Eudemiae libri VIII Janus Nicius Erythraeus

발행: 1637년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

201쪽

Gallonius, philosophatum est satis Agam

ul potero; quoniam no licet ut queo. Diisne adversero Titanum insania subscribam Nam potentioribus obsistere, est i-gantum more bellare cum diis. Sed, prius quam somnus obrepat, licetne alterum hominis istius factum exponere in quo sunt omnia, ut mihi videtur, peccata iuperbiae, crudelitatis, avaritia, Modo bre viter, ait AE milius nam quod noctis tem pus sit vides. Non accusabis, inquit Gallonius brevior ero, quam est pomilio Est inter honorarios istius familiares ictus quidam Rufus, honesto loco natus, ac litteris deditus praeterea ita Fortunae bonis

instructus, ut nihil cujusquam indigeat; qui ante annos quindecim magnis pollicitationibus attractus est ab isto in suam familiam, ut ipsi esset a studiis. nam pudere eum coeperat, omnia fere in ipso pecu dis similiora esse quam hominis. Itaque cupiebat eruditi cuiuspiam opera a brutorum similitudine, quantum poterat, abstrahi. At Rufus, cui nulla in re cum aulicis convenit, noluit esse una in unis aedibus sed alias conduxit, a tergo illis annexas; ac dynasta sciente, perfodit parietem, qua

es et commeatus per culinam ad ipsum.

202쪽

is JAN NICII ERYTHR.

nam, cum ejus domus, quae instar urbis habet, longe introrsus pertineat, ac fere ab omni parte innumeris privatis aedificiis xontineaturi non nisi longo viarum ambitu ad ejus aditum perveniri potuisset: quod Ruso perincommodum cecidisset; hyeme praesertim; quo tempore, singulis

fere noctibus, multas apud dominum horas transmittit. Sed ferme in mensibus paucis, quibus haec acta sunt, lodicula, trita, lacera, quae in istius barbari hominis supellectili numerabatur, coco surripitur. Quod ubi rescivit, existimans, ab eo commeatu illud furtum egressum, ira percitus, perfossum parietem jubet sine mora restitui. Itaque honesto homini, ac nitidiuscule a puero domi sua habito, quinquennium sere totum fuit necesse, quotidie, intempesta nocte, ac tape tempestate perfrigida, imbribus maximis, sub ove puro, logis viarum anfractibus se domum

recipere qui nulla conditione tantam in se contumeliam atq; contemptum suscepisset, nisi in tam maledica civitate incon.

stantis hominis famam pertimuisset. Sed

censeo quiescamus.

LIB.

203쪽

EvDEMIAE LIB. VI. I9star VIostquam aurora illuxit, lecto surreximus: , cum abeundi tempus instaret, profectione naadornare instituimus. Itaque lineas vestes ac laneas emimus ad haec, ne eodem ac remiges vino uti, ac nautico pane semper vesci nobis esset nece ite, vi na optima siligineos panes, pernam, laridum, sumen, farcimina, atque alia id genus edulia congessimus. relinquebatur Zona pene inanis a pecunia. Re adeo iter habentibus necessaria, haec quoque data est opera a nobis, ut impleretur. Quocircasmaragdos, chrT solitos, adamantes, margaritas, talias ejusmodi gemmas, quas Roma detuleramus, habere venales coepimus. Quibus inspectis, Gallonius, Meae, inquit, erunt partes, efficere, ut quanti plurimi isthaec vendatis nam eorum precia, quae Romae fortasse ob eorum numerum jacent, hic ad summum hominum luxuria cupiditasq; perduxit etenim tota haec insula, ut vino, oleo, tritices, auro, orgento abundet, ab his tamen deliciis sane nuda esta vacua. raro huc mercatores commeant cum ejusmodi mercibus. Sed i opus

