Sancti Fulgentij Episcopi Ruspensis De veritate prædestinationi & gratiæ libri 3. Cum aliis aliquot eiusdem & aliorum opusculis nunc primùm in lucem editi

발행: 1612년

분량: 312페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

46. B. Fulgentii Lili L

malas deserit voluntates, cum parentesti' um corporalem ita salutem diligunt, ut animarum in eis negligant sospitatem: curamque gerunt, Vt morituri vivant, hec ' metuunt si silij eorum cum reatu sempiternae damnationis intereant: ubi maximam culpam contrahunt,& crudelissimi parricidae spiritaliter fiunt. Diabolicis enim lucris ipso neglectus sui torpore militant, & placentes hosti nequissimo, regem bonum

malis operibus exacerbant. Deum igitur, cuius uniuersae viae misericordia de veritas,

sicut humiliter laudare debemus,cum gratiam donat; sic nemo iuste potest accutire, cum denegat. Ea quippe est bonitas eius atque iustitia, ut gratuita miseratione redimi possit, quemcumque voluerit: VO-luntati enim eius quis resistit e Iniuste vero damnare quempiam nec velit aliquando, nec possit; quia rectus est Dominus Deus noster,mnon est iniquitas in eo, & iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, nec

est iniquus Dominus, qui infer i ira. Quisquis igitur gratiae diuinae mirabilem vultatque incomprehensibilem cosiderare vi tutem, illud potius humili, pioque corde

consideret, quomodo plerumque parentes

pii, fideles,uimpigri, atque solliciti, cum

62쪽

De veritate praedestinationis. 47

paruulis suis ad baptismum velociter currant ;-inter manus festinantium paruulisne baptismo moriantur. Consideremus ergo duos paruulos sine baptismate mortuos , Vnum quem noxia parentum neglexit incuria, alterum cui parentum quidem pia sollieitudo non defuit, sed mortis velocitate praerepto prodesse nequiuit. qui scilicet inter manus portantium, quibus ad baptismum gestabatur, priusquam perueniret ad futurae vitae beneficium, praesentem incurrit occasum, & ante caruit vita, quam macula; priusque raptus est ad poenam , quam perduceretur ad gratiam. Si de his duobus viii dicitur parentum neglia gentia nocuisse, dicatur cur alteri negatus est salutis effectus, cui nec voluntas potuerit parentum prodesse, nec cursus. An etiahuic a Deo dicitur fuisse consultum, ut qui praeuidebatur futurus impius, beneficio putetur lamentandae mortis adiutus'Quis hoc dicat, quisue non videat, quod talis obitus non damnationi morientem paruulum praeripuit, sed saluti i cui non est utique levigata damnatio, sed redemptio

denegata . nec consultum est,Vt minus torqueretur : sed raptus est , ne liberaretur. Nonne hic N pia parentum voluntas atq-

63쪽

48 B. Fulgentii LE L

cursus ex Domino fuit 'sed ideo non profuit, quia ut paruulus bapti Zaretur, ex Deo non fuit, qui profundo iustoq. iudicio illis quidem pro filio religiosum infudit affectum, sed paruulo vitale noluit largiri remedium. Nam & sancto David ipse donia caritatis infudit, ut Absalon filio parcendu .

praeciperet, ne in sua impietate moreretur:

sed ex Deo non fuit, ut Absalon impius futurae poenitentiς seruaretur. Exhibuit ergo, quod debuit hominis sancti voluntas pia; sed operata est, quod oportere nouerat di uina iustitia. Illud etiam si quis pia mente consideret, nonne sicut diuinς misericordiae suauitate mulcetur, ita diuini iudicuprofunditate terrebitur Z Nonnunquam enim Sc paruulus fidelibus nascitur, Bc illis , sicut iam diximus,pro redemptione filij pia fide caritate q. sollicitis ante moritur quam sacro baptismate diluatur. Alter vero de infidelibus natus, cuius salutem parentes non saltem tepide volunt,sed omnino non Volunt, idem tamen paruulus supernae dispensationis ordine parentibus aut violen' ter aufertur, aut furto subripitur, & ad sanctum baptisma quorumlibet fidelium pia caritate perducitur, mox ut bapti Zatus fuerit, de hac vita discedit. Si paruulo'

