Eudemiae libri VIII Janus Nicius Erythraeus

발행: 1637년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

181쪽

iis mitteret, amiciendas conservabat. funiculos, quibus epistolarum sibi missarum fasciculi obligabantur, non incidebat, sed

solvebat, in alios usus convertebat sexcenta sunt, quae memorem, si sit coctum. At

hic mortalis, ita parce parcus, dic quodam a pradio accersit ad sese sororis suae filium quem domi secum alebat ostendit illi, quam pulchrum sit divitiis assivere: fidem, probitatem, bonam famam esse rerum inanissimarum vocabula neque enim adhuc bonam hanc existimationem .famam se esse usum pro nummis apud pistorem Janium neque vidisse unquam, hoc precio aves, pisces, sic upedia in macello coemi sed praesenti pecunia satis labori, satis industriae a se traditum esse:

nunc anteactos labores, tractari mollius annos, aliud vitae genus exposcere, nempe lepidum, liberale, amoenum, consertum voluptatibus: sed non pos se rem ipsorum, quae non ita magna sit, tot sumptibus suppeditare statuisse se petere auxilium ab alienis pecuniis hoc est, decrevisse se locupletare cum alterius damno- a Beati erimus, inquit, si argentum, quodH 3 debetur

182쪽

debetur, non reddimus. Tu interea, dum pomeridianum hoc tempus quieti somnoq; concedo , curriculo hinc ad quaestorem excurres ab eoque simulato rerum nostrarum naufragio ac ruina, precibus,

lacrymis diploma vel jussum extorque

quo caveatur, ne creditorum quisquam

molestus sit nobis de reliquo mihi curae erit sudabunt, sit dii volent neque erit difficile impetrare quod cupimus, cum apud quaestorem plurimum gratia valeamus. furtum erit manifestum, invidiosum, turpe, sat scio praeterea una in tota civitate fabula erimus sed quid mea numne in manu mea est quid vulgus loquatur Misdictis, ociosus ab animo, totum somno se tradit. Ille ad imperata facienda digreditur, quaest orem aditduemadmodum Harpax bonis elaverit, narrat, creditorum saevitiam extimescat ac simulationem illam malus, de lacrymis vultus confusione, convestit postremo, ut avunculo suppetias ferat, exorat. Ille habita dicenti fide, ac misericordia commotus, plus etiam quam expetebatur attribuit. Re bene gesta, ovans domum revertitur, avunculum

adhuc stertentem offendit neque voluit dormientem excitare; sed, diplomate ad

183쪽

EvDEMIAE LIS. V. 37s cervical ejus apposito, cubiculo egreditur. Harpax experrectus, dum etiam tum pandiculans oscitatur, sit ut chartam illam sibi ad caput appositam naso diverberet sumptam in manus, inspicit, legit; ac prae gaudio, Sum dives, exclamat ac sororis filio, qui ad eam vocem accurrerat, Macte , inquit, virtute juvenis pulchre, strenue, lepide nunc noster es; laudo dignuses, pro hac insigni tua in avunculum pietate, qui meis facultatibus pariter mecum utaris, aut etiam amplius. Nec mora tabernam vestiariam, ut mos est decoctorum, occludit, ac pro decoctore se gerit spargitur interea rumor Harpacem decoxisse mirum, novum incredibile omnibus videri, eum, qui quatuor horas ante opibus Mexistimatione valuisset, puncto temporis, his omnibus eversu reconcidisse. At creditores non sibi desunt ad Praetorem accurrunt rem narrant ut in carcerem detrudatur orant, impetrant lictores domum Harpacis advolant, irruunt, impetum in eum faciunt, vincula iniiciunt. Ille

quaestoris diploma lictoribus in os objicit.

impetum adimit, audaciam eripit, atque, ultro derisos, una cum creditoribus in malam rem ire compellit. Creditores, ubi

