Eudemiae libri VIII Janus Nicius Erythraeus

발행: 1637년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

211쪽

potitur. Qii id multa P dum Baldocclusamplis de profundis cantharis potitans hilarem sumit diem, amatores ad ebrietate in usque sese voluptatibus explent: neque eo tantum die suo obsecuti sunt animo aedde inceps diebus omnibus, qua hora Baldoccius, communito, ita ut dixi, ostio in popina aliqua Libero operam dabat ut non alias tutior intra ea castra aditus esset, quam cum essent vallo munita. Verum kalend. Maii, Baldocciori Antina domo egressis, dum liberius genio amatores indulgent, prope factum est, ut manifesto in flagitio deprehenderentur. Nam cum advesperasceret, neque aliqua ludendi satietas esset, ex improviso parentes Tensae domum adveniunt. Quamobrem magnus adolescentem metus invadit. Cui puella, nihil exterrita, Ne pave, inquit mox tibi fugae rationem expeditam dabo unum mihi dolet, quod voluntate mea celerius abstrahimur. planicie recta sursum ascedendo, in solariolum pervenitur, quod ad dexteram cubiculum habet adjunctum, ad sinistram in culinam exit. ubi tunc temporis tritici ingens accus continebatur. quo illa cultello dissuto amplam tritico ad egrediendum fenestram aperuit, ,

clamore

212쪽

10 AN NICII ERYTHR. clamore sublato, Subvenite, inquit saccusa muribus corrosus frumentum omne diffundit. Ac, dum parentes accurrunt, festinant, ac fugiens triticum quasillis excipiunt, adolescens vasa collegiti castra commovit. At Tensa minus eam voluptatem faciens, quae cum periculo metuque conjungeretur, cogitare secum ipsam et coepit, quanam ratione eam puram sine timoris cujusquam faece perciperet. Et in regionem suarum astutiarum ingressa, contra parentum simplicitatem dolos instruxit, atque, ut est in excogitando inveniendoque acuta, paucis diebus post cum ad se Pamphilus venisset, suamque ex eo voluptatem explesset, reversis sub vesperam parentibus, moestam se atque exanimatam ostendit. Interrogata quid esset, non audebat dicere, sed pro verbis lacrimarum vim dabat. Verum aliquando, coacta, dixit, esse quosdam Lemures, qui hu- .ana forma atque figura domos virgi- Cum celebrarent atque eas misere deperirent unum ergo istorum Lemurum a se visum, forma adeo liberali, adeo venusta,

ut nihil supra Cui mater, Quid audio inquit vide ne id timor oculis persuaserit. Sed Tensa. Erras, mater nunquam hilariore

213쪽

EvnEMIAE LIB. I. Osriore animo sui quam cum eum aspexi. Tum Antina, Bono, inquit, animo es atque istam aegritudinem , quae te macerat, amove mihi enim spes est, posthac nunquam tuis istam oculis larvam occursuram. Ah nescis, mater, inquit Tensa, quam alte ea mihi haereat in animo. His dictis, ad ea, quibus maxime indigebat, hoc est, ad cibum quietemque se contulit. Postridie revertitur Pamphilus novus daemon, sed ex eo genere quos incubos vocant. Qui, ut se adparentes mulieris conciliaret, inaures torquem novo opere factum Tensae reliquit. quae ipsa laetanti animo parentibus suis ostendit illi in manus sumere, contemplari, laudare, S tanquam ex Vulcani ossicina profecta mirari jamq; se adigi sentiebant, ut tam elegantem actam liberalem daemonem absentem diligerent. Sed dona perpetuando assecutus est Pamphilus, ut nihil eisdem se carius

existeret. Anima, ut mos est mulierum,

ardebat cupiditate incredibili ejus lemuris conspiciendi sed paululum timore perterrebatur. Verum tum frequentibus Pamphilidonis, tum filiae oratione confirmata, quae de ejus forma ac venustate mira narrabat, suis eum oculis videre constituit.