64쪽

tum istorum originalis attendatur causa, ambo aequaliter sunt irae iiiij, quia uno simul originalis peccoi nexu tenentur obliti dii. Vbi autem duors prorsiis aequalis est cau-ja, non utique possunt merita pronunciari disparia.Nulla igitur est causae diuersitas in . infantibus, quae faciat unum eligi, alterum reprobari. Si vero parentum consideretur voluntas, illi qui Christiani sunt ut eorum hi ius baptizaretur sollicite voluerunt, instantissime curauerunt, quorum tamen si-lius antequam baptizaretur, morte praeuetus aeternis est ignibus deputatus. ille vero, qui de infidelibus natus est, contra voluntatem parentum perductus ad gratiam baptismi, factus est haeres Dei, & cohaereς Christi. Qiueid in his praevidit Dominus futurum, ut uni nil ait conferre posset caritas parentalis, alteri multum crudelitas prodesset hostilis ρ Quis istam profunditatem iudiciorum Dei penetrare valeat Qtiis notamen hic &misericordiam gratuite bonitatis , S: iustitiam diuinae seueritatis agnose cati Vbi enim duorum paruulorum nec ii adhibus aliqua sunt merita, nec in origine dissimilis causa, manifestum quidem nobis est, quod ambo fuerint originalis peccati vinculis obligati, occultum vero, cur non

65쪽

ambo fuerint abioluti. Scianius igitur imperscrutabile nobis esse, cur uno de resisto, alterum Deus ab illa perdistonis massa gratis et i piat. Certissime tame scire debemus ,

quia miserator & milericors Dominus, patiens Sc multum misericors,& verax, sic ei quem liberat misericordiam donat, ut apud eum quem damnat , iustitiam & veritatem nulla ratione praetereat. Absolutus

igitur accepit gratiam, quam semper laudet i damnatus vero inuenit iustitiam , in qua non habet quod accuset, ut omne os obstruatur, & subditus fiat omnis mudus Deo, quando unus in bonis suis praecedentem Dei agnoscit gratiam, alter in damnatione sua non falsam futurorum, quae non erat facturus, operum praescientiam, sed eram primi parentis inuenit culpam. Dicet aliquis, cur non ambobus largitus est Dominus gratuitam misericordiam, cum,nus ambos reatus obstrinxeriti Cui, salua incomprehensibili altitudine iudiciorum Dei, respondemus, ideo non utrumque liberatum, vel utrumque damnatum, quia Dominus, qui malum nec velle potest alia quando, nec facere. ab uno iusta seueritate debitum praecepit exigi, alteri vero gratui-

ta iussu bonitate dimitti. In duobus enim

i. -

66쪽

De veritate praedestinationis. si

pariter impiis, quorum Vnus absoluitur,alter damnatur,in absoluto cognoscitur gratuita benignitas Dei, quae potest absque' meritis vlhs operum, gratis omne relaxare peccytum: in eo vero,qtri damnatus est,ap.

paret iustitia Dei,cui nullum potest aliqua-δo placere peccatum. Nec misericors ergo absolutio culpabilis potest esse, nec iniusta punitio. Absoluit reum bonitas, quae nulla malignitate vincitur: punit reum aequitas, quae nullis iniquitatibus delectatur. Deus. ergo, cum saluat homines, gratiam tribuit suis operibus bonis: dc cum punit pro iniquitatibus peccatores, iustitiam retribuit humanis operibus malis: in illis utiqiae reparans quod facti sunt; sed in istis iudicans,

quod fecerint. Omnes enim peccauerunt,

egent gloria Dei. Quia dc ij qui non

peccauerunt proprietate Operum, originale trahunt ex primi hominis transgressessione peccatum. Voluntatis autem diuinae secretum , quo unum impium iustificat, alteruq. condemnat, non ideo aestimemus iniustum, quia nobis videmus absconditu: sed ideo diuinum iustumque nemo esse dubitet, quia hoc hominum quisquam inuestigare non valet. Proinde cordis humilitatem simpliciter exhibentes, miseri-

67쪽

3α B. Fulgentii Lib. L'.

cordiam & iudicium Domino cum Propheta cantemus: intentionem nostrς scrutationis eatenus temperantes, ut discutere non velimus, quod comprehendere non valemus. Admonet enim nos sancta scri- 'plura dicens, Altiora te ne quaesieris, oe fortiora te ne scrutarin fueris: sed quae praecepit tiabi Domiam, ita comita semper in plurimis operibus eius ne ps curiosus. Revera enim frustra labor superfluae scrutationis impen- , ditur, ubi nulla inuentionis copia suffragatur: noxia curiositas in reatum proti nus labitur, quando modum suum humana infirmitas non metitur. Quin potius in hoc profundissimo diuinae voluntatis arcano nihil aliud nostrae saluti congruere nouerimus, nisi ut cum David unusquisquepsal. 13s nostrum humiliter dicat: Mirabiliue facta es scientia tua ex me, conforrata es , nec porem ad eam. Cum beato quoque Paulo religiosi Rρm iungamus effectum, qui ait, O a

titudo diuitiarum sapientiae scientiae Dei quam incomprehensibilia Fune iudicia eius, inuestigabiles diae eiust Ω- enim cognouit sensem Domini , aut quis conssiliarius eius fuit In

quo loco conuenienter beatus Paulus,

priusquam incomprehensibilia Dei iudicia diceret, altitudinem sapientiae eius, scien-