184쪽

i 6 AN NICII ERYTHR. hanc rem esse occisam vident, universi conveniunt queruntur, consultant quid optimum factu sit quaerunt sed omnia c5silia frigent quid agant, non inveniunt. Sed dum ita aestuant procedit in medium unus qui erat in consilio, clam ab isto summissiis, quique magnam pecunia rationem se cum eo habere assu ulabat ac, si licet, inclittit, loqui, quod sentio, ego darem operam, ut, si fieri posset, ad aliquam cum eo pactionem conditionemque Venirem . nam quamvis multa apud eum bona reperiantur, attamen magnam eorum partem dotis nomine, sibi mater vendicat, magnam etiam sororis filius, quorum

singuli tum magnitudine pecuniae, tum

temporis intervallo unicuiq; nostrum antecedunt. Inventus est nemo qui non cum eo transigendum puraret satius enim esseajebant, partem aliquam crediti quam to- tu amittere dc simul isti negocium dant, ut hominem adeat, causam creditorum suscipiat, & quam minimo potest detrimento rem cum eo decidat. Postridie revertitur, vix Harpacem eo a se perductum narrat, ut singulis creditoribus intra biennium dimidium ejus, quod debet, exolvat:

illud a se extortum, qui de summa cum

185쪽

vi, ut elas, quod pronaitteret, praedes matrem ac sororis filium daret. Clamant omnes, Audaciam l impudentiam i quid enim excogitari impudetius potest, quani velle dimidiam crediti partem sibi remitti, ad id, quod stiperest, enumerandum biennium exposceres Tum ille, qui retulerat Agite, inquit, ut lubet matris ac sororis filii creditum totas eius facultates exhaurit sane quod ad me attinet, mi incertum ac deliberatum est cum illo transi gere. At miseri creditores, postquam ira deferbuit, inter sacrum saxumque se politos esse intelligentes, statuunt, de communi sententia, fortunae cedere, atque id, quod dabatur, accipere. Decretum fit in verba illius qui rem proposuerat ac scribendo ad unum omnes intersunt. Harpa X,

tanta repente pecusa locupletatus, ad clivum Jani, amoeno atque ab arbitris remoto loco, aedes magnificas, ac viridarium illis adjunctum, magna mercede, conducit rhec in Tamiliam comparar ornat quotidie aut magnificeque convivium; S, quo aliqua se simulatione existimatio ni hominum vindicet, ut non suo, sed foro tuna vitio naufragium bonorum fecisse videatur, templa deorum immortalium

186쪽

frequentat ad omnia eorum pulvinaria, politis genibus, orat sed cum

Iane pater clare, tire eum dixit Apollo,

Labra movet, metuens audiri; Pulchra averna,

Da mihi liere, da sancitum justumque vidern MEI m peccatis, fraudibiώο0ice nubem.

Haec cum Aridus dixisset, lentium est consecutum. Sed paulo post Gallonius, tanquam ab aliquo somno excitatus, sive dolore naufragae, vel potius pes undatae pecuniae percussus , sive iracundia elatus,

Fures, inquit, isti, praedones manifestarii, sit meo arbitratu liceat, omnes pendeant. Sed quonam meo fato fieri dicam, ut nemo abhinc triennium conturbaverit, qui meas etiam fortunas perturbaverit moniae Pleusdes ille, qui ante duos annos argentariam secit, mihi etiam in posuit 3 nam minas quatuor abstulit. At me non fefellit, inquit Aridus nam faciem cum aspiceres, nonne ipsum caput&supercilia olere crucem &clamitare surcas videbantur At secit elegantor, excepit Gallonius nam prius quam pecunias cujusqua attingeret, clam omnes in publicas tabulas referendum curavit , nihil sibi

esse in terris ubi in suo pedem poneret, sed ad patruum amitamque quae sua puta

rentur

187쪽

Tvit Mi s et s. V. rentur, omnia pellare tum coepit abomiaibus pecunias accipere, permutare. postremo, resertus pecunia, in proximum huic insulae regnum, ad expugnandas ali rum pecunias, castra commovit nam audio, novam ibi argentariam, hoc est, novam praedandi rationem instituisse. Sed cur non etiam, inquit Aridus, huic narras Septimi Pleurae furtum, omnium quae memoravimus improbi ilimum fortasse, quia immunis ab eo disse si eris, neque una cum aliis fueris detonsus. Non aedepol,

Gallonius ait, in mentem venerat nam tantus est istorum furum numerus, ut non

sit mirum, si mihi non neminem eorum, multitudo subducat. Sed quaeso, narraria illi ira enim, qua efferor, pene mihi mentem extorquet. Tum Aridus Libenter, inquit. Hic Septimus, quem dicimus, argentariam, quam multos annos secerat, ex im

proviso dissolvit; atq; imperat filio, quem

maliciose emancipaverat, ut novam argentariam instituat;&pecunias, quas in nominibus habebat, quae erant maxime, ac debebantur ab iis qui tunc solve do non erant, a se coemat. Ille uti erat imperatum, facit; ac novus trapezita pecunias ab omnibus

188쪽

igo AN NICII ERYTHR. Omnibus accipit, patrique deinceps, pronominibus emptis, solutionis uredinumerat. At pater postquam illam rei familiaris lacunam explevisse visus est satis,filium appellat, ac Satis, inquit, fili, officio nostro fecimus, satis rei familiari nostrae prospeximus, satis Lavernam propitiam

habuimus.egre enim ferebam prope conturbasse rem nostram, debitorum improbitate nunc autem, cum eam in suam rationem revertisse jam videam,aequum arbitror, ut pecuniis miserorum innocentium parcamus: nam, quemadmodum eos laudo, qui dant operam rei suae, etiam cum

alterius injuria ita eos odi, qui cupiditate longius prodeunt, nec finem praedandi constituunt. Quamobrem facias, censeo, quod vulgus argentariorum solet, ut fugarem solvas, hoc est, tantisper te in aliquam dynastae cujuspiam domum abdas, dum ego creditoribus tuis aliqua decisione faciam satis. Neq; minus mea partes erunt, perficere ut quam primum tibi prodire in publicum liceat. Non moratur, sed statim summittit aliquot, qui spargant in vulgus, filium decoxisse. Ad hanc vocem creditores accurrunt, Septimi domum obsident, bona describunt, tabulas obsignant. Fit obviam

189쪽

EvDEMIAE LIB. V. IST

obviam illis Septimus,&, Quid, inquit, d mi meae vobis debetur Jam clas, inquiunt ambula in ius. Ille non invitus sequitur venit ad praetorem; ostendit, nihil eam rem ad se pertinere filium emancipatum suas res ipsum agere Ergo liber dimittitur illi tristes abscedunt. Verumpa ter amantissimus, memor polliciti sui, de filio reducendo cum creditoribus agit. Quibus convocatis ejusmodi conditionem affert, qua miseris credit major pars deperibat illi, qui eas pecunias in conclamatista aberent, pauxillulum, quod deserebatur, tanquam de cario demissum arriapiunt. Verum felicitates fere nunquam solae contingunt, sed nexae copulataeque inter sese proveniunt nam qui ita fuerat selix in furando, obtinuit etiam, ut mala illa nomina quae filio divenderat, bona evaderent Lab eisque totum, quod sibi debebatur, exigeret multumque deprecantibus nonnullis, ac bonam copiam ejurantibus, ne unius quidem assis gratiam faceret Unus adhuc scrupulus adolescentem cupidum existimationis bonae torquebat vi, delicet infamia turpitudoque, qua sese

constrinxerat ac, Poterone posthac, jebat, ora civium aspicere, aut populo huic

190쪽

181 AN Nico ERYTHR. os meum ostendere Cui pater, Tace, in-quu stulte pecunia hic, non fama, respicitur:dum ea integra sit, si qua famae labes insedit, facile eluitur. Sed statim filius, Arbitror, inquit, o pater, me rationem invenisse recuperandae existimationis amissae.

Est hie Philosophus, ex Stoicorum disciplina, mago apud omnes existimatione ac nomine, qui festis diebus, in concionibus, quas habet ad populum, luxuriam invaritiam nostrorum hominum insectatur; eum Omnes tanquam de caelo delapsum intuentur hunc ego sectari constituo, arctissima mihi familiaritate conjungere. ita enim facile, quod deliquerim, in ejus probitate occultabo. Placet patri ratio.

Itaque se illi Philosopho applicat, ejus lateri haeret, concionanti assidet, pallium servat, linteum, quo sudorem abstergat, desert. Sed, dum vult occultare se prodit dum nititur infamiae vulnera sanare, exulcerat magis enim homines in hae tam putida simulatione stomachantur, ae offenduntur. Haec Aridus verbis acerrime persequens, ocularibus ex theca detractis,

nasoque adhibitis, in summam plateam aciem intendit. Quo etiam Gallonius intuens, Ecce, inquit, Salvium Typherna

SEARCH

MENU NAVIGATION