204쪽

is JANi NICI ERYTHR. opus est conciliatore aliquo, qui emptorem adducat. At ego dabo vobis interceiasorem, quo omnes ad ejusmodi venditiones utuntur. Sed properato opus est , ut cum domi opprimamus. Nos dicto audientes, addimus gradum. Sed properantes Aridi academici servus offendit, ac, Salvere te, inquit, ubeo, Galloni Qu' te agis quid sibi vult ista tua tam praepropera festinatio Ad aedes, inquit Zanchae vicini tui id enim proxenetae illi erat nomen me confero ita nunc subito objectum est inihi negocium, ut eo convento opus fit. Hi volo te, ait, itineris hujus laborem lucri

facere. non est domi. At, si tantopere conventum eum expetis, quid meream, si ostendero, ubi parvulo labore, nullo errore reperia, Cedo, inquit Gallonius, ubi sies; neque occupatis moram injicias. Reliqui eum nuper, ait, in officina Natalicii aurificis, ad medium Janum. Sed rectius feceris, si placide ambulaveris, neque te ob hanc causam ruperis.nam illum audivi, cum diceret, se multas horas ibi futurum, Pamphilo operam daturum, qui uxorem duxit. Quid ais inquit Gallonius Pamphilus uxorem duxit Certe, ait ille. Et,

quod magis mireris , fabri lignarii filiam

205쪽

EvDEMIAE LIB. VI. aspin matrimonio sibi conjunxit. Sed rem omnem ex ipso comperies nam palam omnibus narrat. Habeo tibi , inqtiit Gallonius, magnas gratias.Sed quo iter est tibi cum his tabellis quas gestas Defero eas, ait, ad Thersippum dynastam, quem heriis meus invitat in villam quam habet in agro qui Cinnus vocatur. At licet eas tibi legere si velis sunt enim versibus scriptae;

neque praeterea arcanum aliquod continent Libenter, inquit Gallonius. Acce

piasque mihi tradidit. Quas attente dum perlego, Emilius in pugillaribus, quae

habebat ad manum, excripsit.

Thersippe, ct studiis, ct meritis potens, Ince fanti adhibe vim sapientia,

c, te respiciens, qua strepitantibus Hum et Cinnus aquM, impiger advola. Ad id curis animum solvere parcimus' et efiit volucris, functa laboribus, Silbarum in viridi ludere vertice; die constricta diu mens volitare amat, Non implexa verum nexibus arduis. Illi non lapide alta extruitur domus; Non auro paries, non laquear vitet Sed parva atque habitu temporibus casSubsidit, qui cum probita magis. Te virtusfacilem reddidit potes aequus deliciasferre potentium, Desipectamque inopum pauperiem pati.

Hascgo litteras, semel iterumque peris I 3 istas,

206쪽

ry JAN Nicri ERYTHR.ctas, reddidi servo qui tradiderat. Qui, valere jussus, persecutus est iter quod ius ceperat. Nos pedetentim ac placide, ex illius consilio, petere Janum coepimus. Sed ineundo libuit naihi percontari ex Gallo

nio, quid hominis hic Thersippus esset 3

num litteratus, cui docti homines scriberent num ruris amator, qui villarum amoenitates persequeretur Atqui, inquit Gallonius, hic est vir, suo judicio valde sapiens, sed aliorum existimatione, non stultus praestat ingenio, notitia antiquitatis, juris Civilis scientia verum hae cille anajora multo existimat esse quam quanta in ipso existant nam facie vultu, admirando irridendoque persuadere conatur, in ejus labris eloquentia deam haerere. atque in ipsius pectore' uri rudentiam,

tanquam in arce, regnare attamen litteratis uris, qui honoris eum causa sectantur, praebet se benevolum, lamantem: sed ejus haec in illos voluntas tantum intra

verba concluditur, ac raro, vel nunquam,

ad facta digreditur vix unus aut alter invenitur, qui ejus auctoritate vel gratia ad divitias honoresque pervenerit. Sed eccum, ipsus adest, atque ille est quem gestatoria inclusum sella deferri videtis. Erat

aestas

207쪽

EvDEMIAE LIB. I. Issaestas summa calores maximi; tamen sella serebatur, ita ab omni parte clausa, ut

nihil esset ad omnes cujusvis aura vel levis incursus magis munitum ac tectum solum ad accipiendam lucem binae hinc illinc Min fronte fenestellae, crystallis tamen obductae, patebant; ipse vero multis sibi caput velis devinxerat, ac pallio corpus diligenter involverat. Nos exquisitam hominis diligentiam in frigore propulsan,

do mirati, ac prope medium Ianum emen- si eo loci devenimus ubi proxeneta ille dictus est esse atque eum invenimus,medium inter duos sedentem, cachinnos, LRlissimos edere. Prior occupat Gallonius, ac salvere eum jubet gemmas ea plicat, atque emptorem ut inveniat, rogat. Ille in manus sumit, inspicit, laudat,&, Commodiorem, ait, hominem .adventum non vidi . nam hodie instruendus est mihi Pamphilo mundus muliebris, quem ni it tat uxori quam duxit. Audivi, inquit Gallonius, ac miratus sum, adolescetem, adeo locupletem ac nobilem, ad eam humilitatem descendisse, ut fabri lignari siliam

pro uxore velit habere tantane hodie conditionum penuria laboratur Ita, inquit Zancha, sese res habet fieri aliter non