68쪽

Deveritate praedestinations. 33

tiaeque priemisit. Quibus utique verbis omnem querelam , iustoque Dei iudicio

aliquatenus obnitentem humanae vocis temeritatem obstruxit. Certum enim est , ad personam atque officium iudicis pertinere, ut & in cognoscenda causa scientiam non

negligat , dc in iudicando rectum sapientiae

tramitem non relinquat. ne quando vel aduersus incognitam veritatem conuincatur ignarus temere iudiciu ferre, vel agnitam deprehendatur insipienti peruersitate comprimere. Deus igitur nec inscius est, ut temere iudicet; nec insipiens, ut alique iniuste condemnet. de quo prophetica clamat auctoritas , Iψαι Dominus oe ius mas dilexit, aequitatem A idit ultus eius. Proinde in omnibus operibus suis aeterna laude dignus est Deus, quia cunctis, quos secundum propositum vocat atque iustificat, gratis remittit iniquitatem : in omnibus autem, quos punit, irreprehensibilem retinet aequitatem. Cania vero maiorum atque minorum, qui sine baptismate cursum vitae praesentis in infidelitate consummant, quantum attinet ad communionem originalis peccati, una est: & ex hac utrique ibutin ignem aeternum, qui paratus est diabo-lQ, angelis eius, quia in eis chirographu,

69쪽

3 Fulgentis Lib. I

quo sibi eos deceptoris nequitia subdidit,

Saluatoris gratia non deleuit. Sed in eo est maiorum causa deterior, quia rationis utedae facultate percepta, respuunt aut negligunt regenerationis salutare remedium.

sine quo non solum regno potiri nequibur, quinetiam grauioribus suppliciis subiace bunt. Tales enim contemnentes benignitatem Dei secundum duritiem suam , Mim poenitens cor thegaurigant sibi iram in die irae, de reuelationis iusti iudicij Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua: ut non solum pro originali peccato aeternis ignibus ardeant, quibus arsuri sunt sine baptismate morientes etiam paruuli, qui nihil boni aut mali egerunt: sed etiam pro.

sua voluntate mala tanto deterius torqueatur , quanto amplius propriae iniquitatis adiiciunt. In illo quippe originali peccato

mors aeterna virosque complectitur: his autem pro voluntatum, actuumque malicia, poena cumulatur. Dcterius est enim

redemptionis beneficium impia voluntate non quaerere, quam ad illud impedimento tenerae prorsus aetatis venire non posse: grauiusque premitur, qui oneri ex priris is parentibus sumpto super-addit proprium, quam qui sollim baiulat alienum. Eos vero,

70쪽

De veritate praeisstinationis. s

qui siue oetiginalium , siue etiam propIio- - .runa exuuntur Oneribus peccatorum, gratia Dei praeueniri nullus debet ambigere Christianus. In cuius gratiae largitate

quidam minore rerum consideratione percepta, non leuiter errant, existimantes

eam omnibus hominibus aequaliter dari: ita ut etiam eis, qui beneficia ipsius gratiae tanquam ipsi multum minorant, dum non credunt ipsius gratiae opus esse in homine, ut gratia fuscipiatui as homine, quae non ob aliud diuinitus datur, nisi ut bonam voriuntatem in homine primitus operetur, tataque sit in unoquoque, qui accipit, quanti Deus gratuita miseratione cordi accipientis infundit. Dignum itaque est, carissimi fratres, ut in singulis quibusque tententiis , in quibus nubilo cuiusquarn obscuritatis ambigimus, sanctorum patrum definitionibus haereamus: quos praeueniens misericordia Dei gratis illuni inauit,ut crederent,& sequens instruxit spiritaliter, ut doceret. Hi enim Apostolicae praedicationis tenentes per omnia veritatem, certissime cognoti erunt,cognoscendumque libris de episto- lis reliquerunt, gratiam Dei non omnibus hominibus generaliter dari. Gratuitu quip-

pe donum Dei est gratia. Propter quod di-

D iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION