaret. Denique sic eide Aa ro, Petro a Spiritu sancto dictum Ecce iri
56쪽
eres te, Surge itaque, descende,se ride
eum eis nihil dubitans: quia ego misi itis. stolos quoq.volentes ire in Bithyniam atq. Asiam vetitos a Spiritu sancto legimus. Et
postquam Saulum Dominus sua voce pro- stravit,ipse ad eumdem baptizandum Ananiam visitauit,&misit. Paulus etiam Corinthiis scribens euidenter assirmat, sollicitudinem sanctam Tito discipulo suo, qua pro illis satageret,diuinitus inspiratam. Sic enim dicit: Gratiis autem Domino, qui dedit 1.Cor. 8eandem filicitudinem pro dobis in corde Titi. Cum ergo scripturarum attestatione sanctarum manifestum sit, quod Dominus, cuius voluntati nemo resistit, cuius dispositionem nemo mutat, cuius iudicia nemo comprehendit, secundum abun dantes diuitias gratiae suae, quas habet in bonitate super omnes, quos de massa damnata faciens vasa misericordiae in honorem,gloriamque discernit, hominibus quoque ratione victibus congruas ad salutem personas aut procuret aut deneget, in aliis scilicet iustitiam tenens, aliis misericordiam tribuens: cur non etiam in baptizandis infatibus certissim E credamus, ac libere proclamemus /diligentiam parentum ad gratiam redimetis, negligentiam vero ad iudicantis Dei iu-
57쪽
stitiam pertineres Non quia ex Domino est boni operis nEligentia, a quo nulla unquam potuit este mali operis causa: sed quia
bona voluntas, quae a Domino tribuitur, quantum in caritate profuit, tanto maiore pro salute cuiuslibet animae sollicitudinem gerit. Mala vero voluntas, quae suo merito gratiam caritatis aut non accipit, aut amittit, torporem negligentiae non deponit, Mdum in suis tenebris derelinquitur, magis ac magis coecatur. Deo igitur in hominibus misericorditer operante, prouidente etiam adiutoria personarum atque opportunitatum, de ipsa facultas operis tunc inuenitur ad baptizandum paruulum, quado in eo Dominus statuit opus factae ablutionis implendum. Deus enim,qui paruulum non Volentem, neque currentem, fidei nescium , suaeque salutis atque utilitatis ignarum,in quo nulla regenerationis petitio, nulla fidei potest inesse confessio, gratuita iacramenti virtute mundat , ipse pro redemptione paruuli animos parentu Hue quorumlibet fidelium voluntates excitat, ut etiam illis cum timore M tremore salutem suam operantibus proficiat ad bonae retributionis mercedem, per quorum pia curam infans perducitur ad salutem. Si e -
58쪽
De veritate praede linationu ue
nim mercedem suam non perdet, qui calicem aquae frigidet uni ex minimis Christi in nomine discipuli dederit, quo sola caro
pascitur, quomodo mercedem non habebit, qui pia sollicitudine currit ac satagit,ut caro infantis, animaque salveturi QSocirca etiam haec bona voluntas diuinitus dari credenda est parentibus piis, qua fructum suae carnis, quem carnali ter editum nouerant, originalis peccati contagione pollutum, non negligant spiritali regeneratione mundandum:neque tantum cupiant habere temporaliter ii redem. , quantum desiderent εc vigilanter satagant Christi secum fieri cohaeredem: quem habent ex semiane filium mortaliter transiturum, ex aqua de Spiritu sancto renatum fratrem habeant sub Deo patre perpetuum. Veruntamen hanc laudabilem voluntatem illis proculdubio parentibus Deusώribuit, quibus per spiritum sanctum gratiam sanctae caritatis infudit. Ipsi quoque ad vitam aeterna perueniunt, non quia in corpore mortis huius
morituros filios gignunt, sed quia in Dei
timore viventes, cum eis ad secundae natiuitatis beneficium festinare no negligunt, dc donec in eis opere copleatur, Christiana dilectione parturiunt, quos humana saecu-
59쪽
ditate pepererunt. Quos etiam baptizatos di fluere per flagitia , facinoraque non sinunt: sed eos secundum Apostoli praeceptum indisciplina de correptione Domini
nutrire atque educare contendunt: magis
eos volentes esse placitos Domino, quam diuites aut claros esse in saeculo. Vsque adeo vero manifestum est gratiam baptismi debere filiis a parentibus celeriter afferri, ut hoc non solum boni fideles solliciti facere soleant, sed etiam illi, qui ad filioruDei non pertinent numerum: qui scilicet cum fidelium censeantur nomine, negare conuincuntur operibus fidem, dum ea gerunt quae fidei conuenire non possunt. Navi de aliis taceam, nonne videmus mulierculas quasdam filios suos no de connubio, sed de fornicatione susceptos , sollicite ad baptismatis gratiam portare , multum rque tueri, ne qqj de illis carnaliter nati sunt, spiritali natiuitate priuentur Ita cum iis quos in uitae plerumque concipiunt at- que pariunt, volentes ad Ecclesiam tresementesque concurrunt; & cum peccatum fornicationis suae negligant,ita in iniquitatibus suis remanent, ut tamen filios suos absolui vinculis peccati originalis exopter. Sic Dominus bonus parentum bonorum
60쪽
De veritate praedestinationis. ue
piam voluntatem non solum paruulis, v crum etiam ipsis parentibus facit ad effectu gratiae proficere: iniquorum Vero parentum sollicitudinem facit commodis filiorum, quibus confert gratiam, militare. quia
etiam illi, qui in se beneficium baptismatis
operibus malis euacuant, quid conferat baptismatis gratia, non ignorant: cum in carne sua mortiferae cedant libidini, in i fructu tamen carnis suae magis ced ut agnitae veritati. Si vero aliqui paruulorum parentes Christiani quod interim, quia multum a religione abhorret, durum est credere Christianae caritatis, & suae non minus quam filiorum salutis obliti, curam regenerandorum non habent paruulorum: non nostram, sed Apostoli super hoc scelere sententiam audiant, Mutinam contremiscant, dicentis, Si quis autem suorum Tim νmaxime domesbicorum curam non habet, fidem negauit, infideli deterior. Sicut autem nullus habet ex Deo, ut neget fidem: sic etiam negligentiam cuiustibet operis boni nemo diuinae imputare permittitur voluntati. Sicut autem ad opus diuinae gratiae peltinet, quod parentes pro regeneratione filiorum piam sollicitudinem gerunt: ita