214쪽

166 AN INICII ERYTHR. tuit. Est, ut probe nosti, Pamphilus annos natus undeviginti, capillo subcrassipo, nigris oculis, candidisque genis leviter rubore suffusis ne tenue quidem barbae vestigium inhaeret praeterea vestitu ornatuque corporis, prout ejus opes ferunt, quae sunt satis amplae, semper excultus. Quamobrem simul ut Antinae pervenit ad oculos, Hui, quam est elegans Linquit ubi sunt, qui totum istud genusLemurum forma esse horribili praedicant jam pol si ad

istam faciem sunt omnes, nihil moror, quo minus quantum est ubique Lemurum meam in domum immigret, ne semper cadaverosam Baldoccii mei faciem nece L

se habeam aspicere. Sed jam Baldoccius

rem apud vicinos omnem divulgaverat, de amoribus Lemurum, de ipsorum donis; mirosque de sua stultitia ludos sermo nesque praebebat. Interrogatus an daemon hic cornibus praeditus esiet, Quid, maham, inquit, vobis venit in mentem cogitare istuc de eo quo non facile quidquam dixerim me vidisse in vita venustius Athoc ridiculum est, inquit alter, quod, cum ipse cornibus careat, te cornutissimum δε- eiat. At te magnus perdat Juppiter, inquit

Baldoccius, qui umbras aere ventoq; On-fatas

215쪽

EvDEMIAE LIB. I. 2 orsatas humano more containbere existimas. Quid si excepit alter, ventus hic masculus filia tua ventrem impleverit 3 quid dicturus es Alii, quos Baldocci stultitiae miserebat, pro amicitiavi vicinitate eum, ut magnam infamiam fugeret, admonebant. sycophantam illum domo fuste quantum potest ejiceret. Hos ille ex invidentia loqui dicebat e re enim sua esse, ut non unus modo, sed mille etiam Lemures domum suam incolerent. Tum, Tu igitur, inquit unus, ob leve nescio quod lucrum tantum in existimatione tua damnum accipias in vide, ne, ubi filiam dare nuptum voles, haec mala illi umbra plurimum obsit nescis quantum fama ad conciliandas nuptias valeat 3 Cui Baldoc-cius, Tace, inquit, inepte mon tu nunc mores hominum vides

A 'ojusmodi hic cum famafacile nubitur p

Quid opus est verbis Baldoccio persuasum erat, posse antea asinos volaticos esse, quam ullum sibi filiaeque suae dedecus ab

umbris, quae aere ventoque constarent,

inferri. Sed opinionem suam fefellit eventus. nam aer ille in humorem crassum carnosumque conflatus, Tensa praeter modum

216쪽

ic JAN Nic II ERYTHR. dum ventremet avit. Ac primo persuasit parentibus, non in visceribus, sed in cute

morbum haerere, atque aqua inter cutem laborare se dixit. Tum , cum partus instaret, matri veram morbi causam aperuit.

sed ejus culpam non ad daemonem illum familiarem suum, nec ad virum aliquem, sed ad somnium quodda referebat menses enim abhinc septem se meminisse

somniare, ab adolescente quodam comprimi, atque ab ea die paulatim ventrem intumescendo ad eam altitudinem excrevisse Antina, tametsi stulta est, ac mater, non continuo huic fabulae assensionem adhibuit sed, ut quemque vel medicum vel amicum occurrerat, statim, num virgo absque ullo concubitu praegnans fieri posuset, interrogabat. Cui alius aliud respondebat. Erat tamen non nemo, qui diceret,

nil, quod vigilans filia passa esset, somnio

tribueretur 3 Cui illa, Cave, inquit, istuc de filia mea tibi veniat in mentem, qua ne columba quidem ulla est purior nec fanctior. Tum ille, Quasi columbae ait, parere non soleant Ne multa tantisper An tina suspenso incertoque fuit animo, donec columbum columbam ineuntem intuetur. nam, cum ad rimulas ostii, quid in

217쪽

Evo EMIAE LIB. VI. et Cytus geritur, aucupat, videt id, quod jampridem, nisi stulta esset, intelligere potuisset; ac tum demum, quo ex Orco Erinnus illa prodiisset, animadvertit. Itaque dolore amens, clamores tollere, popularium fidem implorare, impuriisnaau sycophantam, familiae sua pestem, corruptorem filiae, manu tenere se dicere. Hic vicini omnes accurrere adolescentem objurgare, qui tam impudenter honestos homines luderet, virgini ingenuae vitium afferret ad haec minas addere carcerem praetorem objicere, qui ejus supplicio nustam optimis viris infamiae notam elue ret. Scitis quai parvo momento adolescentis animus huc illuc impellitur. Sed Pamphilum non tam illorum in q, quam Tensae amor consuetudoque , movebat; cui amori, nisi prospectum interea esset, dissidium, distractio vastitas imminebat. Quare permotus adolescens, locuples ac domi suae nobilis, eo descendit ut fabri lignarii filiam sibi in matrimonium dari deposceret. Quam statim Baloccius eidem spopondit. Sed videre videor iam diem illum quo adolescentem hujus matrimonii poeniteat. At non erit illi difficile, inquit Gallonius, ab eo discedere cum volet, atque