208쪽

etoo AN NI cI ERYTHR. potuit; vis eum coegit At quae vis, in Gallonius, cog t, ut quam nolis accipias Res est ridicula, inquit ille, ac modo istis narrare occeperam Repete, nisi molestum est, ait Gallonius nam gestio audire. Date igitur operam, inquit. Sed conantem dicere juvenis antevertit, qui, ex improviso,

erumpens, his Natalicium dictis aggreditur. Quid, obsecro, mulieris mihi in matrimonium dedisti qua muliere nulla alia est flagitiosior ac nequior modo penecam cum adolescente nescio quo caput limantem oppressi. At si mihi post hunc diem aliquid tale suboleat, faxo foris vidua te patrem suum invisat. Qua re Natalicius non mediocriter perturbatus inquit; Adeone mirii tibi videtur, si intemperanter mulier adolescens facit paucas quippe invenias, quas adolescentia aestus in has delicias ac blandimenta non abstrahat. non possunt haec ab adolescentia sejungi; quae etiam simul cum ea deforescunt ac desinunt interea sine ut det aliquid temporis ad ludiim aetatis. Sed, quantum audio, matristat nam quae mater ejus uxor mea lusit ad hunc modum, potuerunt populo viritim dispertiri nunc autem, a tate confecta, ita est aliena ab his nugis, ut nulla

209쪽

EvDEMIAE LIB. I. O Intilla sit aeq castior ac melior in aterfamilias Adolescens nihilo hac respolione placatio notus, nescio quid mussans pedem retulit. Quo abeunte, sic orsus est Zancha. Est in hac urbe Baldoccius quidam , ad Forum Apollinis faber lignarius , fide, ac simplicitate magis ad vetere illorum ho-mmum famam , quam ad eum morem qui nunc increbuit, referendus neque, quod in eo reprehendas, quidquam invenias, praeter studium vini, quo adeo tenetur, ut horam abire nullam sinat, in qua, ut

ipse loquitur, non heminam illem vini intestinis aspergat ceterum nihil in eo simulatum, nihil fictum contra nuda aperta sunt omnia. Vnde fit, ut opportunus injuriae habeatur si quidem, cum omnibus sua consilia credere, fidem habere, depositum nullo teste reddere solitus sit, a veteratore aliquo circumventus, saepe decipitur. Hic habet in matrimonio Antinam popularem suam, non magis vita societate , quam morum similitudine sibi conjunctam nihilo enim est suo viro acutior, nihilo ad cavendum instructior. qu affinitatibus conciliandis, mundis muliebribus aestimandis, novis nuptis ornandis sectandisque locat operas suas quo

1 fit,

210쪽

Σor. IANI Nico ERYTHR. ut fere eam semper domo abesse contingat. Haec unicam ex Baldoccio suo filiam habet, Tensa nomine, omnibus quidem gratiis venustiorem, sed improbitate atque nequitia veteratori cuivis facile a rem nam supra quam credi possit, est cata, confidens, audax, fallax, loquax;habetos, linguam, perfidiam, malitiam rimulare ac dissimulare omnia parati inficias

ire ac jurejurando suo vincere, ut nec vidissent homines quae viderant, neque fecissent ea quae fecerant. Hanc ita ut deformavi plenae maturitatis virginem, parens uterque foras abiens, id quod minime opus erat, superioribus mensibus solam domi relinquebat satis a praedatoribus corporis fore tutam pater existimans, si tabernulae suae ostio digiti unius crassitudine, perticam transversam objecisset. Sed, lata haec, tamque munita praesidia, contra hostium insidias haud satis tuta fuisse, res ipsa ostendit nam Pamphilo, adolescenti, ut nosti, longe lepidissimo pervia

suere. Ergo proximis Saturnalibus, cum Baldoccius solito maturius domo migras

set, ut amici cujusdam sui vina degustaret, nudatum propugnatoribus vallum hostis ingreditur commissoque praelio, praeda

potitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION