장음표시 사용
41쪽
uvia non ex operibus, sed ex Pocante AElum est ei, quia maior serviet minori. Ex operibus e
nim sine dubio Apostolus dixisset, si futurorum saltem ibi humanorum operum bona merita cognouisset. Sed quoniam in v-troque sola damnationis inesse merita
sciuit, electionis camiam soli proposito didiuinς bonitatis attribuit. - circa ex duobus istis fratribus, quos ex uno concubitu Isaac patris nostri unus in semine conceptus accepit, unus in lucem partus effudit, sola quem voluit a massa damnationis misericordia diuina discrevit: cui patrocinata
est gratuitorum praedestinatio munerum, non futurorum praescientia meritorum.
Sic enim secundum electionem propositum mansit, ut ex proposito Dei gratuita foret electio. Voluntas enim causa est electionis, non electio causa est voluntatis Sic autem fuit in electo gratis misericors Dominus, ut in reiecto non ellat iniustus. Vnum enim gratis assumpsit, alte tum iuste deseruit.Vniuerta quippe viae Domini misericordia de veritas. Bonitas ergo grari Smiserantis Dei, &seueritas iuste iudicantis fecit . ut nec ambo acciperent gratuitum miserii ordie donum, neque unum similsortirentur interitum , cum originaliter
42쪽
De veritalepraedestinationu. 27
causa una fuisset amborum. Propter hoc etiam per Prophetam, priusquam dicere' tur, Iacob dilexi, Mai. aurem odio habui, non operis alicuius praeteriti vel futuri , sed solius propheticus sermo praemisit generis mentionem: ita Malachia loquente, Nonne Maiaea frater erat Iacob Esau: Iacob dilexi, Esau au . rem odio habui, dicit Dominus. Cur igitur 'hic non aliqua operum diuersitas, sed sola
nascentium fraternitas intimatur, cum magis & illius qui dilectus est , bona opera , Millius mala, qui odio habitus est, commemorari debuerint: ut nec in illo, qui dile- .ctus est, personalis ac tio, nec in eo, qui reprobatus est, iniusta condemnatio puta- iretur 'Fraternitas enim nullam in se operudiuersitatem significat, qua unum ab altero meritorum comparatione discernat. Non ob aliud ergo , absque commemoratione operum ex duobus geminis fratribus unuse dilexisse, alterum odio habuisse Deus ostendit , nisi ut agnosceremus,per conceptionis , natiuitatisque consortium , quo constabat amborum fraternitas, pari merito utrumque in illa massa damnationis obstrictum : a qua misericors bonitas sic Vnum gratis discerneret, ut alterum ibi noiniuste seueritas iusta relinqueret. Iniusta
43쪽
vero paruuli cuiusquam causa damnationis existeret, propago mortalis nullam peccati contagionem ex paterna radice sumpsisset. Scriptura vero diuinitus inspirata testatur, quod a sorde non solum nemo mundus esse possit hominum, si unius diei sit vita eius super terram: sed ipse quoque generis humani legitimus, nuptialis'.
conceptus non sit a culpa iniquitatis extraneus. Sanc hic nullus calumniam veritati putet aliquatenus opponendam.Nos enim sanctorum patrum sequentes, Domino adiuuante, doctrinam, originalis peccati ma culam in conceptu e se dicimus paruuloru, non in concubitu legitimo nuptiaru , quarum bonum ab initio generis humani diui-Πitus nouimus institutum. Propter fioc MApostolica docti ina honorabile connubita in omnibus,& thorum immaculatum sine' dubitatione commendat. Cum igitur nuptiae laudabiliter a Domino sibi tributam possideant in fide & caritate prolem mundam, tamen edunt peccato primi hominis inquinatam. De nuptiis ergo bonis usque adeo bonum est quod homo nascitur, ut malum non sit etiamsi de ad .lterio vel de fornicatione nascatur. Deus enim humanae naturae faecunditatis donum contulit:
44쪽
De veritate praede linationis. 29
libidinis vero malum non est creatura Dei, sed poena peccati. Proinde de immunditia nuptiarum mundus homo non nascitur, quia interueniente libidine seminatur. Quam libidinem nuptialis honestas utique non amat, sed in nuptiis mortalis propagationis necessitas tolerat. Ipsa conceptos polluit, etiam si generantes fideles ad illicitae commixtionis effectu trahere ac praecipitare non possit. Ob hoc sanctus David,
legitimo fidelique connubio natus, non sine graui dolore maculam carnalis gene- . rationis ita deplorat, Ecce enim in iniquitati' bus conceptus hum, O in peccatis mater mea in tero me aluit. Quae cum ita se habeant, fieri non potest, ut quisquis in iniquitatibus c5cipitur, sine iniquitatis obligatione nascatur. Ab hac ut absolueretur Iacob, Esau reprobato, nulla fuerunt merita hominis, sed diuinae gratia bonitatis. Circumcisi sunt quidem ambo in corpore circu cisione visibili,quae insignaculum iustitiae fidei priore
tepore patrib. nostris est diuinitus attributa. Circumcisionem vero cordis, quae est in spiritu, non litera,cuius laus no ex hominibus,sed exDeo est,solus Iacob a Deo gratis iustificatus accepit: Esau vero quanquam fuerit 3c ipse in carne circumcisus, non est
45쪽
tamen diuinae dilectionis 3c electionis dono a massa perditionis exceptus. In quo quidem circumcisio carnalis fuit: sed idcirco non profuit, quia eum a prudentia carnis, quae inimica est Deo, nullatenus cir- cucisio spiritalis exemit. In Esau igitur ante saecula odio Dominus habuit mansurami hominis terreni nequitiam, & eum iuste deputauit ad poenam. In eius vero fratre non aliqua bona opera, quae essent futura ex homine, praesciuit, ut eum eligeret at-- que diligeret: sed ei ante saecula iustificationis gratiam praeparauit: per quam illi nosolum bonae voluntatis initium, sed etiam . bonae operationis largiretur effectum. nec in eo bona merita reperit, sed eum misericordiae gratuito beneficio liberauit. Moysi Rom. y. enim dicit, Miserebor cui miserebor, or misericordiam praestabo, cui miserebor. Igitur non )olentis, neque current s , sed miserentis οἱ Dei. Gratis igitur gratiam suam tribuit Dominus nato , quia gratis eam praeparauerat nascituro. Bonis enim, quicquid boni habent, in voluntate vel opere, Dominus tribuit, qui etiam tributa custodit. Iniquis vero & impiis, nec praeparare Dominus potu it aliquando,nec dare mala opera,quibus . damnabiliter seruirent: neque malas
46쪽
De veritate praede linationis. 3I
eis voluntates inseruit, quib. iniusta quae q. culpabiliter vellet: sed praeparauit eis ignis aeterni poenam, ut vhricem sentiat in aeterna combustione iustitiam. Mala ergo voluntas non est ex Deo: & ideo eam iustus iudex in hominib. punit; quia no in ea creator bonus ordine suae creationis agnoscit:& perseuerantia iniquitatis, atque contumacia superbae ceruicis, quia non ex largitate Dei habetur, idcirco Domino ultore
damnatur. Eis autem , quos Dominus regni sui facit haeredes, gratis bonam voluntatem praeparat, gratis donat: quibus etiaperseuerantiam subministrat. Gratis quippe praeparauit misericorditer tribuenda merita munerum, quibus iusth retribuat
munera meritorum. Figuram porro duorum populorum dubium non est in illis duobus praecessisse germanis idi unius scilicet saluandi , alteriusque damnandi. Ne q. tamen isti populo sic salus est pro operibus reddita, sicut est alteri pro operibus condemnatio retributa. Sed unus, quod non merebatur, accepit giatiae salutaris donu: alter secundum meritum recepit iustae co-demnationis interitum. In uno merita sunt damnationis inuenta, alteri vero merita
glorificationis gratuita sunt iustificatione
47쪽
collata. Ille unde uispliceret in se habui triste autem, unde Domino placeret,ab ipso, cui esset placiturus, accepit. In omnibus igitur, qui gehennali traduntur incendio, inuenit iusta seueritas, quod puniat eorumalum, in quibusdam originaliter tractum, in quibusdam etiam vitio propriae Volunta tis adiectum. Exceptis enim paruulis, qui
bus ad eligendam iustitiam, fugiendumi que peccatum, necdum potest esse liber u 'voluntatis arbitrium, quia in aetate tenera torpet ratio consopita it caeteri, qui ratio novit possunt, adiecto reatu propriae voluntatis, aut ad fidem non accedunt, aut a fide' discedunt. Vt autem fiat quis iustus ex impio , amicus Dei ex inimico, absolutus ex
reo, quamcumque agat corporis aetatem,