218쪽

1io JANI Nicri ERYTHR. atque alteram genere, copiis,& existima

tione sibi parem adjungere. Quod ego

admirans, Audieram, inquam, matrim Onia hic esse perpetua, ac tantum morte

disibi vi qua igitur via hoc nefas aggredietur Ea, inquit, quae multorum jam trita itineribus patet, quamque Antiphila nuper inivit nempe, si testibus planum faciat, eas nuptias non rite, nec legibus, sed vi, metuque fuisse conjunctas. nam praetor vim factam restituit. Quid audi, Nata litius ait Antiphila vidua est, viro superstite λ ea, inquam, Antiphila, quae demophonti aromatario nupserat Ea ipsa, inquit Gallonius. Etenim, cum saepius in adulterio deprehensa, a viro verberaretur, quadriennio post, quam in viri manum

convenit, commenta est, matrimonium

illud metu fuisse coactum ideoque dissolvendum dirimendumque curasse: quod statim persectum est, scribae cujusdam opera Cujus sane ordinis ad haec atque alia nefaria perpetranda improbissimis hominibus plurimum prodest audacia. Sed tanta nos voluptate affecerant docti Ten ardoli, S ad decipiendum tam scite instructa in corde consilia, ut exclamarem, Pluris

est, o Zancha, tua isthaec lepida atque ju

cunda

219쪽

EvDEMIAE LIB. I. Iicunda narratio, quam gemmae, quibus nobis opus est venditis. Si ita, in auit Zancha, tibi videtur cedo gemmas atque illud insuper redde, quo minoris sunt gemmae. Sed vos arbitror ludere, neque huc logos emptum tanto recto venisse Sequimini igitur me. Manuque prehensos duxit in forum, jussitque numerari nobis atrapezita tria talenta magna argenti. Nos laeti, quod mercimonium nostrum tam lepide processisset, ac referti pecunia, domuim

regredimur.

Sed redeuntes in turbam incidimus. Nam dynasta rius, qui erat etiam facerdos Cereris, sacra eidem facturus in ejus fanum solemni ritu prodibat. Praecedebat familia ejusdem tota, in ea alii honesti viri complures, qui eum honoris gratia sectabantur. Proximi veniebant ministri. quorum alius urceum, alius pateram, alius acerram plenam turis ferebat. Hos sequebatur flamen amictui laena; , quacunque iter faceret, dabant illi viam nobiles atque plebeii aperiebant capita, procumbebant in genua. In his, qui de via secesserant, agnovimus aliquot, qui triduo ante in illo eruditorum conventu magnam ingenii laudem erant adepti. Ipse vero fa-

220쪽

111 AN NICII ERYTHR.men erectus ac celsius nemini se dabat, omnes aeque despiciebat. Erat inter plebe

culam, quae ad visendum accurrerat, tuni catus unus, cum castula scortea praecinctus zona, ad quam ferram et multa pendebant, videlicet malleus, forceps, scalprum, sacculus plenus clavorum. Hunc flamen, ita ut erat ornatus, ad se vocat, ibi comitem addit interrogat, quid rerum agar ut valeat tum equo, quem ipsi curandum locaverat, dolores pedum remi

sissent num aliqua salutis spes esset Quod

ego vehementer admirans, Cur hic, inquam, Galloni, vir summus, tantoque sacerdotio praeditus, quo tempore, pontificiis insignibus ornatus rei omnium aravi ilimae daturus est operam, tot honestis viris cotemptis ac pretis, pannosum hunc eligit, quicum eat in via ac sermones instituat Quae tam inter se dista ut, quam Ponti se faber ferrarius Quid tam alienum ac discrepans, quam laena pontificis fabri serramenta 3 Equidem nequeo satis mirari rationem istius. Inepta mehercle est, inquit Gallonius, 3 stulta .Sed quid faciat hic, ut ex ornatu potes conjicere, equos soleis induit Sed eo more hic vivitur, ut principibus viris longe sit carior

SEARCH

MENU NAVIGATION