abieso natiuitatis exortu usque ad decrepitam senectutem, nemo iustificatione inuenitur dignus, sed gratuita bonitate iustificatur indignus: nec de potestate tene brarum eripitur , M in regnum fili, dilectionis Dei transfertur, nisi quem Dominus gratuito gloriae dignatus fuerit munere praeuenire, qui gratis saluat, & iuste c5demnat. Misericors Dominus M iustus voluntatem prauam , quam non misericorditer corrigit, iuste punit, quia prauitatem in
48쪽
Deveritate 8 destinationis. 33
ea inuenit, quam ipse non fecit. Bonam vero voluntatem ipse gratis praeparat, gratis donat ; ipse adiuuat, ipse consummat. Certissime itaque teneamus, omnes homines per semetipsos non solum perfectionem, ted nec initium iustitiae posse contingere: sed uniuersos qui fiunt boni, diuina iustificatione prςueniri ; M ut accepta bona voluntate non decidant, opitulatione Dei profectum eis & perseuerantiam tribui. nec aliquibus hominum meritis, praeteritis aut futuris, gratiam dari: sed ipsius gratiae dono atque auxilio uniuersa hominum bo- , na merita & inchoari M perfici: Iniquos vero, qui in sua iniquitate iusto Dei iudicio relinquuntur , etiam si perceptione sacra menti carere dicantur peccati originalis reatu, subsequentium tamen, id est , pro priorum merito peccatorum ad ignis aeterni deuolui supplicium. Deus enim misericors M iustus humanae originis volunta tisque peccata,siue in paruulis,sive in grandibus hominibus, quae misericorditer non d iluit, iuste punit: quia ipse est Dominus bonus S verus, qui hominem fecit, sed peccatum in homine non creauit: quique merita & opera in omnibus hominibus numquam inuenit bona, pro quibus eos
49쪽
salvet ; sed ipse in eis A voluntates & opera mutat, quando eos gratuita iuiseratione iustificat. Qui praescientiae suae certa & in commutabili firmitate in vasis miserico diae non nisi gratiae suae praesciuit dionum,
quod a se nouerat tam in meritis muneruquam in meritorum muneribus largiendu. Ipse enim gratuitam Voluntati humanae bonitatem donat, dc bonam voluntatem in
operibus adiuuat. ipse etiamδ vasis irae illa praesciuit malitiae humans opera,qus essent in effectu proculdubio sequutura. Securi dum rectam itaque fidem, ac perspicuam, Veritatem, quod attinet ad paruulum, qui sine beneficio secunda natiuitatis huic vitae subtrahitur, sicut praescisse fatendum est
Dominum paruuli futuram mortem, quae vere sutura erat; sic absurde dicitur, Dominum praescisse paruuli futura peccata, quae futura non erant. Neque enim Dominus rerum omnium conditor facienda praescisset, quae facienda non essent. Scimus namque praescientiam Dei sic esse veram atque incommutabilem, ut quae futura praescit, vere futura sint, nec aliquid faciendum praesciat, quod non secundum praescientiam eius fiat. Futura vero sola in se creaturae mutabilitas recipit, qua in creatoris in-
50쪽
De veritate praedestinationi . 3 I
commutabilitatem nullatenus cadit. Propterea Deo nihil est praeteritum vel futurum. cui sic omnia praesentia sunt , quae facienda praescit,ut postquam facta fueunt, pretierita ei esse non possint: quoniam sicut
nouit pretierita,sic nouit δc futura.Quaecu-que enim cum tempore mutantur transeunt, in eius cognitione sine temporis transitu ac mutabilitate consistunt. Rerum autem non earum quae futurae non sunt,
sed quae faciendae sunt, pr scientiam Deo inesse, liber Danielis Prophetae testatur his
verbis, Dominus qui occidioru es e itor, qui his omnia, antequam sane. Dominus ergo
scit in aeterna pretcognitione quod futuruest, ut fiat in opere. Absurde itaque dicitur, quod prςscierit paruulum, si viveret, impium futurum; quem profecto non plus quam vixit, pr*sciuit esse futurum: quem utique*raesciuit ad aetatem, qua impiE viueret , non esse venturum , quia eum in
aetate infantili de saeculo veraciter nouerat auferendum. Et in quo nulla peccatrix praecognita est aetas, unde fieri potuit, ut aetatis , quae futura non erat, pr sciretur iniquitas: cum aetas renati paruuli sine actu omnino peccati esse possit : amas autem humani peccati sine qualibet aetate non
